Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

RETRO abire, est deficere ab aliquo: sicut contra Sequi eum, est eius doctrinae, sententiae, et intentioni adhaerere. Iohannis 6. Ab eo tempore multi retro abierunt, et non amplius cum eo ambulabant. id est, reddere [?: ] defecerunt. et 1. Tim. 5, Iam enim quaedam eversa sunt retro Satanam. Contra autem Ire post, aut revo [?: aliqu-- ]

-- 535 --

1045 est eum sequi: sicut Christus Petro, sibi humana sapientia in fugienda cruce impie praeire volenti, mandat, ut potius sequatur et audiat eum, quam doceat. Alii volunt, Christum obiurgando eum veluti prorsus a se abigere voluisse: sicut solent Latini dicere, Abi in malam rem. Ac eodem sane modo et Satanam Christus Lucae quarto increpat: Abi retro me Satana. scriptum est enim, etc. Sic Psalmo 80, Sit manus tua super nos, et non retrocedemus a te. id est, non deficiemus. Psalmo quadragesimo quarto: Non retro actum est cor nostrum, neque declinavit gressus noster retro te. Retro ire, aliquando significat ab instituto, aut etiam inchoato opere desistere, vel sententiam mutare. Ezechielis decimo quarto: Veni, et faciam, non retro cedam. id est, non mutabo sententiam, aut ab opere desinam. Vicina est huic metaphora Latina Retro cedere, et Referre pedem. Retro et anteformasti me: Psalmo centesimotrigesimonono. id est, circumquaque. Sic et in Apocalypsi: Plena erat oculis ante et retro.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.