Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Sit ergo Tertia significatio Sanctificationis, haec ipsa quam modo attigimus, nempe qua Deus nos sanctificat: quae est quaedam passiva sanctificatio. ab alio enim in nos venit, non nos eam praestamus. Ea porro duplex est. alia enim est imputativa seu rationalis, quae idem plane est quod iustificatio. Altera vero est inchoata, infusa aut realis, quae est renovatio hominis, seu excisio cordis lapidei, et creatio novi ac spiritualis quae etiam dicitur creatio, aut condi ad bona opera, seu nova creatura. Utramque complectitur Christus Iohannis decimoseptimo, cum inquit: Sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas. Et mox: Ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Sic et Ezechielis vigesimo: Insuper et Sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos: et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. eodem propheta, capite trigesimoseptimo legitur: Ego Dominus sanctificator Israelis: id est, qui eos iustificatione et renovatione sanctos facio. Sic Christus quoque primae Corinthiorum primo dicitur nostra sanctificatio, aut sanctificator, et Hebraeorum nono utraque sanctificatio denotatur, cum legitur: Dona et sacrificia non possunt conscientiam sanctificare cultorum. et mox: Si sanguis hircorum et taurorum, et cinis iuvencae aspergens inquinatos, sanctificat ad carnis puritatem, quanto magis sanguis Christi mundabit conscientias nostras a mortuis operibus? Ephesiorum quinto. Ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo. Porro de sola Iustificatione proprie vox Sanctificatione capite decimo Hebraeorum accipitur: Per quam voluntatem sanctificati sumus, per oblationem corporis IESU CHRISTI. Et mox: Unica enim oblatione perfectos fecit eos qui sanctificantur. Et aliquanto post: Sanguinem foederis, per quem fuit sanctificatus profanum duxerit. Et capite decimotertio: Quapropter et IESUS ut sanctificaret per proprium sanguinem populum, extra portam passus est. De sola renovatione accipitur, cum saepe Spiritui sancto sanctificatio tribuitur. Romanorum primo, Declarato filio Dei per Spiritum sanctificationis: id est, per Spiritum nobis ad renovationem donatum. Primae Petri primo: Secundum propositum Patris, in sanctificatione Spiritus, ad obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi. ubi Aspersio significat iustificationem: Sanctificatio verô, Spiritus renovationem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.