Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Nunc singularum significationum exempla proferamus. ¶ Primum igitur silentium res pacatas bonumque statum, contra clamor calamitosum denotat: cuius significationis illustre exemplum est Exodi undecimo: Et erit clam or magnus per totam terram Aegypti, qualis nunquam fuit, neque unquam erit. Apud cunctos autem filios Israel non movebit canis linguam ab homine usque ad iumentum. Sic contra saepe dicuntur aliqui clamaturi ac vociferaturi ob bellum aut caritatem. Sic Isaias decimo quarto praedicit, prostrata Babylonica tyrannide terram quieturam, tacituram, et iubilaturam. Isaiae trigesimo secundo: Et erit opus iustitiae pax, et operatio iustitiae silentium, et securitas in seculum. Secundo silere metaleptice praesentem timorem, qui est causa silentii, significat. Abacuc secundo. Dominus autem in templo sancto suo, taceat ab eo omnis terra. id est, timeat, et prae timore conquiescat, non tumultuetur, non furat contra eum peccando. Zoph. primo: Sile a facie Domini, quia prope est dies eius, quia praeparavit mactationem. Zachariae secundo. Sileat omnis terra a facie Domini, quia excitatus est de habitaculo sanctitatis suae id est, metuat et quiescat. Tertio, quia verba rebus actionibusque coniuncta sunt, et clamor labori, contra silentium quieti: ideo Silere pro quiscere saepe ponitur: idque tum Deo per anthropopathiam, tum hominibus tribuitur. Psalmo octuagesimo tertio. Deus ne sit tibi silentium, non taceas, neque quiescas Deus. Quoniam ecce inimici tui fremunt: et quite odio habent, extulerunt caput. id est, succurre, fer opem, ne ociosus desideas, neglecta nostra calamitate, et impiorum furore. Psalmo centesimonono, Deus laudis meae, ne tacueris. Psalmo trigesimoquinto: Domine ne taceas a me, ne longe absis a me. id est, mature fer opem mihi afflicto, contra impiorum furorem. Sic initio Psalmi vigesimi octavi: Ne taceas a me, ne forte sileas, et assimiler iis qui descendunt in lacum. Esaiae quadragesimosecundo locus insignis est: Dominus quasi gig-- egreditur, et sicut vir bellicosus excitabit zelum, vociferabitur et iubilabit, atque super inimicos suos praevalebit. Tacui multo tempore, et silui, et continui me. Nunc quasi parturiens clamabo, devastabo, et deglutiam pariter, et in solitudinem redigam montes et colles, et omnem herbam eorum exiccabo, ponamque flumina in insulas et stagna exiccabo. Ex quo loco phrasis haec clare intelligi potest. De hominum quoque cessatione aut quiete valde crebrum est, Exodi decimoquarto: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis: id est, quiescetis. Iud. 18. Et vos siletis: ne sitis pigri ad proficiscendum, ut possideatis terram. 2 Sam. 19, Ut quid tacetis in reducendo. id est, cur quiescitis in occasione tam bene gerendae rei, educendique regis? Sic accipiendum est, quod lonae dicunt nautae capite 1. Quid faciemus tibi, ut sileat mare a nobis? Nam mare ibat et intumescebat. id est, ut desinat mare nos infestare et oppugnare. Sic potest accipi quod Dominus Marci 4 increpans mare ac ventos dicit: Tace, obmutesce. id est, desine infestare et oppugnare, perniciemque moliri hisce. Sic mulier iubetur in silentio discere, 1 Timothei secundo. id est, non strepere, turbare aut tumultuari, vel velle alios docere, praesertim publice: quomodo et Sophocles dicit, silentium afferre mulieri decus, eamve ornare. Contra, Clamor magnum laborem, ac molitionem magnorum conatuum bonorum aut malorum significat. Sic etiam ingentia flagitia Sodomitarum clamor a Deo vocantur. Sic Isaiae primo: Expectavi iustitiam, et ecce clamor. Zoph. tertio: Deus silebit, eo quod diligat te: id est, connivebit, et