Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

QUIES, quamvis tranquillitatem aut intermissionem difficilium indicat: ut somnum, pacem, intermissionem laboris, et similia. Levitici decimosexto: Quies quietis est vobis. In Hebraeo, Sabbatum Sabbatorum: id est, summum ac sanctissimum sabbatum, seu festum vel quies sacrosancta. Odor quietis, saepissime de fumo aut igne exusti sacrificii dicitur. Exodi 29. Levitici 8 et 23. id est, odor recreans olfacientem: seu quasi refocillans et pariens quietem ab aliqua molestia. Transfertur autem locutio ea ab hominibus ad Deum, quod sicut odor assaturae suavis est, et recreat olfacientem: sic Deus videbatur odorari illum ascendentem ex sacrificiis fumum ac odorem, eoque delectari et veluti recreari, dum ab irae conceptae in peccatorem molestis levatur, eamve in victimam exonerat. Ezechielis sexto: Interficientur in iis locis, ubi dederunt idolis fuit odorem quietis. id est, fragrantiam recreantem. [?: Se--- ] erat princeps quietis: Hieremiae quinquagesimoprimo: id est, princeps aut consiliarius, quem rex recreationis gratia sibi adhibebat: forte potius princeps amans mans, aut autor et suasor pacis, et deditionis erga Babylonicos. Sic quoque Meschias dicitur princeps pacis, Isaiae nono. Ego dixi in quiete mea, non vacillabo in seculum: Psalm. trigesimo: Heb. est, In mea feliciate, aut in meis rebus secundis fui securus, non [?: me-- ] casum. Quies pro somno etiam Latinis usitatum est: ut Virg. Prima quies divûm dono gratissima serpit. Genesis quadragesimoprimo: Evigilavit Pharao [?: ] quietem. Dare quietem, id est, quietam et stabilem [?: ] sionem. Iehos. 22. Dominus dedit quietem fratribus vestris. id est, certas sedes. ut Virg. — Sedes spondent ubi fata quietas. Quiescere spiritum Domini super aliquem, est donari [?: ] Spiritum sanctum, eiusque dona. Sic dicitur Num. undecimo Spiritus Domini quievisse super Eldad et Medad, eosque prophetasse. Sic et Isaiae sexto praedicitur, quod Spiritus Domini sit futurus super Masciam, ad hoc ut suum munus praeclare exequatur. Desinere saepe significatur per quiescere. Genesis secundo: Et perfecit Deus die septimo opus suum, quievitque die septimo ab omni opere suo, quod fecerat. id est, desiit a fabricatione instituti operis, quandoquidem absolverat omnia quae facere voluerat. Sic Exodi trigesimoprimo: Sex diebus fecit Iehova caelum et terram, et die septima cessavit Deus, et quievit. id est, desiit porro aliquid novi creare. Exodi trigesimosecundo: Quiescat ira tua, id est, desinat. Iob decimosexto: Dolor meus non quiescet. Oseae 1, Quiescere faciam regnum Israel. id est, finem ei imponam. Quiescere et [?: Q-- ] saepe pacem significat, quia bellum omnia turbat: sicut et Latini aliquando hanc vocem usurpant. Iudicum tertio: Et quievit terra. id est, coepit pacifice incoli, habitatores terrae vixerunt pacifici. Zachariae undecimo: Perambulavi terram, et ecce tota terrasedens et quiescens. pro, in summa pace et tranquillitate agit Iudicum decimooctavo: Ad populum quiescentem et confidentem seu securum. pro, pace fruentem, et nihil timentem. Idem dicitur Ezechielis 38, Amos sexto: Vae quietis in Zion. id est, in summa pace agentibus et viventibus. Iob vigesimoprimo: Iste impius movetur in vigore perfectionis suae. id est, totus quietus et pacificus. Sic Hieremiae quadragesimooctavo Quietus fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis, neque fuit transfusus de vase in vas. id est non est turbatus, multo minus coactus mutare sedes, sed sua tranquille possedit. Facere quiescere [?: ] [?: ] sedare, aut etiam recreare. Threnorum primo: Dederunt desiderabilia sua pro cibo, ad faciendum quiescere animam suam. id est, ut vitam famelicum, et [?: ] tumultuantem recrearent, aut sedarent. Proverborum vigesimoquinto: Legatus fidelis facit requiescere animam domini sui. id est, satisfacit desiderio domini, aut etiam recreat eum laeta nunciando: vel denique parit ei pacem probe confecta re, transactaque cum eius adversario controversia: quae omnia sunt vicina. Facere quiescere, aliquando notat ponere, collocare. Isaiae 51, Iudicium meum in luce populorum quiescere [?: ] am. id est, proponam, proferam, patefaciam. Exodi decimosexto, Et quod reliquum est, requiescere [?: ] vobis in custodiam usque mane. pro, reservate vel reponite

-- 513 --

1001 vobis in loco tuto ac certo. Lenis et quieti spiritus: 1 Petri tertio, vult Apostolus mulierem esse leni, modesto ac quieto animo, non rixosam, calumniatricem, aut discursatricem per alienas domos et plateas. Sic Salomon Proverbiorum septimo talem depingit, quod sit garrula, vaga, et quietis impatiens. Sic et Paulus dicit, eas oberrare, garrire, et lites disseminare. Vide plura de hac voce infra in REQUIES et REQUIESCO.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.