Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Nunc locutiones quasdam huius vocis percurramus. Psal. 132: Sacerdotes tui induantur iustitia, et pii tui iubilando iubilent. Et mox: Sacerdotes eius induam salute, et pii eius iubilando iubilabunt Posterius dictum est veluti responsio ac exauditio praecedentis precationis. Sensus autem est, quod Deus eos ornabit iustitia ac salute, non tantum temporaria, sed etiam aeterna. Contra mox sequitur: Hostes eius induam confusione. id est, obruam poenis, reatu, et denique damnatione aeterna. Isaiae 24: Erit sicut populus, sic sacerdos: sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius. id est, omnes perinde calamitosi et in extremam sortem redacti erunt, nulla potiori sorte fruentur superiores ordines: seu evertetur politia, confusis ordinibus ac statibus ipsius. Eadem porro locutio Oseae 14, significat perinde sacerdotes esse imperitos, et omnibus peccatis contaminatos, sicut vilem stultamque plebeculam. Ezech. 7, et saepe alias, dicitur peritura aut non peritura lex a sacerdote, visio aut verbum a Propheta, et consilium â senibus aut sapientibus. Nam sacerdotum erat proprie docere, ac explicare scriptam legem: propherarum, acceptum verbum seu mandata aut visiones divinitus oblatas populo, regibus et sacerdotibus referre: sic etiam sapientum politicorum seu senatorum fuit, consilium de rebus agendis quaerere ac dare. Sic et Malachiae 2 inquit, Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem quaerent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Principes sacerdotum (ut dixi) aliquando etiam aliqui inferiores sacerdotes nominantur. Ratio huius nominis ea videtur esse commodissima, quod olim primarii sacerdotes fuerunt in vigintiquatuor classes distributi, ut apparet ex 2. Par. 24, ubi etiam vocantur Principes sanctuaii. Et 2. Par. 36 diserte principes sacerdotum dicuntur. Talis consuetudinis ac ordinationis verisimile est aliqua vestigia etiam post captivitatem Babylonicam mansisse, ideoque et nomen principum sacerdotum cum re servatum esse. Principes igitur sacerdotum saepe in Evangelistis et Actis nominantur: ubi ea vox non semper summum sacerdotem, sed tantum quosvis primarios sacerdotes denotat, aut alioqui potentiores inter sacerdotes: sicut et locutio, Princeps publicanorum. Talis videtur fuisse et ille Sceva Actor. 19, cuius filii Ephesi suis exorcismis malos spiritus ex obsessis pellere volebant. Translato sacerdotio, sequitur etiam legis translatio, Hebr. 7: id est, mutato Levitico sacerdotio in Christi sacerdotium, necesse fuit etiam aliam legem ac doctrinam de novo sacerdote et sacrificio sequi, ab eaque quae prius fuit multum diversam. Hanc sententiam citat Papa, ut persua deat in se esse iam translatum ius tum sacerdotii, tum condendi novas leges ac religiones. ¶ Verûm appendicis gratia etiam accuratius aliquanto discrimina Pontificis sacerdotum et Levitarum adiiciemus. Levitae communia quaedam cum sacerdotibus habebant. qualia sunt: Vacare cultui divino, Num. 3 et 8: Nihil possidere de terra, sed tantum accipere decimas de filiis Israel, Num. 18, et Iosuae 13: Orare pro populo, Numer. 18: Benedicere populo, laudare Deum per Psalmos et organa Musica, 2. Par. 30: Colligere pecuniam a Mose ad templi aedificationem destinatam, 2. Par. 24. et 4. Reg. 12. Immolare phase, 2. Par. 30.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.