Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

RUGITUS, et RUGIO, tribuitur proprie leonibus. Sed in Vulgata versione, etiam in Hebraeo textu, significat aliquoties illum fremitum vel iratorum vel etiam alioqui valde dolentium. Psalmo trigesimooctavo, Rugio prae fremitu cordis mei. Item: [?: D-tus ] sum, et contritus valde, rugio prae fremitu cordis mei. Sic et Psalmo 22, Longe a salute mea verba rugitus mei: id est, meae solicitae preces magis rugum qui verbis editae erga te, nullam adhuc (quantum video) salutem impetrant. Isaiae 5, in descriptione hostilis exercitus tribuitur ei rugitus, sicut leoni. inquit enim: Rugitus illius sicut leonis, fremitus sicut catuli leonis, et frendet atque apprehendet praedam, et spolia corradet et nemo eripiet. In fine Ioelis, et initio Amos, tribuitur etiam Deo rugitus, dum doctrinam ac verbum suum praedicari facit. In priori loco dicitur id de doctrina Evangelica: in posteriori autem, de doctrina legali. Est autem metaphora, quôd sicut leonis rugiens vox omnibus animalibus est terribilis: ita et homines moveri ac contremiscere deberent, divina maiestas

-- 539 --

1053 [?: -litus ] ad eos loquente, ac veluti intonante et corruscante superne.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.