Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

STATUTUM aliquando decretum significat, seu quodvis Dei praeceptum, Hebraice חוק Choc, ab insculpendo, quia olim decreta in aere aut lapide insculpebantur, sicut forte etiam Decem praecepta lapidi insculpta fuerunt. Nu. 19, Hoc est statutum legis, quod praecepit Iehova.

-- 598 --

1171 Deut. 4. Audi Israel statuta et iudicia, quae ego doceo vos, ut faciatis et vivatis. Aliquando quodvis verbum Dei signat, cuiusmodi sunt etiam comminationes. Zachar. 1, Verba mea et statuta mea, quae mandavi servis meis prophetis, an non apprehenderunt patres vestros? id est, an non acciderunt eis? quando quidem sunt abducti in captivitatem, et aliis a me praedictis calamitatibus castigati. Statutum aliquando mos aut consuetudo est. 2. Paralip. 35. Quas lamentationes dederunt in statutum super Israelem. id est, in morem aut consuetudinem perpetuam. Exod. 13, Observabisque hoc statutum in tempore statuto a diebus in dies. id est, hunc morem Paschatis celebrandi. Statutum et iudicium ponere in populo: Exod. 15, Ibi posuit Israeli statutum et iudicium in populo. id est, leges tulit, decreta populi proposuit, eumque docuit. Ponere aliquid in statutum, est aliquid ordinare, aut in morem, ius ac consuetudinem inducere. Sic 1. Sam. 30 dicitur David posuisse in statutum et consuetudinem in Israele, ut tantundem accipiat qui relinquitur ad custodiendas sarcinas, ac is qui exit in aciem. Num. 27. Erit filiis Israel in statutum iudicii. Psal. 81. Clangite in Calendis tuba, etc. quia statutum est Israeli, iudicium Deo Iacob. id est, Deus sanxit ac proposuit hoc decretum populo Israelis, ut sic quasdam soIennitates celebrent. Statutum unum. Num. 15, Statutum unum erit vobis et peregrino. Paulo post: sicut vos, sic et peregrinus coram Iehova. Et mox: Lex una et norma una erit vobis et peregrino. id est, eadem lege, decreto, ac conditione tenebuntur. Statutum alicui esse, aliquando quasi proprium quoddam ius et privilegium indicat. Exod. 29, Erit eis sacerdotium in statutum perpetuum. pro, possidebunt illi peculiariter hanc functionem. Levit. 10, Statutum tibi et statutum filiis tuis est de oblationibus, vel ius aut privilegium tuum et filiorum tuorum. Sic Exod. 29, Et erit Aaroni et filiis eius in statutum perpetuum a filiis Israel. pro, iure aeterno accipiet Aaron et filii eius pactum, hoc erit quasi privilegium tuum. Statuta gentium sunt leges, consuetudines ac mores gentilium. Levit. 20, Ne ambuletis in statutis gentium. Sic Ezech. 20, In statutis patrum vestrorum ne incedatis. id est, nolite imitari eorum mores ac idololatrias. Per metaphoram transfertur ad cuiusvis rei naturam, cursum, ac conditiones. Sic caelorum ac lunae statuta dicuntur, Iob 38. Nunquid nosti statuta caeli? id est, ordinem, cursum et revolutiones caelorum. Ierem. 33. Si non erit pactum meum cum die et nocte, et si statuta caeli ac terrae non posui, etiam reprobabo semen Iacob et servi mei David. Sic statutum messis, Ierem. 5. Hebdomadas statutorum messis custodit nobis Deus. id est, certum aptumque tempus messi servat nobis. Sic Iob 28, Dum faceret pluviae statutum. id est, dum pluviae leges praescriberet. Sic Statuta lunae, Ierem. 31. pro motu aut cursu eius ponitur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.