Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
SIMILE id est, quod cum diverso in aliqua re convenit, ac cum eo conferri aliquatenus potest. Videri autem posset Latina vox venire ab Hebraeo משל Masal, transpositis radicalibus literis, aut a semol Hebraeo SIMILITUDO autem vox quatuor potissimum significata in Sacris habet. Alias enim ideam aut [?: for-- ] speciemve rei indicat: alias idolum aut imaginem rei: alias, quod alicui simile est: alias denique, ipsam diversarum rerum convenientiam. Primum igitur significat ipsam alicuius rei speciem, aut formam, vel faciem. 2 Regum decimosexto: Misit ei similitudinem altaris iuxta omne opus eius. Sic Ezech. 1, aliquoties illae visae species vocantur similitudines: Similitudo quatuor animalium, similitudo hominis erat. Et mox: Porro similitudo facierum eorum haec erat, etc. ubi similitudo ipsa species visa, aut eius idea dicitur. Sic Exodi vigesimo quinto idea monstrata Moysi in monte, iuxta quam omnia fabricare debebat, vocatur similitudo tabernaculi. Secundo, significat idolum aut imaginem alicuius rei. Sic 1 Samuelis sexto iubentur Philistaei a suis sacrificis formare similitudines murium et [?: --ori ] , in quibus ob praesentiam arcae morbis puniebantur. Sic Deuteronomii quarto prohibentur Israelitae facere ullam imaginem Deo, eo quod nullam prorsus similitudinem viderint alicuius rei in tot illis apparitionibus Dei. Tertio, similitudo vocatur id, quod cum altero in aliqua re convenit. Sic homo interdum dicitur similitudo aut imago Dei. Daniel. decimo: Ecce inquam similitudo filiorum hominis tetigit labia mea ubi angelus vocatur similitudo hominis, quia habebat speciem humanam. Sic Deus dicit Oseae duode-cimo: Locutus sum per prophetas meos, et visionem multiplicavi, et per manum prophetarum proposui similitudines. id est, multa similia aut parabolas, quibus volui conatusque sum revocare populum ad resipiscentiam. Quarto, similitudo significat ipsam convenientiam duarum aut plurium rerum. Sic Gentiles dicuntur mutasse gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis hominis. id est, in imaginem, idolon, aut statuam, similem aut convenientem homini, vel animalibus brutis. Sic homo dicitur conditus ad imaginem et similitudinem Dei. id est, ad imaginem similem aut convenientem Deo. Gen. primo et secundo Is quo loco exponendo multi sese anxie torserunt, quaerentes quod' nam sit discrimen inter imaginem et similitudinem. inter quos praesertim Osiander in libro de Imagine Dei, subtiliter ista vocabula distinguit. Verum, uti dixi, Imago vocatur certa quaedam species aut idea rei alicuius: Similitudo autem est convenientis, aut correspondentia, seu proportio aut ratio inter imaginem, et id cuius est imago: sicut modo ex loco Romanorum primo audivimus. De quo Hebraismo, et duorum illorum nominum coniunctione aut contractione, dicetur aliquid in Regulis Generalibus, in cap. de Constructione nominis. Sic Ezechielis decimo: Veluti species similitudinis solii apparuit. id est, species similis solio. Sic et Danielis primo, vox similitudinis usurpatur: Pueris qui sunt iuxta similitudinem vestram. id est, similes vobis conditione et aetate. Similitudo igitur, ipsam convenientiam imaginis, et (ut [?: i-- ] dicam) imaginati, denotat. Vicinum huic est, sed tamen nonnihil differens, quod quidam volunt, vocem similitudinis imagini additam esse, ut indicetur plenissima aut summa similitudo. Sic et Hebraeorum quarto: Sed tentatus est per omnia secundum similitudinem. id est, per omnia nobiscum, secundum similitudinem nostram, aut similis nobis. Similitudo rei, aliquando ipsam rem significat, ut in Regulis Universalalibus, et modo in voce SIGNI, ac superius in voce IMAGINIS
-- 585 --
1145
dixi. ut Philippens. secundo, Esse informa Dei, est, esse vere Deum: Esse vel Suscepisse formam servi, est, vere factum esse servum: Factum esse in similitudinem hominis, et vere factum esse hominem: Repertum esse in specie aut [?: ---- ] sicut homo, itidem significat vere esse hominem. Nectamen illae voces, Forma, Similitudo, ac Species, ociosae sunt: sed significant illa quasi adiuncta Deo aut homini: ut est Dei gloria et felicitas, ac hominis tristis conditio, multiplexque miseria. Sic CHRISTUS dicitur esse imago Dei, Colossens. primo, ut simul revera Deus fuisse iudicetur. Et nos dicimur gestasse imaginem terreni hominis: id est, revera esse terreni homines, et gestaturi imaginem caelestis: id est, revera futuri suo modo spirituales ac caelestes homines. Sed de hisce etiam in Universalibus Regulis agetur. Sic Psalmo centesimo quadragesimotertio, Similis ero descendentibus in lacum. id est, moriar, peribo. Sic mox sequenti, Homo vanitati similis factus est. id est, vanus ac caducus. Regnavit mors ab Adam usque ad [?: Mose- ] , in eos quoque qui non peccaverunt, ad similitudinem transgressionis Adam. id est, qui non peccaverant simili transgressione Adami, nempe peccato actuali. Romanorum sexto: Si enim coaluimus similitudine mortis Christi, etiam similitudine resurrectionis eiusdem coalescemus. scilicet, ipsi Domino. Illud τῷ ἱκανόματι , ponitur pro nostro ablativo instrumenti, formae vel causae non pro Dativo, cui nam rei coaluerimus. Romanorum octavo: Deus misit suum filium in similitudine carnis peccati: id est, perinde verum hominem, ut nos peccatores sumus. Num quisquam similis mei fugiet? Nehem. sexto. id est, nec ego, nec quisquam alius, talis ac tantus qualis ego sum.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|