Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

Q

QUADRAGENUS: 2. Corint. 11. Quinquies quadragenas plagas accepi, una minus. Vetuit Deus Deuteronom. 25, ne plures plagas quam 40, suo populari iudex infligeret, ne fieret plane infamis. habebatur enim ea pro paterna quadam aut scholastica castigatione, quae fit citra infamiam. Ei numero Iudaei adhuc unam detraxerant, ex singulari benignitate, compensantes forte numerum acerbitate.

QUADRATIS lapidibus aedificare, est splendide ac superbe aedificare. Solebant Iudaei primas levioresque castigationes Dei hoc proverbio deridere: Sycomori ceciderunt, cedris reaedificabimus: lateres ceciderunt, quadratis restaurabimus. id est, nunc magis reflorescemus, quam unquam antea, nihili istam levissimam calamitatem pendentes: Isaiae 9. Sicut Augustus, teste Suetonio, solitus est dicere: se Romam latericiam accepisse, et marmoream relinquere.

QUADRIGA est currus bellicus. ponitur autem pro robore militari, et toto exercitu, sicut et equus ac currus poni solet: quia in hisce praecipua vis exercitus fuit, posita principali parte pro toto. Fuerunt autem apud veteres duplices potissimum currus et quadrigae: alii falcati, qui prominentibus circumquaque cuspidibus, lanceis et falcibus omnia consauciabant et comminuebant, quibus per hostilem exercitum pervolabant. alii porro fuêre currus, quibus unus aut plures sessores vecti iaculis ex loco superiore ac tutiore depugnabant. Quorum fit crebro mentio in Homero, et historia Alexandri Magni. De talibus in Scriptura habetur Isaiae secundo: Impleta est terra eius auro et argento, nec est finis thesauris eius: sed et equis repleta est terra eius, et non est finis quadrigis eius. ubi Israelitas Deus accusat, quod se humanis praesidiis muniverint, et in iis confidant. Sic Isaiae trigesimoprimo accusantur, quod habeant fiduciam in quadrigis aut curribus Aegyptiorum. Sic Nahum 2, et Psal. 46 minatur Deus, se exusturum esse quadrigas: id est, bellicam vim et apparatum esse perditurum. Quadrigas Zach. 6, solent exponere praedicatores Evangelii, in quatuor mundi partibus. vide supra in voce CURRUS.

QUADRUPLUM cogebantur reddere fures, per furtum ablata praesertim oves. Exod. 22. Quare et David pronunciat 2. Sam. 12, illum raptorem debere reddere ovem in quadruplum. et Lucae decimonono: Zachaeus pollicetur se velle reddere in quadruplum, si cui quid per sycophantiam abstulit. Alia ratio fuit [?: ] nominis Quadruplator: quo appellabantur, qui quanam partem bonorum accipiebant, si quos detulissent aut accusassent, quorum bona confiscabantur.

QUAERO, primum figurate significat idem [?: ] cupio, desidero. 2. Sam. 3. Quaesivistis Davidem ut esset rex vester. id est, cupivistis eum regnare super [?: ] Apoc. 9. Quaerent homines mortem, et non invenient. id est, cupient mori: sicut alibi clamant montibus et de patris, Obruite nos. Ioh. 4, Tales adoratores pater quaerit: id est, cupit, amat. Psalmo quarto, Diligitis [?: van- ] tem, et quaeritis mendacium: pro, cupitis et [?: prom- ] tis. Significat etiam conari, idque valde crebro: ut sequentibus et multis aliis exemplis probari potest. Ioh. [?: ] saepius legitur, Quaerebant eum interficere. id est, conabantur. Lucae 19, Quaerebant eum perdere. Iohan. [?: ] Matthaei 12, Quaerebant eum capere. Iohan. 19, Pilatus quaerebat eum dimittere. Iohan. 7, Quaerit palam esse. Actorum tertio, Quaerens avertere proconsulem. id est, id sedulo agens ac laborans. Actorum decimosexta Statim quaesivimus proficisci in Macedoniam. Galat. 2 An quaero hominibus placere? Actorum 27, Nautis vero quaerentibus fugere: id est, conantib Esther 2, Quaesierunt mittere manum in regem. id est, conati sunt [?: ] interficere. Ecclesiast. 3, Altiora tene quaesieris: id est, ne coneris. Roman. 10, Propriam iustitiam [?: quaere- ] constituere: id est, conantes defendere et praestare operariam iustitiam, ac per eam salvari. Significat et petere, aut postulare, seu etiam flagitare, Matthaei octavo bis dicitur, signum quaerere a Christo de caelo: id id est petere. Idem Lucae 11. bis dicitur Isaiae 1, Quis quaesat haec de manibus vestris? id est, postulavit. 1. Corinth. [?: ] , Iudaei signum petunt, et Graeci sapientiam quaerere id est, flagitant sapientes disputationes. Significat et te nari consequi, quae est ei ferme propria significavit Matthaei sexto. Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et ista omnia adiicientur vobis. Significt te interrogare, sicut et Latinis saepe. Isaiae octavo, Quaerite a pythonibus. Isaiae 65. Roman. 10. Inventus sum is qui me non quaesierunt. id est, qui de me non interrogaverunt prius, sicut mox verbum interrogandi subiecit, idem repetens. Interdum promovere significet ut Isaiae 1 et 16, Quaerite iudicium: id est, promovere. Interdum est occasionem dare, Proverb. 17. Qui exitat ostium suum, quaerit ruinam. Vulgata, Qui [?: ] os: id est, praebet aut accersit occasionem sui exitii. eventus, pro voluntatis conatu ponitur. Quaerere enim [?: ] mam alicuius, saepissime significat conari perdere eam. Matth. 2, Mortui sunt qui quaerebant animam [?: p- ] Idem dicit Deus ad Moysen. Exod. 4, cum eum iubes redire in Aegyptum ad Israelitas. Psalm. 7, Erubescam quaerentes animam meam: id est, insidiantes meae viae. Frequentissima est haec locutio in Sacris. Psalm. 14 [?: ] bonam partem accipitur haec eadem loquutio, de [?: ] natu servandi aliquem. Respiciebam ad dextram, videbam non esse qui me agnosceret: periitque [?: ] a me, et non erat qui quaereret animam meam. Paulus post inquit, Educ de carcere animam meam. [?: ] enim bonum aut malum alicuius, est promovere: atque [?: ] bro reperitur. Psal. 122, Propter domum Domini, [?: ] ram bonum tibi. Hierem. 29: Quaerite pacem civit [?: ] Babel. Hierem. 38: Hic homo non quaerit panem populi huius. Numer. 35: Et ipse antea non erat inimicus [?: ] neque quaerebat malum eius. Sic Deuteron. 23: Nam quaeres pacem eorum, et bonum eorum cunctis [?: ] bus tuis in seculum: id est, non promovebis ulla ratione. Ulcisci non raro denotat. Deuteronemii 18 Quaecunque non audierit verba mea, requiram ab eo. id est ulciscar, puniam. Iosuae 22: Si per rebellionem se [?: ] Deus requirat. id est, iudicet ac puniat. Gen. 9: [?: ]