tacebit ad peccata tua. Iob vigesimo nono: Silebant ad consilium meum. id est, tacebant, nempe confitentes, se nihil melius reperire et consulere aut proponere posse, atque ita approbantes meum consilium. Quarto, crebro silere, fidere Domino significat, eumque ac eius opem magna animi quiete aut silentio expectare. Psalmo sexagesimosecundo: Utique ad Deum silet anima mea, quippe e quo est salus mea. Huic vicinum est, ut iactemus cogitatum, curas ac labores nostros in Dominum, et in ipso speremus, non tumultuantes, vel intus in corde, vel foris in opere conatibusque trepidantes, varia consilia captantes, et undique ab hominibus neglecto Deo opem quaerentes ac captantes. Sic cum Israelitae iam apud Aegyptios, iam alibi opem quaererent, ac abirent, variis legationibus sursum ac deorsum discursantes, et Dei opem nec sperantes, nec quaerentes. Contra concionatur eis Isaias, inquiens: Sic dicit Dominus Deus sanctus Israelis: In resipiscentia et quiete salvabimini, In silentio et fiducia erit fortitudo vestra. Sed noluistis. Hanc quietem aut silentium totus Psalmus 131 describit ac commendat, inter alia dicens: Si non posui et silere feci animam meam, sicut ablactatus supra matre sua. Psalmo sexagesimoquinto: Tibi silet laus o Deus: id est, te expectat, tua est propria, tibi soli convenit. Alii, prae magnitudine operum tuorum, hominum celebratio tui veluti muta est, nullo modo sufficienter opera tua eloquens. Tacere aliquando quietam patientiam, aliquando etiam obedientiam significat. Psalmo trigesimoseptimo: Tace Domino, et expecta eum. id est, obedito ac spera. Tacere est etiam, patienter auscultare. Esaiae quadragesimo: Tacete ad me insulae. Quinto, mortui vocantur tacentes: sicut et Latini vocant eos Silentes, praesertim poetae. Unde illud:— Timet rex ipse silentum Psal. 115, Non mortui laudabunt Dominum, neque omnes qui descendunt in silentium. id est, in sepulchrum, aut locum mortuorum. Psalmo nonagesimoquarto: Nisi Iehova fuisset auxilio mihi, brevi habitasset in silentio anima mea, vel cum silentibus: id est, mortuus fuissem, periissem. Sexto, Silere et obmutescere ii quoque dicuntur, qui adeo oppressi iacent calamitatibus, ut non procul a morte sint, aut alioqui tanquam in re desperata frustra se locuturos vident. Psalmo trigesimonono: Mutus factus sum, et non aperui os meum, quia tu fecisti. Sic Christus noluit loqui sed obmutuit, testibus Evangelistis et Isaiae quinquagesimotertio. In eodem Psal. est etiam, Obmutui silentio, et tacui a bono, ac dolor meus irritatus est: ubi Tacere a bono,

-- 584 --

1143 idem valere videtur, quod Carere bono, non frui eo, nihil cum eo rei habere. Tacere etiam ponitur pro nolle sua peccata coram Domino confiteri. Psalmo trigesimosecundo: Cum tacui, inveteraverunt ossa mea in meo rugitu tota die. Facere tacere aut silere, est compescere. Et tacere fecit Caleb populum contra Mosen. id est, compescuit, ne pergeret murmurare contra Moysen. Numer. 13. Isaiae cap. 42. negatur Meschias clamaturus in plateis. ubi clamor non ipsam vocem aut praedicationem sanae doctrinae, quam Christus libere et clare in plateis sonuit, sed tantum iniustas rixas ac crudeles contentiones denotat. Vide vocem CLAMOR. Silentium, saepe secretum indicat. Ios. secundo: Miserat exploratores silentio: id est, secrete. Ioann. 11, Vocaverat Mariam sororem suam silentio. id est, secrete, tacite, non audientib. aliis. Dicitur et oculus Silere aut tacere, cum definit lachrymari. Threnor. 3, Oculus meus defluit, nec tacet, eo quod non sint intermissiones. Threnorum 2. Ne des requiem tibi, nec tace at pupilla oculi tui.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.