Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
PLACEO. Placere coram aliquo, vel In oculis [?: alic- ] , superius exposui. 1. Regum 21. Dabo tibi aliam vineam meliorem pro ea, si placuerit in oculis tuis. Sint ad placitum eloquia oris mei: Psalmo 19. pro, sint Deo accepta. Munus non placebit de manu vestra, Malach. [?: ] pro, non suscipiam, non erit mihi gratum, non reconciliabor vobis vestro munere aut sacrificio. Illa celebra huius verbi exempla, Ego per omnia omnibus placea, etc. Si hominibus placerem, etc. Christus non sibimet placuit, et similia, exposui in tropo Synecdoches aut Metonymiae. Significant enim conatum aut studium placendi, non ipsum eventum aut opus. Placet in tertia persona, et placitum, Latinis non raro decretum, constitutionem, aut legem aliquam significat: quod principes ea decernant sanciantque, quae ipsis in suis consultationibus placuerunt, probataque sunt. Talem significationem huius dictionis aliqui etiam in Sacris [?: -ris ] reperiri putant: ut Nehem. 2, Placuitque coram rege, et dimisit me, etc. Isaiae quinquagesimosexto, Qui custodierint sabbatha mea, et elegerint quae mihi placent, atque apprehenderint foedus meum. Eadem locutio et Isaiae 61 reperitur: ubi, Quae placent, volunt esse idem quod, decreta, aut mandata. Verum multo significantius fuerit, si exponas Quae placent. id est, quibus ego delector. Sic Tempus placitum, aliqui pro constituto exponunt. Verum tempus placitum aut acceptum, cum de Deo dicitur, multo significantius est, si intelligas de eo quod Deus crebro nos magna misericordia, verbo, sit ritu ac favore suo invisit, vocans nos ad poenitentiam [?: ] mans et quaerens perditas oves, ac volens nos congregare, sicut gallina pullos congregat. Hoc igitur est [?: ]
-- 461 --
897/898
pus beneplaciti, aut favoris Dei: quod cum negligimus, sequitur tempus irae ac poenarum. Verum de verbo [?: Plac-d- ] dictum est aliquid in voce FAVORIS ac BENEPLACITI: et dicetur forte quid postea in VOLUNTATE. Quicunque volunt placere in carne, cogunt vos circumcidere, tantum ne cruce Christi premantur. Gal. 6 vertit Vulgata. Sed in Graeco est εὐπροσωπείν , id est, pulchra specie appareo, aut formosus videor. Sensus autem est: Quicunque volunt ista externa aut ceremoniaria iustitia vel pietate hominibus probari, etc.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|