-- 509 --

993/994 sanguinem hominis de manu hominis. id est, puniam effundentem sanguinem. Talis prorsus locutio Latina est, Exigere vindictam, aut exigere poenas. Psalmo decimo: Dicit impius, Non quaeret Deus: id est, non ulciscetur, non puniet. Quaerere Deum, alias significat interrogare aut consulere. Exodi decimo octavo: Venit ad me populus ad quaerendum Deum. id est, ut consulat et requirat sententiam Dei de suis dubiis. Sic quaerere deos alienos, pro consulere, aut etiam implorare. 2. Paral. 25. Sic Exodi trigesimotertio: Quicunque quaerebat Iehovam, egrediebatur ad tabernaculum testimonii. 2. Regum 22: Ite requirite Iehovam pro me et populo. 2. Paralip. 18: Adhuc est vir unus, et requiramus Iehovam ab ipso. 2. Regum 8: Vade in occursum viri Dei, ut requiras Iehovam ab eo. id est, ut consulas. Alias Invocare aut implorare opem Dei. 2. Regum 20: Posuit faciem suam, ut quaereret Iehovam: id est, totum se convertit ad exorandam opem Dei. Quaerite Dominum dum inveniri potest: id est, orate eum, dum exorari potest: Isaiae quinquagesimo quinto. Qui quaeritis Dominum: Isaiae quinquagesimo primo. Sic Psalmo nono: Non derelinquis quaerentes te. id est, suppliciter implorantes. Iob quinto: Ego requirerem Deum, et ad Deum deponerem eloquium meum. Aliquando significat studiose colere Deum. 2. Paralipom. 14: Iussit rex ut quaererent Deum patrum suorum id est, ut sedulo colerent. Sic 2. Paralip. 26: Quaesivit Deum in diebus Zachariae. In diebus autem: quibus quaesivit Iehovam, prosperum ei successum dedit Deus simulanter significat. Isaiae quinquagesimo octavo: Me quidem per singulos dies quaerunt, et scire volunt vias meas, etc. Interrogant me de iudiciis iustitiae, et propinqui mihi esse volunt. Non dixi Israeli, Frustra quaerite me: Isaiae quadragesimoquinto . idest, promisi magna bona meis cultoribus. 2. Paral. 34: Iosias cum adhuc puer esset, coepit quaerere Deum David patris sui. Quaerere faciem Dei, itidem aut consulere Deum, aut adire tabernaculum Dei cultus gratia, denotat. 2. Sam. 21: Et quaesivit David faciem Domini de fame: id est, consuluit, interrogavit. Sic 2. Paralipom. 9: Omnes reges quaerebant faciem Salomonis: id est, cupiebant videre et audire eum, ventitabantque ad eum multi videndi et audiendi eius gratia. Omnes amatores tui obliti sunt tui, non quarunt te: Hieremiae trigesimo. id est, negligunt te, non invisunt te. Deuteronomii undecimo: Est terra quam Ihova requirit: id est, curat. Similis locutio Germanica est, Nach einem fragen: pro, curare, aut magnifacere eum. Quaerere mane castigationem filio, Proverbiorum decimotertio: est, mature castigare eum. Hebraeorum undecimo habetur dictum de fide, quod multi nimium legaliter exponendo pervertunt: Impossibile est sine fide placere Deo. Nam accedentem ad Deum oportet credere esse Deum, et quod sit praemii dator iis qui exquirunt eum. Ubi sciendum est, illud Exquirere Deum, significare idem quod implorare eum, aut suppliciter petere opem eius. Praeterea illud Mercedis dator, aut praemii largitor, significat gratuitam opitulationem, ut alibii ostendi. Quare commode ibi natura fidei >depingitur, nempe quod non solum sciat esse Deum, sed etiam accedat ad thronum gratiae, ibique suppliciter precarioque quaerat opem, nihil dubitans quin Deus sit misericorditer in omnibus difficultatibus, praesertim autem in sensu peccati ac irae Dei, gratuita remissione peccatorum, et iustificatione propter filium suum optulaturus. Atque hac fide placemus Deo, eique reconciliamur. Papistae hoc dictum, ut et alia omnia, violenter ad legem et iustitiam operum trahunt, intelligentes per inquisitionem Dei, nostrorum operum meritum: et per vocem Praemii largitor, praemium vitae aeternae de condigno datum. Caeterum de voce PRAEMII ac MERCEDIS, supra suo loco dictum est: ubi ostendi, eam saepe prorsus Evangelicam esse, et significare gratuitum beneficium. Non ferendum ergo est, ut ab adversariis Gratiae, per illud dictum in speciem legale, cum sit mere Evangelicum, tota praecedens doctrina de gratuita iustificatione ac salute invertatur. Quaeri aliquid, et non reperiri, saepe significat extremam abolitionem alicuius hominis, facti, aut rei. Psal. 10: Confringe potentiam impii et mali. Quaeres impietatem eius, et non invenies. id est, ita abolebitur impius cum suis pravis conatibus et factis, ut etiam si diligenter eos quaeras, non tamen queas reperire. Isaiae 41: Erunt quasi nihilum viri, qui tecum contendunt: Quaeres eos, et non invenies. id est, prorsus peribunt. Sic Hieremias cap. quinquagesimo, de remissione peccatorum inquit: In diebus illis, et in tempore illo, dicit Dominus, requiretur peccatum Israel, et non erit: et iniquitas Iuda, et non reperietur. quomodo propitiabor eis quos residuos fecero? id est, prorsus abolebo per condonationem, eorum peccata. Ego quaesivi orationem, Danielis nono: id est, captavi occasionem precandi, aut me ad precationem excitavi, et simul oravi. Aliquando autem Quaerere est, nimium studiose ac sollicite conari consequi. Lucae 12: Vos igitur nolite quaerere quid esuri sitis, aut bibituri, nec animi pendeatis: haec enim omnia gentes mundi quaerunt. id est, nimium studiose ac sollicite, et primo summoque loco, posthabito Deo, vera religione et aeterna salute, per fas ac nefas, idque non sine diffidentia, quaerunt. Idem Matth. 6 habetur.

