Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SALVARE communiter significat opem ferre, aut aliquem ex magno malo aut periculo liberare. Plerunque igitur significat communes liberationes ex praesentis vitae incommodis: quare et sanationem a morbis complectitur. Aliquando tamen etiam spiritualem salutem denotat, quae duplex est: nempe redemptio â peccatis, remissio peccatorum seu iustificatio: et plena illa glorificatio, seu in aeternam vitam translatio. Prius dicam de istius vulgaris aut terrenae salutis exemplis: ubi non tam est difficultas in ipsa voce Salutis, quam in adiunctis vocibus, quae phrasin obscurant, Coniungam autem verbum Salvandi cum nomine Salus. Salvare de longinquo, est ex remotissimis locis a Iudaea eripere, et denuo ad terram promissionis in columes reducere, quo antea fuerant captivi abrepti: Ieremiae trigesimo, et quadragesimosexto. Salvare de aliqua re, 2. Regum 6: Unde salvabo te? num de torculari, aut area? pro, unde tibi opitulabor? quibus viribus aut facultatibus, cum nec vinum nec frumentum habeam? Salvare de aliquo, est ex alicuius iniuria liberare. Iudicum sexto: Vade in fortitudine tua, et serva Israelem de manu Madian. Sic Ieremiae quadragesimosecundo: Salvos faciam vos, et eruam de manu eius. id est, liberabo ac vindicabo vos ex eius potestate. Lucae primo: Salutem de inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. id est, liberationem. Ezechielis trigesimoseptimo: Salvos faciam eos de omnibus habitationibus suis. id est, in omnibus locis ubi habitant. Ita videmus locutionem Salvare de aliquo loco, valde varie accipi. Induere aliquem salute, est idem quod servare. Psalmo 132. Sacerdotes eius induam salute. et 2. Paralipomenon 6: Tametsi illa sit melior interpretatio, facere eos salutares populo. Timuerunt Syri venire ad salvandum ultra filios Ammon: secundo Samuelis decimo. id est, non sunt ausi eis amplius opem ferre contra Israelitas. Salus pro servatore ponitur per metonymiam, Isaiae trigesimotertio: Tu salus nostra in tempore angustiae. Habac. tertio: Laetabor in Deo salute mea. Item: Ascendisti super equos tuos, quadrigae tuae salus. Gaudium salutis: id est, de salute. Psalm. 41: Redde mihi gaudium salutis. id est, fac ut gaudere possim de liberatione tua. ubi Salus remiss. peccatorum denotat. Sic, Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum: Psalm. decimooctavo. id est,

-- 546 --

1067 iubilatio aut cantus de acquisita salute. Rupes salutis, Psal. 95. Sagitta salutis, 2. Reg. 13. Scutum salutis, Psal. 18, id est, salutiferum. Veritas salutis Dei, Psal. 69. Exaudi me propter veritatem salutis tuae. id est, propter promissionem tuam veracem ac salutarem, seu qua mihi promisisti salutem. Sic cornu salutis, Psal. 18: et Luc. 1, Erexit cornu salutis in domo David pueri sui. pro, vim aut potentiam salutarem. Sic arx salutum, turris salutum, 2. Samuelis 22. Vobis sermo salutis missus est, Actorum 13: id est, sermo salutaris, aut sermo de salute. Dare salutem et facere salutem: pro, servare, idem sunt. Psal. 14: Quis dabit ex Syon salutes Israelis? 