Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

RADIX, per metaphoram alias significat originem rei, quia ex radice crescit arbor et herba: alias contra effectum et consequens significat, quia crescente arbore etiam radix crescit. Pro origine et causa ponitur, cum dicit Paulus 1 Timot. sexto. Radix omnium malorum est avaricia: id est, causa, origio et scaturigo, unde omnia vitia et flagitia profluant. Ezech. 16 habet Vulgata, Radix tua et generatio tua de terra Canaan. et Romanorum 11. Si radix est sancta, et rami sunt sancti. id est, si illi primi parentes populi Israelitici Abraham Isaac, Iacob et alii, fuerunt Deo grati et accepti: proculdubio

-- 516 --

1007 et posteri eorum, seu Israelitae ex illis maioribus progeniti, a Deo diliguntur. Mox ibidem: Tu factus es consors radicis ac pinguedinis oleae. id est, tu factus es filius Abrahae, et haeres promissionum ac bonorum eius. Ibidem: Ne glorieris adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. id est, tu habes omnem vim, vitam ac succum tuum spiritualem ex filiatione et haereditate illorum primorum patriarcharum ac prophetarum, totaque Israelitica Ecclesia, et Christo ipso ac eius Apostolis, qui omnes Israelitae sunt. Salus enim ex Iudaeis est. Ne forte sit in vobis radix germinans fel et absynthium, Deuter. 29: id est, sicut praecessit, Cavete ne sit aliquis seductor sua pestifera et venenata doctrina idololatrias excitans, et homines seducens, vosque ira Dei et exitio onerans. Idem dicitur et Hebraeorum duodecimo: Prospicientes ne quis deficiat a gratia Dei, ne qua radix amaritudinis suppullulans obturbet, et per eam inquinentur multi. Radix amaritudinis: id est, proferens amarissimos et venenatissimos fructus, nempe errores, peccata, iram Dei et poenas. Hic igitur radix per metaphoram, fontem, seu id quod praecedit, indicat. Contra, saepe significat id quod sequitur: quia et arbor ac herbae crescentes simul ex se proiiciunt et extendunt radices in terram, non minus quam ramos sursum: et cum etiam emoriuntur tamen saepe relinquunt radicem vivam, ac veluti semen quoddam post se, ex qua alia similia exoriantur. Sic valde saepe significat stirpem, aut genus alicuius post eum relictum. Isaiae undecimo: Egredietur virga de stirpe Iesse, et surculus de radicibus eius fructificabit. Isaiae decimoquarto: De radice serpentis egredietur aspis. Et mox: Fame interficiam radicem tuam, sed et ipse posteros tuos occidet. Levit. 25, Seque vendiderit radici familiae peregrini: id est, posteris peregrini. Comparat igitur Scriptura Isai ac Davidem, et eius posteros, arbori aridae et praecisae, cuius tamen radix adhuc vivat, quaeque suo tempore novum surculum, longeque maiorem ac gloriosiorem priore arbore sit editura. Neque tantum tota stirps, sed etiam unicus ex alicuius posteritate, eius radix nominatur. Isa. 11: Et erit in die illa radix Isai, quae stat in signum populorum, illam gentes requirent. ubi radix Isai ipsum Meschiam, filium Isai aut David significat. Quod dictum etiam Paulus Rom. 15 citat. Sic et Apocalypsis 5 et 22 accipitur: Ego sum radix et genus David. Arbor inter crescendum tum sursum erigit ac confirmat truncum, tum spargit et dilatat ramos, tum denique radices deorsum agit ac per terram extendit. Ab hac igitur ratione incrementi arborum saepe metaphorae aut similitudines ducuntur, quibus indicantur hominum vel singulorum, vel etiam plurium, ut urbium aut gentium, incrementa. Isaiae 27. Venturis diebus radices aget Iacob, florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu: id est, crescet Ecclesia et regnum Meschiae. Isaiae 37, et 2 Reg. 19. Et addet evasio quae remansit mittere radices deorsum, et fructus sursum. id est, superstites Israelitae denuo crescent, florebunt et propagabunt magnam gentem. Psalmo 80, Vitem de Aegypto transtulisti, extruxisti gentes, et plantasti eam: perpurgasti coram ea, et radices egit et implevit terram. Sic et Hieremiae 12 res secundae impiorum describuntur: Tu plantasti eos, ideo radices egerunt, perfecerunt et protulerunt fructum. Iob 5, Vidi stultum, qui radices agebat, et maledixi repente habitaculo eius: id est, in summo vigore subito periit. Sic idem etiam piorum stabilem sortem depingit capite 17, Vir sperans in Dominum, erit sicut arbor plantata iuxta aquas, et quae mittit iuxta rivum radices suas. Iob 29. Radix mea est aperta iuxta aquas. id est, res meae bene habent, vigentque ac virent. Sic et Paulus Eph. 3, iubet pios radicari in charitate: id est, proficere. Et Coloss. 2 iubet nos radices agere in Christo, inquiens: Radicati et superstructi in Christo, et confirmati fide. Eodem modo etiam interitus potentum ac impiorum ab arefactione et putrefactione radicis arboris per metaphoram depingitur. Iob 18. Deorsum indices eius arescent, et sursum excidetur ramus eius, id est, in omnibus partibus et reb. erit infortunatus. Sic Isaiae 5. Radix eorum quasi putredo erit. Sic et Oseae 9, Radix eorum exiccatur. Malach. 4, Comburetque eos dies illa ventura, quae non relinquet eis radices neque ramum. Radix rei aliquando veritatem indicere videtur. Iob 19, Quin dicitis, Quare persequeant eum, cum radix rei sit inventa in me? Matt. 13 Christus inquit, aliquos in Christianismo male radicatos, primo quidem cito exoriri, et magna incrementa [?: poll- ] ri: sed paulo post aestu persecutionum arefactos perire. Hac similitudine etiam temporarius interitus [?: ] tum describitur, Isaiae 40, Ipse redigit potentes in [?: ] lum, et iudices terrae facie quasi non sint. Utique non sunt plantati, non sunt seminati, nec radices egit in terra truncus eorum. Ideoque ventus spiravit in eos, et exaruerunt, et procella tanquam stipula abstulit eos. Similitudine sumpta ab extrema totalive [?: succisi--- ] arborum, declarat Baptista imminentem Iudaeis iram et poenas Dei, inquiens Matth. 3: Iam etiam securis ad radicem arboris posita est. Omnis igitur arbor non ferens fructum, eradicabitur. Cum enim arbor a radicibus succiditur, nimirum tota ac prorsus perit. [?: Qu- ] hac similitudine plena ruina populi Iudaici adumbratur: quae etiam postea per Titum ei accidit, Contra: imperfecta ruina, sed tantum gravis castigatio divinitis per somnum depingitur Nabuchodonosori, per excisionem ramorum pulcherrimae arboris, conservate nihilominus trunco ac radicibus. Significatum enim id est, quod post illam gravem castigationem iterum revirescet ac reflorescet, sicut arbor cuius solummodo rami circumcisi sunt. Danielis 4.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.