QUAESTIONES, aliquando significant controversias, aut controversas sententias. Actor. 23: Quem comperi accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum crimen habentem dignum morte aut vinculis. et Actor. 25: Nullum crimen obiiciebant ei, sed quaestiones quasdam habebant adversus eum de sua religione. Sic capite vigesimosexto significat disputationes: Maxime cum te gnarum esse sciam omnium consuetudinum et quaestionum quae sunt apud Iudaeos. id est, controversiarum, aut etiam dogmatum. Aliquando rixas: ut 1. ad Timoth. 1: Nec attendant fabulis et genealogiis, quae magis pariunt quaestiones quâm aedificationem Dei, quae est per fidem. Aliquando etiam inanes et inutiles disputationes indicat. primae ad Timotheum sexto: Is turget, nihil sciens, sed insaniens circa quaestiones, et verborum certamina. Aliquando additur eis etiam epitheton, quod magis talium quaestiuncularum vanitatem denotat. 2. Tim. 2. Stultas autem et ineruditas quaestiones reiice. Sic ad Titum 3.

QUANDO, aliqua ex parte est expositum in praepositione aut coniunctione CUM. Dicetur de eo aliquid etiam infra, in coniunctione SI. Nunc tantum locum unum ex Resolutione Disputationis meae Ienensis de libero Arbitrio, de vocula Cum aut Quando, ὅταν , adscribam. Vocula ὅταν , Cum aut Quando, omnino conditionalis est hîc: Cum fecerint, aut quando fecerint, est idem ac si diceretur, Si Ethnici fecerint: ut postea etiam clarius patebit. Ubi et illud recte observari ad veritatis inquisitionem queat, quod istae particulae Si et Cum, saepe pro seinvicem ponuntur. sicut Iohan. 13 et 14, ἐάν pro ὅταν ponitur: Si abiero ad patrem. pro, cum abiero. Et primae Iohannis primo: Scimus autem, quod si patefiet, similes ipsi erimus: id est, cum patefiet. Sic vicissim Cum pro Si ponitur. Lucae decimo septimo: Cum feceritis omnia ( ὅταν ) dicite, Servi inutiles sumus. Quis facit omnia? Nemo. Ponitur igitur hic ὅταν pro ἐάν , Cum pro Si. Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם Si ponitur. ut Exodi 22: Cum

-- 510 --

995/996 vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo Capite talis catachresis voculae Cum est. Sic et Levitici 5. Deuteron. 4 habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum. pro, si vere ac ex animo quaesreritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas. ut Lucae 14: Cum invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem: Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes. pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone, Cum et Quando non raro pro Si ponitur: ut, Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri. pro, Si mones. Eadem ambiguitas est in Germanico Wenn, ut alias tempus, alias conditionem significet: ut non possit dici violenta interpretatio, quod Cum pro Si accipio.

QUANTUS, nonnunquam videtur habere aliquid obscuritatis. Matth. 6, Ipsae tenebrae quantae erunt? id est, quam grandes? Et 27, An' non audis, quanta adversus te testantur? id est, quam multa, et quam tetra? Sic Lucae 4. Fac et hic, quanta audivimus facta esse in Capernaum. id est, quam multa et quam grandia miracula. Luc. 15. Quanti mercenarii in domo patris mei sunt: id est, quam multi? Sic et in Actis saepe accipitur.

QUARE, saepe non quaerit causam facti, sed tantum accusat factum, aut etiam arguit falsitatis dictum aliquod. ut, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Quasi dicat: Certe sine causa, et sine omni suo emolumento, quin potius cum suo summo damno id faciunt. Aut profecto iniustissime agunt talia facientes. Vide de hoc genere Hebraismi paulo post in Quomodo, et in Universalibus de Interrogatione. Quare inveni gratiam in oculis tuis, ut agnoscas, cum sim alienigena? Admiratio est, cum laudatione aut gratiarum actione. quasi dicat: Unde haec tanta tua benignitas? Cessa, quare percutiam te? id est, quare vis dare huic tuo malo causam? cur attrahis tibimet exitium, seu male et stulte facis hoc? Lib. 2. Paral. cap. 25: Quare venient reges, et invenient aquas multas? Secundo Paralipomenon trigesimosecundo: pro, quare volumus eis praebere tantum commodum? Non quaerit quare illi hostes invenient: sed, quare ipsi hostibus velint tantum commodum concedere; vel potius ne id quidem quaerit, sed simpliciter quaerit ut male factum. De hoc Hebraismo dixi in Regulis Universalibus, de Interrogationibus. Sic Dan. 1: Quare videbit rex vultus vestros tristiores prae adolescentibus aliis, et condemnabitis caput meum. id est, quare huic meo exitio causam praebere vultis? Aut etiam: Non recte agitis, coniicientes me in tantum discrimen, sine omni iusta causa.