1. Sam. 11: Hodie facit Iehova salutem in Israel. Sic primo Samuelis decimoquarto: Qui fecit salutem magnam in Israele. id est, servavit, liberavit Israelitas. Sic primo Samuelis vigesimo quinto, secundo Samuelis vigesimotertio, Isaiae 59. Salutem fecit illi brachium suum. Convenit locutio et sensus cum supra citato loco Psalmo 98. Salvavit sibi dextera sua et brachio, etc. Sic Isaiae vigesimo sexto: Salutes non sunt factae in terra. id est, non sumus liberati. Sic operari salutes: Psalmo 74. Qui operatus est salutes in medio terrae. Glorificari in salute. Psalmo 149. Glorificabit humiles in salute. id est, liberando efficiet ipsos gloriosos. Sic Psalmo vigesimoprimo: Magna est gloria eius in salute tua. id est, propter opem tuam. Sic Exaltare in salute, Iob quinto. Salus Dei, aut alicuius, quam videlicet ille confert, aut quae alios salvat. Psalmo 78. Quod non credidissent Deo, nec sperassent in salute eius. Psalmo tertio: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Psalm. nono: Ut exultem in salute tua. Psalmo decimotertio: Et exultabit cor meum in salute tua. Sic Psalmo vigesimo et vigesimoprimo. Sic primi Samuelis secundo: Laetata sum in salute tua. id est, de tuo maximo beneficio, quo me quasi servasti et beasti. Vana est salus hominis, Psalmo 60. Non potest efficaciter homo opitulari ne sibi quidem, nedum alii. Eadem vis vocum est, cum dicitur salutes faciei Dei: id est, favoris Dei, aut ex favore Dei provenientes. Aliqui de arca faciem Dei accipiunt. Psalmo quadragesimosecundo: Adhuc confitebor ei propter salutes faciei eius. Sic Psalmo vigesimo octavo. Esse, aut fieri, aut egredi aliquem alicui in salutem: id est, ut ei opem ferat. Habacuc tertio: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Fuit mihi in salutem: Psalmo 118. Et Iob decimotertio: Ipse quoque erit mihi in salutem: id est, salutaris. Psalm. decimooctavo: Deus est nobis Deus in salutes, id est, salutifer. Elongare salutem, vel elongari a salute, est non liberari, nec habere magnam spem liberationis. Iob quinto: Elongabuntur filii eius a salute. Id est, Deus eis non opitulabitur. Isaiae 59, Expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongavit se a nobis. Sic Psal. 119, Longe est ab impiis salus. Magnificare salutes: secundo Samuelis vigesimosecundo: et Psalmo decimooctavo: Magnificans salutes regis. id est, valde potenter et gloriose opem ferens regi tuo. Ostendere salutem, est opem ferre. Psalmo 50. Ponenti viam, ostendam illi salutem Dei. Sic, Facere videre salutem, Psalmo 91. State et videte salutem Iehovae: Exod. 14 et 2. Paralip. 20. Ponere salutem, muros et antemurale: Isaiae 26. id est, faciet Deus, ut nostra civitas per sua moenia et propugnacula sit tuta, et cives ac incolas servet. Praecipe salutes Iacob, Psalmo 44. id est, praecipe, impera et fac ut Israel servetur. Sicut ille in Evangelio inquit: Dic tantum verbum, et servabitur puer meus. In aliquo aut aliqua re esse salutem: In fortitudinibus eius est salus. pro, fortitudo eius est nobis salutaris, aut nos servat. Psal. 3: Non est ei salus in Deo eius: id est, non est ei expectanda salus a Deo. Visita me in salute tua: Psalmo 106. Persecuti sunt sicut nubes quae transit salutem meam: Iob 3: id est, velocissime summoque studio insecuti sunt me, ut me perderent. Matth. 8 Salva nos, perimus. id est, libera nos a submersione. Matthaei 27: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvare. id est, liberare a morte, et diro supplicio. Quotquot atingebant eum, salvi fiebant: Matthaei 14. Salus [?: mag ] pro, ingens liberatio ex summo periculo. Salva animam tuam, Genesis decimonono: pro, effuge periculum montis. Salvari in Domino: pro, a Domino. Vidi Dominum a facie ad faciem, et salva facta est anima mea: Genesis 32. Christus saepe in Evangelistis repetit illud dictum. Qui volet animam suam salvare, perdet eam: et qui perdiderit, salvabit eam: Lucae nono ubi prior Salus in temporaria salute, posterior de spirituali intelligedi est. contrâ autem Perditio prior de aeterna, posterior de temporaria.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.