Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Sicut vero supra ostendi, esse unicum, verum ac aeternum sacerdotem: sic etiam est unicum, verum, plenum ac perpetuum propitiatorium sacrificium, quo solo totius mundi peccata expiantur: nempe exinanitio et passio filii Dei. qui cum in forma Dei esset, semetipsum humiliavit, suscipiens formam servi, et factus est obediens usque ad tristissimam et ignominiosissimam mortem crucis. Sacrificantibus, vertit Erasmus Actorum decimotertio, vocem λειτουργεῖν . Verum Graecum illud verbum significat omnem publicam functionem, praesertim quae plus molestiae ac laboris quam dignitatis, honoris, et quasi imperii habet. Quare Chrysostomus exposuit per κηρυττόντων , praedicantibus. Caeterum verbum Sacrificare et Sacrificium, per metaphoram significat quaevis pia et Deo accepta opera, sive privata sive publica: sicut suprâ diximus de tota vita Christiani hominis, quae sacrificium et hostia rationalis ac viva vocetur. Sic igitur etiam Paulus dicit, se ἱερουργεῖν , sacrificare Evangelium Christi inter gentes, ut eorum oblatio fiat accepta. Si non ita clare locutus fuisset Apostolus de metaphorico sacrificio praedicationis, omnino adversarii inde suam Missam confirmare conati fuissent. Postremo observandum est, quod sicut Scriptura figuratis significationibus vocis Sacrificii, oblationis et sacrificandi utitur: ita postea etiam Patres multo liberius, ne dicam licentiosius ac imprudentius iisdem abusi sunt. Quorum dicta quandoquidem posteri non recte intellexerunt, extruxerunt nobis novum propitiatorium sacrificium Missae, pro peccatis vivorum ac mortuorum, proque omnibus difficultatibus totius mundi: ac offerunt illud, in summam contumeliam, et plane abolitionem unici sacrificii IESU CHRISTI. Sacrificare sagenae, Abac. 1, Propterea sacrificabit sagenae, suae et suffiet reti suo, quia per illam impinguata est portio eius, et cibus eius pingue. subintell. pecus. id est, omnia tribuet propriae virtuti, industriae, ac viribus. Sic prorsus loquitur Cyclops apud Euripidem, se tantum ventri suo hostias offerre, caeteros deos nescire. Sed de hoc loco paulo ante quoque breviter dixi. Sacrificium vocatur etiam nomine Panis Dei, Levit. 22: De manu alienigenae non offeretis panem Dei vestri. De quo vide Panis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.