QUIA, coniunctio causalis, varie accipitur. Quaedam eius significata enumerabo. Marci 9: Et interrogaverunt eum dicentes, ὅτι quia scribae dicunt: pro, cur scribae dicunt? Nisi quis ibi ὅτι per quod exponere velit: et in illo praecedente Interrogaverunt intelligere, illud deficiens, Quid est, aut Quid sibi vult, seu Quomodo intelligendum est, quod dicunt Pharisaei. Solent enim Hebraei ita aliquando aliqua subintelligere, aut in aliis includere. Saepe causam rei aut facti indicat, aut adiungit: unde Causalis dicitur. Matth. 2: Noluit consolari, quia non sunt: id est, quia prorsus perierunt filii. Totalis interitus puericiae fuit causa, non acceptae consolationis. Exaggeratur ergo ea locutione ingens magnitudo cladis acceptae. Omnes enim biennio iuniores interfici praeceperat Herodes. Hic, Quia idem valet quod propterea, aut quod Germanicum Darum. Nonnulli locum illum non recte exponunt. Aliquando rationalis est, et non causam efficientem rei explicat, sed tantum rationem, probationem, aut demonstrationem alicuius assertae sententiae allegat, sive ea a causa, aut effectu, aut aliunde petita sit: et proprie rationalis dici posset. ut 1. Iohan. 3. Nos scimus quod transivimus ex [?: --ac ] te ad vitam, quia diligimus fratres. Hic ex effectu causa probatur, ex dilectione aut nova obedientia probatur praecedens reconciliatio cum Deo. Ibi igitur illud QUIA, ὅτι , posset verti per NAM, Denn. Grammatici hosce duos diversissimos usus ac significata huius coniunctionis, uno nomine causalis exprimunt. Hoc de duabus parum observatis significationibus [?: parti- ] Quia moneo, propter locum Luc. 7: Remissa sunt ei peccata multa, QUIA dilexit multum. Ubi adversarii praedictam particulam exponunt, quasi causam efficientem remissionis indicet: perinde ac si scriptum esset, Remissi sunt ei peccata multa, propterea quod dilexit multi aut propter remissionem. Verum illud ὅτι , Quia dixit, non pendet ex proxime praecedentibus, Remissi sunt ei peccata: sed ex illo superiore, Dico tibi, aut affirmo tibi esse illi remissa peccata. Additur ratio assertionis, QUIA dilexit multum. Illud igitur QUIA vertendum esset per NAM, sicut Germanica vertit per Deum Denn sie hat viel geliebet. Hunc esse loci sensum, et non explicari ibi caussam efficientem remissionis peccatorum quam ille scire non cupiebat, ut qui in corde suo negaret esse in ea muliere ullam remissionem peccatorum aut iustificationem factam, sed probari ab effectu assertionem Christi de iustitia mulieris, contra incredulas cogitationes Pharisaei, qui eam pro iniustissima peccatrice habebat, totus contextus demonstrat. Exposui prolixius hunc locum, expositionemque meam consumavi in Libello de Fide, olim initio Añi M. D. XIIX edito, et postea saepius recuso: quam explicationem ibi vide. Est sane Dei, non hominum beneficium, quod illustrato illo loco, in quo tam multi impegerunt, impiorum impostura et pusillorum Christi scandalum dubitatioque sublata est Nonnunquam ὅτι , QUIA, abundet teste Beza et Erasmo, qui id super Acta 23 affirmant Affirmat aliquando. nam apud Graecos nonnunquam additur affirmandi causa. Annotavit et Augustinus libro de Genesos locutionibus primo, Quia saepe redundare in Sacris libris. veluti illo loco, Et dixit: Quia Dominus est in loco isto, hoc et ego nesciebam. Sane in praedicto loco vim affirmandi potius illud Quia habet, quâm quod redundet: et sane saepe כי Hebraeum affirmandi vim obtinet: sic volunt affirmare ὅτι , Quia, Mathaei 26 dicens, ὅτι quia blasphemavit. pro, certe, [?: ] blasphemavit. Sic ibidem, Et rursus negavit cum iuramento, QUIA non novi hominem. pro, certe non novi hominem. Sic illud, Quia ego non sum propheta: id est, profecto utique ego non sum propheta. Dicit IESUS centurioni, ὅτι Quia filius tuus vivit: id est, profecto revaluit. Marci 7: Quia bene Isaias de vobis hypocritis prophetavit: id est, profecto bene ac vere prophetice. Aliquando accipitur εἰδικῶς , id est, ita ut sequentia ipsam formam rei praecedentis denotent, ac tunc plerunque [?: ] ctius per Quod vertitur. ut 2. ad Corinth. 1: Cognovistis ὅτι quia gloriatio vestra sumus: id est, quod [?: ] vestra gloriatio. id est hoc ipsum, aut hanc rem cognovistis, quod sim vestra gloriatio. Sic Matth. 6: [?: C- ] rate aves caeli, ὅτι quia non seminant: id est, quod non seminent. id est hanc ipsam rem expendite. Vulgata [?: ] pissime vertit ὅτι per Quia, cum rectius per Quod vertere potuisset. Matth 9: Creditis quia hoc possum facere' pro, quod hoc possim facere? Matth. 5: Dico nobis, [?: ] nisi abundaverit iustitia vestra pro, quod nisi abundaverit iustitia vestra. Particula כי Chi Hebraea plerunque per Quia vertitur. ea habet valde varia significata, [?: ] hic commode tanquam Hebraismi coniunctionis huius adiungentur. Reddit igitur alias rationem, ut Gen. 20. propheta ipse est. Annectitque non solum rationem, [?: ] tem propositionem, quod nos per enim vel nam facere solemus: sed etiam praecedentem, quod nos per cum facimus, ut hoc [?: ]

-- 511 --

997/998 [?: ] , Cum sit propheta, orabit pro te. Nam ad vivificandum vos, etc. Genesis quadragesimoquinto. Vos [?: -oco ] amicos, ὅτι , quia omnia quae audivi a patre, dixi nobis. Iohannis decimoquinto.

Quod, coniunctio est: Quod vendidistis me. Genesis quadragesimo quinto. Genesis vigesimo: Scias quod morte morieris tu, et omnia tua. Ibidem, Scio כי quod in sinceritate cordis tui, etc. 1 Samuelis vigesimo: Quod est peccatum meum, כי quod quaerit animam meam? id est, propter quod, vel ob quod. Propterea, ideo, ὅτι , Psalm. 116. Credidi, propterea locutus sum. Deuteronomii 3 in fine. Item Zachariae 11, כי , id est, propterea non amplius parcam incolis terrae. Sic Psalmo 16, Invocavi te, propterea exaudies me. Deuteronomii 33. Quoniam tales custodient legem meam. Igitur, Ergo illativum. 1 Samuelis 2, Visitavit itaque Deus Annam, etc. Hieremiae 5, Stolidi sunt, ideo ignorant legem Dei. Hierem. 2. Transite ergo in insulas Kithim. VI: Ruth. 2, Melius est filia mea, כי , ut exeas cum famulabus eius. Si, vel Cum. Exodi 22, Si vel cum furabitur vir bovem vel ovem. Et in hac significatione aliquoties in eodem capite ponitur. Sic et Levici quinto. Sed: Genesis 24, Adiurabo te, quod non sis כי ad terram meam iturus, sed ad patriam meam iturus sis. Genesis 45. Sed Deus misit me huc. Deuteronomii 5, Sed nobiscum. Psalmo 115 Non nobis Domine, sed nomini tuo da gloriam. Psalmo 118, Non moriar, sed vivam. כיאם chiim, Sed solum. Levit. 21, Nemo prophanetur in populis suis, sed tantum pro carne sua. Ponitur pro [?: -N ] . Iob. 30. Saepe simpliciter in choat orationem, non reddendo rationem: ut Genesis 21, Quoniam septem istas agnas accipies de manu mea. Psalm. 113, Quia non movebor in aeternum: In memoria aeterna erit iustus. Tamen vel Nihilominus: Psalmo 118, Omnes gentes circumdederunt me, in nomine Domini tamen perdam eas: vel certe, profecto. Cum temporis, vel potius conditionale: Et invenies, cum quaeres eum ex toto corde. Pronomen relativum Qui: Proverbiorum undecimo: Male affligitur, כי chi qui spopondit pro alieno. ὅτι , Quia, vel potius Quod, aliquando reperitur non suo loco positum, sed per traiectionem alieno. Galatis primo: Notum facio vobis Evangelium a me praedicatum, quia vel quod non sit secundum hominem: id est, notum facio quod Evangelium a me praedicatum non sit secundum hominem, aut humanum. Quod saepe non verae causae, tan quam verae, cum aliquibus effectibus coniungantur per rationales aut causales coniunctiones, dixi plene in Regulis Universalibus.

