Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Secunda significatio huius verbi sit illa, quam Christus semet patri offerens Iohan. decimoseptimo usurpat, cum inquit: Ego me pro eis sanctifico, ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sanctificatio haec qua Christus ait semet sanctificari, a plerisq exponitur de oblatione quod semetipsum offerat ac sacrificet patri: estque haec [?: no ] ta precatio cap, decimoseptimo vere (ut ita dicam [?: tori- ]

-- 551 --

1077 aut expiatoria oratio, seu (ut Papistae suam illam blasphemam formulam vocant) Canon sacrificii, qua Christus se patri pro toto mundo omnibusque eius peccatis offert, et suam sacrificium omnibus peccatoribus applicat. Ratio autem huius significationis posset esse triplex potissimum. Prima, quia Sanctificare, significat segregare ab aliis, et ad aliquod singulare opus destinare aut ordinare: sicut Isaiae decimotertio Medi dicuntur sanctificati Dei, nempe ad hoc opus ordinati, ut Babylonem subigant, et Iudaeos in Iudaeam dimittant. Sic Christus fuit segregatus Deo, et a Deo, ex toto humano genere ad hoc mirabile opus Dei praestandum. Secunda ratio sanctificationis Christi est, quod sanctum et sanctificare significat aliquid Deo dedicare, largiri, consecrare et offerre, ut supra quoque ex multis exemplis cognovimus. Sic etiam Christus semetipsum patri obtulit, et consecravit. Postrema sanctificationis Christi ratio est, quod sanctificare semet significat, seipsum sanctum, mundum ac innocentem praestare: ut postea ostendemus, cum ex professo hanc huius vocis significationem tractabimus. Hac quoque ratione Christus semet sanctificavit, id est, sanctum et immaculatum iustumque Deo praestitit, totam eius legem perfectissime praestando, eique usque ad mortem ignominiosissimam crucis obediendo. Haec Christi sanctificatio aut obedientia, Hebraeorum septimo describitur hisce verbis: Talis decebat ut esset nobis pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus etc. Praestitit autem ipse istam sanctificationem aut obedientiam patri in se, ut et nos credentes essemus sanctificati in veritate, seu vere. Id est, ipse illam sanctitatem reipsa in se praestitit patri, ut nos eam haberemus per imputationem, seu ut nos imputative sanctificaremur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.