Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

STERCUS Hebraei ferme ita accipiunt, sicut Germani, de luto quoque non [tantum] de fimo autexcremantis animalium. Dispergam stercus in faciem vestrae, stercus festivitatum vestrarum, et tollet vos ad se. Quod intelligunt alii, de ipso luto in plateis, in talibus conventibus excitato: alii de excrementis intestinorum victimarum. Sensus autem est, quod perinde eos extremis ignominiis et calamitatibus obruet, ac si quae eis lutum ac stercus in faciem proiecisset, eos in [?: ] ac stercore illo provoluisset, conculcasset, et denique ac stercus putredinemque illam interfectos redegisset. Est autem et in eo elegantia ac energia metaphorae, quod idololatricis sacrificis et seductoribus ex ipsamet idololatria ac errore extrema ignominia et exitium [?: ] tur. E stercore elevare pauperem, ut sedeat cum principibus populi sui: Psalmo 113, et 1 Sam. 2. id est, ex [?: ] conditione extollere aliquos in summum gradum vitae. Quale est, quod saepe rusticorum liberi in sumum gradum evehantur, ut tandem fiant homines docti, aut prudentes gubernatores, cancellarii, et similes regum consiliarii vel ministri: quod experientis quotidiana testatur. Fieri vel esse stercus terrae, est computrescere in terra. Psalmo 83. Qui perierunt in Endor, [?: ] sunt stercus terrae. id est volutati sunt humi, et compu-truerunt, sicut aliorum brutorum cadavera. Ierem. [?: ] Cadent cadavera hominum, sicut stercus in superficie campi, et quasi manipulus post messorem, quem nemo colligit. Similis locutio est Isaiae 5. in Vulgata versione, sed non in Hebraeo textu. Sic Zophoniae prima Effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro [?: ] sicut stercus. id est, temere, passimque proiecta eorum cadavera iacebunt. Removere sicut stercus, aut sterquilinium, valde crebra locutio est, praesertim in Regibus et Paralipomenis: ac dicitur de extirpatione aut exterminatione alicuius impii coetus, aut familiae posteritatisque malorum. primae Regum decimoquarto, Removebo domum Ieroboam, sicut removeri solet sterquilinium, etc. In quo duplex vis aut collatio inest altera, quod mali perinde tum Deo sordeant, tum hominibus molesti sint, sicut sterquilinium, si usquam [?: ] aedibus, aut prope aedes: altera, quod perinde diligenter eos prorsus abolebit, sicut homines solent [?: ]

-- 599 --

1173 foetores abstergere et amovere. Stercus, Philip. 3. Vide supra Reiectamentum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.