Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SPINAE, varias locutiones ac similitudines in Sacris suppeditant. Primum enim significant malos homines, qui nulli bono aedificio aut operi utiles existentes, alios laedunt. Isaiae 10. Ignis devorabit spinam eius, et veprem eius die una. id est, milites illos et totam illam inutilem, imo et noxiam turbam. Sic in praecedenti capite, Arsit enim quasi ignis impietas, vepres et spinas devorabit, et exarsit in condensis sylvae, et elevati sunt iuxta altitudinem fumi. Praedicuntur enim ibi atroces Dei poenae, quibus sit illos pessimos homines perditurus, et plane consumpturus. Sic et Christus Matth. 7, impios per spinas designat, inquiens: Num colligunt de spinis uvas? id est, pravi homines nequeunt bonos fructus ferre. Sic David atrocem malorum calamitatem hisce verbis 2 Sam. 23 describit: Vir autem Belial sicut spina propulsa, quam non accipiunt manu: sed vir accedens ad eas armabitur ferro et hasta aut igne exurentur in ipso loco. Quibus verbis ostendit David, impios perinde austere tractari ac puniri a Deo, sicut spinae ab hominibus severiter tractantur, igne quidem, si in ipso loco sint exurendae: furca autem et ferro, si alio transferendae. Secundo, Spinae significant omnia adversantia, et extinguentia veram pietatem. Hierem. 4, Novate vobis novale, et ne seratis super spinas: quia sicut spinae non recipiunt bonum semen, ita nec pravum cor verbum Dei. Sic et Christus in parabola curas ac solicitudines de rebus huius mundi vocat spinas, quae suffocent bonum semen, et prima initia verae pietatis. Tertio, Spinae significant in universum omnia laedentia. Sic Numeri 33. et Iosuae 23 saepe dicuntur reliquiae gentilium, quas inter se Israelitae servaturi erant, futurae spinae in oculis, et clavi in lateribus eorum: id est, semper longe molestissimi, infestissimi, et perniciosissimi. Isa. 28. Ira non est mihi. Quis det me spinas et vepres, in bello graderer in eam, incenderem eam semel. id est, nimium sum lenis et clemens: quod si essem armatus ira, sicut spinae aculeis, subito perderem illam vineam seu gentem. Sic Ezechiel. 28, pro hostibus usurpatur haec vox: Et non erit ultra domui Israel spina pungens, et spina dolorem inferens ex omnibus circumvicinis ipsorum, qui spernunt eos. Sic et Proverb. 26, eloquentia insipientis comparatur spinae, aut ramo spinoso, existenti in manu ebrii: quae collatio convenit cum illa Ciceroniana, qui facundiam insipientum comparat gladio furentis. Spinas et vepres in aliquo loco nasci ac crescere, saepe significat redigi eum in solitudinem, fieri incultum ac desolatum. Nam

-- 592 --

1159 agricolae talia fruticeta excindere solent, nec ea patiuntur, praesertim in utili loco, invalescere. Is. 5, 7, 32, 34, 41, et Prove. 24, describitur ager ignavi, quod sit prorsus contectus spinis, vepribus, et urticis. Spinarum exustio ob varias causas celebratur, ac illarum similitudine malorum castigatio denotatur, sicut et supra dixi. Isaiae 33, Erunt populi exustio calcis, ut spinae eradicatae igni exurentur. Poenae ac exitium Assyrii exercitus praedicuntur: quia sicut spinae radicitus extirpatae aut erutae, mox in cumulum aggregantur et exuruntur: sic et illi brevi sint perdendi. Nahum 1, Quia spinae perplexae et humore suo humectatae consumentur sicut stipulae prorsus aridae. Praedicitur ibi subitum ac plenum exitium: sicut stipulae aridae facile citoque exuruntur, et spinae perplexae, quae sua humiditate, quam illa densitate contra aestum solis tuentur, prorsus concreverunt. Tales enim spinae vehementer ardent ob multas causas, quia ibi est magna densitas tenuium ramusculorum: quia ventus eo folia colligit et compellit, quae ibi postea haerent: quia ibi etiam ob humiditatem terrae in illa densitate herbae crescunt maiores, quae cum nequeant a pecudib. depasci, ibi tandem exarescunt. Quare maxime idonea materia incendio est. Psal. 118, Circumdederunt me sicut apes, extincti sunt sicut ignis spinarum. id est, subito prorsus extincti sunt, cum grandia minarentur. Nam sicut ignis spinarum subito crescit, ac fit maximus, et strepit horribiliter, sed mox consumpta illa tenui materia interit: sic et impii. Ob talem naturam subiti incendii spinarum, mirabatur Moises quoque Exodi 3, quod ille ignis tam diu duraret, eoque statuit aliquid insuetum ac praeternaturale esse, accedensque propius conatur explorare. Iter pigrorum dicitur spinis sepitum, aut impeditum: sed rectorum esse planum, Proverb: 26. Sic Oseae 2 minatur Deus, se viam Iudaeorum discursantium precatum opem ab impiis, spinis obsepturum. id est, impediturum ac praeclusurum. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas: Hier. 12. videtur dici de pessimis Israelitarum fructibus, quos protulerunt audito bono Dei verbo a veris Prophetis: sicut et Deus queritur Isaiae 5, se bonam vitem plantasse, et tamen pessimos fructus provenisse. Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Sic ineptit Vulgata et Graeca, Psal. 31. sed in Hebraeo manifeste habetur, Convertus est humor meus in siccitates aestivas.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.