QUI, aliquando aliquid Latinis inusitatum in Sacris literis habet: quasdam eius phrases annotabo. Qui, Quae, aut Quod, sicut Ille, Illa aut Illud, ponitur nonnunquam pro Qualis aut Quale, per omnes causas, numeros et genera. Exodi unodecimo: Erit clamor, qui sicut ille non factus est, et sicut ille non addet: pro qualis nunquam antea fuit, nec unquam in posterum erit. Qui plus, qui minus: pro, alius plus, alius minus, Exodi decimosexto: Collegerunt Man, qui plus qui minus. pro, alius plus, alius minus. Qui ei, pro suus, relativum per omnes casus, numeros et genera. Levitici nono: Et mactavit vitulum, qui ei oblationem: pro, suum. Suscitatio eos de loco, quo vendidistis eos illuc, Ioel tertio. id est, quo aut ad quem locum eos vendidistis, aut venditos misistis. Valde alioqui usitatum est, ut ponatur hoc relativum una cum suo antecedente, aut cum alio pronomine in eodem membro: de quo Hebraismoin Regulis Universalibus, de Constructione nominum ac pronominum. Quod fuit verbum Iehovae ad Hieremiam. Hieremiae primo, quadragesimoseptimo, quadragesimonono: pro, hic est sermo, aut doctrina, aut mandatum quod Dominus dixit ad Hieremiam.

Quis, Matthaei vigesimo quarto videtur idem significare, quod Qualis et Quantus. Quis putas esse bonus et fidelis servus. pro, o qualis et quantus, quam beatus et felix erit. Galatis quarto, Quae igitur beatitudo vestra? id est: ô qualis et quanta: vel, o quam beati ab hominibus praedicabamini. Aliquando Quis interrogativum idem valet, quod nullus. Psalmo 106. Quis eloquetur fortitudines Domini? pro, nemo. Sic Romanorum octavo: Quis nos separabit a charitate Dei? Habacuc secundo: Quid prodest sculptile? Quae proprietas sermonis omnibus linguis nota ac usitata est, ut figurata interrogatio neget. Quis, vel Aliquis, ponitur aliquando pro Quicunque. Iohannis sexto: Hic est panis de caelo descendens, ut aliquis inde comedat, et non moriatur. pro, quicunque ex eo comederit, non morietur. Quis est Iehovae ad me: Exodi trigesimo secundo. pro, quicunque vere adhaeret Iehovae, et non idololatriae. Sic et vox VIR accipitur, ut infra dicetur. et, Quis de universo eius populo euntes: id est, qui nam tandem illi sunt, qui ibunt? Exodi decimo. Quis tibi hîc? Isaiae vigesimo secundo. id est, quos hic habes propinquos? Quis sum ego, ut vadam ad Pharaonem? Exodi tertio: extenuat suam personam. Quis det, aut Quis dabit, saepe idem valet, ac Utinam. ut David lamentans clamat, Absolon fili mi, quis det mihi ut pro te moriar? pro, utinam contingat mihi id commodum, ut pro te moriar, tuamve vitam mea morte redimam. Sic Propheta inquit: Quis det capiti meo aquas. Et Psalm. 4 Quis ostendet nobis bonum? Quod vel optative, vel etiam negative exponi posset. Quasi dicat, nemo exhibebit nobis vere bonum. Nemo praestabit ista, quae tu iubes sperare. Non feret opem Deus. Quis est mecum, quis? 2 Regum nono. pro, quis est apud Iezabelem, qui a parte mea stet, aut mecum sentiat? Quis est spontaneus, ut impleat manum suam Iehovae hodie? pro, si quis sponte offerre velit in usum templi. 1 Paral. vigesimonono.

QUID interrogative positum, saepe non quaerit, sed accusat. Genes. 31, Quid fecisti? furatus enim es Deos meos. Non quaerit quid fecerit, ut pote qui ei aliquid certi obiiciat, sed accusat factum furtum. Psalmo 50. Quid tibi, ut enarres statuta mea? id est, quo iure, aut qua tandem authoritate hoc facis? Proverbiorum decimoseptimo . Ut quid est precium in manu stulti, ut acquirat sapientiam, cum careat corde? 2 Regum 9. Quid tibi et paci? id est, quid quaeris aut interrogas de pace? Quid vobis, quod atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Genesis 12. Quid hoc fecisti mihi? id est, cur hoc fecisti? Iud. 8. Quid est hoc quod fecisti nobis? id est, cur hoc fecisti nobis? Quod est hoc opus, quod fecisti? pro, cur. Marci 11, Quid facitis hoc? id est, cur facitis hoc? quid pro quo iure ponitur. Quid interrogative positum saepe negat, perinde ac si esset positum nihil. Iudicum undecimo: Quid mihi et tibi quod venisti coram me, ut pugnes contra terram meam? pro, Nihil mihi tecum negocii aut litis est. Libro secundo Samuelis, capite decimonono: Quid mihi et vobis filii Servia? 1 Regum decimoseptimo: Quid mihi et tibi vir Dei? venisti ad me, ut reduceres in memoriam iniquitatem meam, et mori faceres filium meum. 2 Regum tertio: Quid mihi et tibi? vade ad prophetas patris tui. Sic 2 Paralipom. vigesimo quinto: Quid mihi et tibi rex Iuda? Sic denique Iohannis secundo Christus ad matrem inquit: Quid mihi et tibi mulier? id est, nihil, non teneor tibi obedire in istis meae functionis negociis, hic sum plane a tuo iure liber. Sic et Demosthenes pro Corona loquitur. Iosuae vigesimosecundo: Quid vobis et Iehovae Deo Israel? Sequitur mox veluti expositio huius dicti: Non est vobis portio in Iehova. Numeri vigesimotertio: Quid maledicam,

