Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

QUANDO, aliqua ex parte est expositum in praepositione aut coniunctione CUM. Dicetur de eo aliquid etiam infra, in coniunctione SI. Nunc tantum locum unum ex Resolutione Disputationis meae Ienensis de libero Arbitrio, de vocula Cum aut Quando, ὅταν , adscribam. Vocula ὅταν , Cum aut Quando, omnino conditionalis est hîc: Cum fecerint, aut quando fecerint, est idem ac si diceretur, Si Ethnici fecerint: ut postea etiam clarius patebit. Ubi et illud recte observari ad veritatis inquisitionem queat, quod istae particulae Si et Cum, saepe pro seinvicem ponuntur. sicut Iohan. 13 et 14, ἐάν pro ὅταν ponitur: Si abiero ad patrem. pro, cum abiero. Et primae Iohannis primo: Scimus autem, quod si patefiet, similes ipsi erimus: id est, cum patefiet. Sic vicissim Cum pro Si ponitur. Lucae decimo septimo: Cum feceritis omnia ( ὅταν ) dicite, Servi inutiles sumus. Quis facit omnia? Nemo. Ponitur igitur hic ὅταν pro ἐάν , Cum pro Si. Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם Si ponitur. ut Exodi 22: Cum

-- 510 --

995/996 vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo Capite talis catachresis voculae Cum est. Sic et Levitici 5. Deuteron. 4 habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum. pro, si vere ac ex animo quaesreritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas. ut Lucae 14: Cum invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem: Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes. pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone, Cum et Quando non raro pro Si ponitur: ut, Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri. pro, Si mones. Eadem ambiguitas est in Germanico Wenn, ut alias tempus, alias conditionem significet: ut non possit dici violenta interpretatio, quod Cum pro Si accipio.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.