-- 512 --

999 cui non maledixit Deus? quid irascar, cui non est iratus Deus? pro, nequaquam hoc ausim, possimve facere. Hoc modo possis exponere etiam illud Isaiae quinquagesimosecundo, Et nunc quid mihi hic dixit Iehova. subintell. est negocii. quasi dicat, Nihil. aut, Quid moror, quid obstat, quin libero populum meum? Mox sequitur, Ablatus est populus meus gratis: Ergo nullum ius me impedit, quin statim eum repetam, aut extorqueam ex adversariorum tyrannide. Quid merces tua? Genesis vigesimonono: Indica quid merces tua? id est, quid velis tibi mercedis loco dari? Sic et 1 Regum tertio: Postula quid dabo tibi. Quid hoc? aliquando quaerendo extenuat: perinde ac si diceret, Vile, vel exile, aut pusillum est. Genesis vigesimotertio: Terra quadringentorum siclorum argenteorum est inter me et te, quid hoc? Quasi dicat, parva res est, cur id recusas tam vile praedium gratis accipere? Sic Propheta, post praedictionem quarundam calamitatum adhuc maiores indicaturus, de illis prioribus dixit uxori Ieroboam: 1 Reg. 14, Quid hoc etiam nunc? quasi dicat, levia sunt quae praedixi, praeiis quae deinceps indicabo. Sic et Germani extenuantes aliquid, dicunt, Was ist das? 1 Regum 9. Quid sunt urbes istae, quas dedisti mihi? id est, viles sunt. Sic supra dixi de loco Exodi tertio: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem? Quid saepe quaerendo vult aliquid ad rem propositumve faciens, subintelligi: quasi ecliptice proposita interrogatione: Quid lapides isti vobis? Iosuae 4. id est, quid sibi volunt, aut quid significant? Sic Ezechielis duodecimo: Annon dixerunt ad te domus Israel, Quid tu facis? id est, quid portendunt ista tua prodigiosa facta? Quid tibi? 1 Reg. 1. scilicet, petis aut vis. 1 Regum decimonono: Quid tibi hic Elia? id est, Quid hic agis? quid hic tibi negocii est? Hieremiae 2, Quid tibi in via Aegypti? Quid tibi in via Assur? pro, quid tibi negocii illic est? cur illac discursas? Iudicum decimooctavo: Quid tibi quod congregatus es? Quid ista tibi? 2 Samuelis decimosexto: id est, cur aut in quem usum quaeso adduxisti ista huc mi Ziba? Ezechielis trigesimoseptimo: Annon indicabis nobis quid ista tibi? Iudicum decimooctavo: Quid vos? scilicet, quid dicitis? quid novi affertis? Quid tandem effecistis aut explorastis? Isaiae vigesimoprimo: Custos quid de nocte, custos quid de nocte? pro, quid accidit, ex quo nox est? Memento ergo quid tempus aut temporis seu aevi. Psalmo octuagesimonono: pro, memento quam brevis sit vita mea. Et quid? si curram etiam ego: 2 Samuelis decimooctavo. pro, quicquid sit, quicquid eveniat, curram et ego apportaturus regi nuncium victoriae, vel, quid tandem potest adeo sinistri accidere? quid tandem periculi est? Aliquando tantum admirationem quandam declarat. Genesis vigesimo septimo: Quid hoc? festinasti invenire feram. id est, miror te tam cito reperisse et caepisse. Genesis quadragesimo secundo: Quid hoc fecit nobis Deus? id est, Mirum est profecto, quid sibi istud velit, aut cur Deus nobis istud argentum reddi curaverit. dubium profecto est, an nobis in bonum, aut in malum. Ad quid, lama, εἰς τί . Matthaei vigesimosexto: Indignantes dixerunt: Ad quid perditio haec? pro, quorsum, et in quem usum? aut quid prodest? Ad quid me dereliquisti?

QUIES, quamvis tranquillitatem aut intermissionem difficilium indicat: ut somnum, pacem, intermissionem laboris, et similia. Levitici decimosexto: Quies quietis est vobis. In Hebraeo, Sabbatum Sabbatorum: id est, summum ac sanctissimum sabbatum, seu festum vel quies sacrosancta. Odor quietis, saepissime de fumo aut igne exusti sacrificii dicitur. Exodi 29. Levitici 8 et 23. id est, odor recreans olfacientem: seu quasi refocillans et pariens quietem ab aliqua molestia. Transfertur autem locutio ea ab hominibus ad Deum, quod sicut odor assaturae suavis est, et recreat olfacientem: sic Deus videbatur odorari illum ascendentem ex sacrificiis fumum ac odorem, eoque delectari et veluti recreari, dum ab irae conceptae in peccatorem molestis levatur, eamve in victimam exonerat. Ezechielis sexto: Interficientur in iis locis, ubi dederunt idolis fuit odorem quietis. id est, fragrantiam recreantem. [?: Se--- ] erat princeps quietis: Hieremiae quinquagesimoprimo: id est, princeps aut consiliarius, quem rex recreationis gratia sibi adhibebat: forte potius princeps amans mans, aut autor et suasor pacis, et deditionis erga Babylonicos. Sic quoque Meschias dicitur princeps pacis, Isaiae nono. Ego dixi in quiete mea, non vacillabo in seculum: Psalm. trigesimo: Heb. est, In mea feliciate, aut in meis rebus secundis fui securus, non [?: me-- ] casum. Quies pro somno etiam Latinis usitatum est: ut Virg. Prima quies divûm dono gratissima serpit. Genesis quadragesimoprimo: Evigilavit Pharao [?: ] quietem. Dare quietem, id est, quietam et stabilem [?: ] sionem. Iehos. 22. Dominus dedit quietem fratribus vestris. id est, certas sedes. ut Virg. — Sedes spondent ubi fata quietas. Quiescere spiritum Domini super aliquem, est donari [?: ] Spiritum sanctum, eiusque dona. Sic dicitur Num. undecimo Spiritus Domini quievisse super Eldad et Medad, eosque prophetasse. Sic et Isaiae sexto praedicitur, quod Spiritus Domini sit futurus super Masciam, ad hoc ut suum munus praeclare exequatur. Desinere saepe significatur per quiescere. Genesis secundo: Et perfecit Deus die septimo opus suum, quievitque die septimo ab omni opere suo, quod fecerat. id est, desiit a fabricatione instituti operis, quandoquidem absolverat omnia quae facere voluerat. Sic Exodi trigesimoprimo: Sex diebus fecit Iehova caelum et terram, et die septima cessavit Deus, et quievit. id est, desiit porro aliquid novi creare. Exodi trigesimosecundo: Quiescat ira tua, id est, desinat. Iob decimosexto: Dolor meus non quiescet. Oseae 1, Quiescere faciam regnum Israel. id est, finem ei imponam. Quiescere et [?: Q-- ] saepe pacem significat, quia bellum omnia turbat: sicut et Latini aliquando hanc vocem usurpant. Iudicum tertio: Et quievit terra. id est, coepit pacifice incoli, habitatores terrae vixerunt pacifici. Zachariae undecimo: Perambulavi terram, et ecce tota terrasedens et quiescens. pro, in summa pace et tranquillitate agit Iudicum decimooctavo: Ad populum quiescentem et confidentem seu securum. pro, pace fruentem, et nihil timentem. Idem dicitur Ezechielis 38, Amos sexto: Vae quietis in Zion. id est, in summa pace agentibus et viventibus. Iob vigesimoprimo: Iste impius movetur in vigore perfectionis suae. id est, totus quietus et pacificus. Sic Hieremiae quadragesimooctavo Quietus fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis, neque fuit transfusus de vase in vas. id est non est turbatus, multo minus coactus mutare sedes, sed sua tranquille possedit. Facere quiescere [?: ] [?: ] sedare, aut etiam recreare. Threnorum primo: Dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad faciendum quiescere animam suam. id est, ut vitam famelicum, et [?: ] tumultuantem recrearent, aut sedarent. Proverborum vigesimoquinto: Legatus fidelis facit requiescere animam domini sui. id est, satisfacit desiderio domini, aut etiam recreat eum laeta nunciando: vel denique parit ei pacem probe confecta re, transactaque cum eius adversario controversia: quae omnia sunt vicina. Facere quiescere, aliquando notat ponere, collocare. Isaiae 51, Iudicium meum in luce populorum quiescere [?: ] am. id est, proponam, proferam, patefaciam. Exodi decimosexto, Et quod reliquum est, requiescere [?: ] vobis in custodiam usque mane. pro, reservate vel reponite

-- 513 --

1001 vobis in loco tuto ac certo. Lenis et quieti spiritus: 1 Petri tertio, vult Apostolus mulierem esse leni, modesto ac quieto animo, non rixosam, calumniatricem, aut discursatricem per alienas domos et plateas. Sic Salomon Proverbiorum septimo talem depingit, quod sit garrula, vaga, et quietis impatiens. Sic et Paulus dicit, eas oberrare, garrire, et lites disseminare. Vide plura de hac voce infra in REQUIES et REQUIESCO.

QUINQUE. Num. tertio, Capies quinque siclos in singulos viros. id est, quinos siclos in singulos. Nota est ista reduplicationis vis, quae distributionem significat. Genesis quadragesimoseptimo: Et posuit Ioseph in statutum ad quintam. id est, ut quintam partem omnium frugum annuatim dent. Genesis quadragesimoprimo: Constituat Pharao praefectos super regionem, et quintet terram Aegypti. id est, quintam partem fractuum accipiat et reservet. Sic Latini dixerunt Decimare. Percussit eum in quinta: 2 Samuelis vigesimo secundo: sub costa nempe in loco cordis, ut necesse fuerit eum subito extingui.

QUOMODO, alias quaerit: Iudicium 18, Quomodo vos? id est, quomodo se habent vestrae res? Alias est admirativum: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Isaiae 1. Miratur enim Propheta tam subitam ac tam horrendam mutationem. Matthaei decimosexto: Quomodo non intelligitis, quod non de pane dixerim vobis, ut caveretis a fermento Pharisaeorum? Admiratur, aut potius obiurgat eorum tarditatem Dominus. Alias est lamentantis: ut in Threnis, Quomodo fedetsola civitas, quae abundabat populo? Et sequenti: Quomodo obscurat in ira sua Dominus filiam Sion? Vicinum est lamentationi illud Oseae undecimo: Quomodo dedam Ephraim, subintell. hostibus. quasi dicat, invitus faciam, et tamen facere cogor, ob peccata tua. Quomodo vox saepe non quaerit de modo, sed vel negat, vel arguit, vel accusat et reprehendit, tanquam vel falsum sit quod ab alio dictum est, vel iniustum: ut ex sequentibus patebit. Exodi sexto: Ecce filii Israel non audiverunt me, et quomodo me audiet Pharao, cum sim incircumcisis labiis? pro, nequaquam me audiet Pharao, frustra ad eum mittor. Idem reperit in fine eiusdem capitis. Deuteronomii septimo: Si dixeris in corde tuo, plures sunt isti me, quomodo ponero delere eos? id est, ne quaquam potero. Iudicum 16 Quomodo dicis, Diligo te, et cor tuum non est mecum? id est, falsum dicis. Psalmo un decimo: In Domino confisus sum, quomodo dicitis animae meae, Avola de monte vestro sicut passer? id est, stulte hoc dicitis, cum tantum propugnatorem habeam. Psalmo septuagesimo tertio. Et dixerunt: Quomodo novit Deus, et est cognitio in altissimo? pro, nequaquam novit Deus ista. Psalmo centesimo trigesimo septimo. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? id est: ne quaquam possumus sacros psalmos apud istos prophanos derisores canere, et veluti margaritas porcis obiicere. Matthaei vigesimo secundo: Si David eum Dominum vocat, quomodo filius eius est? quasi dicat videtur certe falso istud dici ac credi: quare conciliate obsecro, quomodo Meschias sit et Dominus ac superior Davide, et tamen filius eius. `` Matthaei vigesimosexto: Quomodo ergo impletae fuerint Scripturae, quod sic oportet fieri? id est: si vel tu Petre gladio me eripies, vel ego impetravero a patre, ut per legiones angelorum liberer a passione, tum cerrae falsae erunt Scripturae ac prophetiae, praedicentes meam passionem. Matthaei septimo: Quomodo fratri dices, sine [?: ] eiiciam festucam ex oculo tuo? id est, non poteris hoc iuste ac honeste ab eo petere. Si Satanas est adversus Satanam, quomodo ergo constabilietur eius regnum? id est, pro fecto mox corruet: sed non corruit: ergo non est inter illos dissidium, nec alter alterum eiicit, ut vos mihi obiicitis. Quomodo potest Satanas Satanam eiicere? Marci tertio. Quomodo tu cum Iudaeus sis a me Samaritana petis potum? id est, non iuste, recte, aut pie. Quomodo potestis vos credere? Quomodo potestis vos bona loqui, cum malem sitis? Romanorum decimo, sunt aliquot talia negativa dicta: Quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo audient absque praedicante? Quomodo praedicabunt, si non mittantur, etc. id est, profecto non poterunt credere, invocare, audire, praedicare, etc. culpa autem est penes Deum, qui non misit concionatores. Atqui misit: Ergo illorum culpa est. Primae ad Corinthios decimo quarto, Quomodo scietur id quod significatum est? Quomodo dicet Amen? et sequenti, Quomodo dicunt quidam inter vos, quod non sit resurrectio? Galatis secundo, Quomodo cogis gentes Iudaizare: id est, cur, aut quo tandem iure, vel etiam qua fronte? Hebraeorum secundo, Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Porro causa et origo huius Hebraismi ea est quod saepe interrogatio figurata negat: de qua re Rhetores praecipiunt. Sic et Quare, ac consimiles interrogativae particulae, saepe vel negant, vel arguunt, vel accusant, vel refutant. Quoniam autem est insignis locus Iohannis sexto, Quomodo dabit hic nobis carnem suam ad manducandum: in quo multi ob ignorationem huius Hebraismi impegerunt, cum alioqui sit maximi momenti habere eum explicatissimum, praesertim ob controversiam Sacramentariam: ideo exposui totam illam partem Capitis sexti, aut saltem summam eius, cum in postremo Libello de Sacramento, tum etiam in aliis, quos vide. Si quomodo, εἴ πως , usurpant hanc locutionem Graeci ecliptice: ideo aliquando aliquo verbo antecedente sermo explendus est. Romanorum undecimo, Ministerium meum illustro, si quo modo ad aemulationem provocem carnem meam: subintellige, experiens, aut tentans omnia, si forte collaudando et ornando Evangelium, meos consangineos Iudaeos ad aemulandum aut imitandum, id, ad similiter credendum excitem. Philippensium tertio: Dum conformis fio Christo, si quomodo perveniam ad resurrectionem mortuorum: sub intellige, experiens, tentans, aut id unice agens et laborans, si quo modo occurram ad illam felicem, beatam, gloriosamque resurrectionem.

QUOTIDIE, alias singulis diebus non magni numeri significat, alias perpetuo de longiore tempore: ut Matthaei vigesimo sexto, et Marci decimoquarto: Quotidie eram apud vos in templo docens. id est, perpetuo propalam sum versatus, etc. Lucae nono. Qul vult me sequi, tollat crucem suam quotidie, Tollere crucem, est paratum esse omni tempore ad supplicium, et omnis generis calamitates: quia crucifigendi gestabant suam crucem usque ad locum supplicii, sicut nunc alicubi mox post damnationem coguntur laqueum cervici circapositum usque ad patibulum gestare: et olim servi gestabant furcam, unde furciferi dicti sunt, quibus parcebant Domini. Sensus ergo est: Si vis esse verus Christianus, sis paratus omnibus diebus, horis ac momentis ad patienda tristissima quaeque ob Christum. Sic et Panis quotidianus, sunt res necessariae ad hanc vitam omni tempore, omnibus diebus ac horis, quas a patre caelesti in Dominica oratione mendicamus. Quia vero tum olim, tum et hoc tempore dubitatum ac disceptatum est, quid in, precatione Dominica significet Quotidianus: ideo et ego hic aliquid adscribam, primum annotans alienas opiniones, deinde et meam sententiam adiiciens.

-- 514 --

1003 Sic igitur Erasmus: Quod hic vertit Supersubstantialem, ad verbum Superessentialem sonat. Id, autore Hieronymo, LXX plerunque transferunt περιούσιον , pro quo ex Heb. סגלח Symmachus ἐξάιρετον , id est, eximium sive egregium vertit: quanquam idem alicubi reddiderit peculiare. In Evangelio quod appellatur Hebraeorum, pro supersubstantiali pane reperit Hieronymus מחר , quod dicitur crastinum. Equidem ut nihil horum improbo, ita quod postremo loco positum est, mihi maxime probatur. Nec enim in precatione tam caelesti Christus de hoc, opinor, loquitur pane, quem a suis parentibus accipiunt et gentes. Et apud Graecos ἀθιοῦσα crastinus dicitur dies. Sic enim usus est et Lucas in Actibus Apostolorum cap. 7. τῇ τε ἐπιούση ἡμέρᾳ , id est, postero die. Et indicat Augustinus nonnihil tale, Sermone 28. ut hic sit sensus: Quemadmodum patres terreni prospiciunt liberis suis panem, quo corpus alatur, etiam in posterum diem: ita tu nobis prospice panem caelestem, animi cibum, qui pater es caelestis, et pater spirituum. Hactenus Erasmus. Porro Beza post Erasmum sic de eadem voce scribit: Panem quotidianum, ἄρτον τὸν ἐπιούσιον .) Mihi religio fuit quicquam immutare in hac precationis formula, in Ecclesia Dei tanto iam tempore usurpata: dicam tamen quod sentio, ubi alias interpretationes attulero. Nonnulli nuper Supersubstantialem verterunt: quod videatur hoc vocabulum formatum ab ἐπὶ et οὐσία : et (sicut Erasmus annotat in hunc locum) in precatione tam caelesti, Christus de eo pane non loquatur, quem a patribus suis accipiunt etiam gentes. Sed certum est, Christum hoc orationis compendio comprehendisse, quicquid est a Deo flagitandum. Et quod addit Lucas, τὸ καθ' ἡμέραν , id est, in singulos dies: declarat de terreno et corruptibili cibo hic agi, cuius quaerendi solicitudinem, non curam, Christus conatur tot verbis nobis eximere. Alii interpretantur Crastinum: ut deducatur ab ἐπιοῦσα . quod etiam Hebraei cuiusdam Evangelii authoritate confirmat Hieroymus, â quo Erasmus non dissentit. Sed hoc (ni fallor) manifeste pugnat cum Christi doctrina, qui nos vetat solicitos esse de crastino: nisi quis ita interpretetur, quasi petatur victus qui usque in crastinum diem sufficiat. Sed nimium subtile esse videtur, Panem crastinum interpretari, quanto usque in diem posterum sit opus. Puto igitur novum esse vocabulum, qualia â sacris scriptoribus multa sunt conficta, idque deduco ab ἐπι et οὐσία , sicut [?: ] περιουσία iidem formarunt περιούσιος . ut eum demum panem (id est, victum, Hebraeorum more) significari intelligas, qui nostris viribus sustentandis sufficiat: id est, (ut Graeci interpretantur) ἐπὶ τὴν ἡμῶν οὐσίαν καὶ τροφὴν ἐπαρκοῦντα , minime scilicet delicatum, sed frugalem: ut victum et vestitum habentes, contenti simus. Panis enim appellatione caetera omnia tolerandae huic vitae nostrae necessaria comprehenduntur. Huic interpretationi adstipulatur vetus versio. nam quod vulgatum et usitatum, id quotidianum dicimus: quia tamen quotidianum, sic quoque potest accipi, quasi cibus in unum tantum diem petatur: huic autem interpretationi id obstat, quod in hoc orationis compendio Lucas non contentus ἐπιούσιον dixisse, etiam addit, τὸ καθ' ἡμέραν : idcirco fortassis praestiterit, Panem cibarium interpretari, vocabulo Latinis usitato in hac quoque significatione: vel per periphrasim, Panem sustentandis nobis idoneum. Verum tanti apud me non fuit haec amphibolia, ut quicquam innovandum putaverim, quo offendi possent infirmiores. Haec Beza. Mihi sane communis ac usitata vox Quotidianus maxime probatur, ita tamen, si intelligatur de imminente tempore: ut sit idem panis quotidianus, ac omnia huius vitae commoda omnibus adventantibus horis necessaria. perinde ac si dicas, victum imminentis temporis, nam pro praesentis vitae victu et bono, iam Deo gratias agere debemus, sumentes cum gratiarum actione. Sed de futuro ac imminente tempore orandus est Deus, ut omnigena bona aut commoda ad sustentandam hanc vitam necessaria benigne suppeditet. Nam τὸ ἐπιὸν dicitur esse omne accedens, aut quasi (ut ita dicam) advadens, sic. ἡ ἐπιοῦσα , est dies aut nox accedens: quare inde formata adiectivo ἐπιούσιος panis dicitur, qui imminente quoque tempore, die ac hora est necessarius, sive sit valetudo bona, sive pax, sive victus ac vestitus, aut quicquid et ut necessarium. Nec est contra Christianam pietatem, petere futuri, aut etiam crastini temporis necessaria alia enim est illa prohibita sollicitudo, quae et nimia est, et non respicit in Deum, nec ab eo quaerit aut sperat bona aut opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa nostra necessitate, ac denique Christiana pietate optime convenit: eoque etiam merito, reiectis aliis, sola probari debet.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.