Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Sanguis uvae, est vinum: Gen. 49, In sanguine uvae lavabit vestem, et Deuterono. trigesimo secundo, Sanguinem uvae bibisti: id est, merum. Metaphorae huius potest esse duplex ratio, sive ob colorem: sive quia perinde fluit liquor violatis vuis, sicut sanguis laesa cute. Vir sanguinum, idem quod homicida, aut etiam crudelis, et fundendi sanguinis cupidus. Sic Semei dicebat ad Davidem: Egredere egredere vir sanguinum, 2 Sam. 16, imputans ei calamitates domus Saul. Sic Psalm. 5, Virum sanguinum et doli abominatur Iehova. Psalm. 55. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. et Proverbiorum 29, Viri sanguinum abominantur integrum. id est, non solum re ac opere homicidae, sed etiam crudeles et oppressores ac laesores proximi. Tales vocant Latini Sanguinarios. Civitas sanguinum, Ezek. 32. id est, in qua effundi solet sanguis innocens, vel cuius cives sunt crudeles ac sanguinarii: propheta ipse ibi exponit mox addens, Civitas effundens sanguinem. Sponsus sanguinum tu mihi es, Exod. quarto. id est, causa, ut necesse habeam fundere sanguinem filiorum meorum, eos circumcidendo praeter meam voluntatem. Sanguis innocens crebro significat iniustam caedem, ob quam Deus irascatur. Deuteronomii vigesimo primo: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. id est, ne imputes nobis. Deuteron. decimonono: Auferes sanguinem innocentem. id est, expiabis interfecto homicida. Sic et primo Reg. secundo. Sanguinem vocat David aquam, periculo mortis suorum militum allatam: 1 Paralip. 11. An sanguinem virorum istorum bibam cum animabus ipsorum? Aedificare domum sanguine: id est, oppressione et damno miserorum. Habac. 2, Vae aedificanti urbem sanguine. Micheae tertio: Qui aedificatis Sion sanguine. Sanguinem occisorum bibere, est, superatis hostibus praeda potiri. Num. 23. Non accubabit, donec sanguinem occisorum biberit. Allusio aut comparatio est, ad leonis naturam et vires. Vide supra Occido. Lavare in sanguine pedes, victoria potiri significat, ut supra in voce Pes exposui. Psalmo quinquagesimooctavo: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine: id est, tinget, ut solent victores, caedentes terga fugientium hostium. Sic Psalmo

-- 554 --

1083 sexagesimooctavo: Rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. Sanguines alicui imputari, Levit. 17, est, imputari ei caedem iniustam. Sanguinem ponere in domo sua, est, onerare eam reatu caedis. Deut. 22 praecipitur, ut circumducantur cancelli circa tectum, ne quis inde decidat, et oneretur domus sanguine, id est, pater familiâs sustineat culpam caedis, qui non circum duxerit areae tecti coronam. Tradere sanguinem super se, est, onerare se iniusta caede, ira ac poenis. Ierem. 26. Si occideritis me, sanguinem innocentum dabitis super vos. Sic Venire in sanguines est, onerare se reatu caedis. 1 Sam. vigesimo quinto, Prohibuit hodie te Deus, ne venires in sanguines. Ponere sanguines super aliquem, est, aliquando imputare ei caedem, et porro etiam punire. Ion. 1. Ne ponas super nos sanguinem innocentem. id est, ne imputes nobis mortem Ionae, neve nos propter eam punias, quando quidem eum inviti in mare praecipitamus. Sic sanguines alicui esse, aut non esse, Exodi vigesimo secundo describitur varia ratio caedis furis, ut alias sit occidenti sanguis, id est, culpa caedis sustinenda, alias non. Sic Num. trigesimo quinto dicitur, non esse sanguines vindici caedis. Ponere sanguines belli in pace, est, perinde pacis tempore occidere hominem, ac si bellum esset: aut, ac si ille esset publicus hostis. Sic primo Regum secundo, David dicit de Ioabi caede duorum ducum. Insidiari sanguini: pro, conari innocentem aliquem occidere: Proverbiorum primo. Sanguinem mittere in civitatem, est, illam bello persequi. Ezechielis vigesimo octavo: Et mittam in eam pestilentiam, et sanguinem in plateas eius. id est, efficiam ut sit caedes in medio civitatis eius. Sic et Ezek. quinto. Et sanguis transibit per te, et gladium inducam super te. id est, hostes et caedes. In sanguine alicuius mori, est, illum ob caedem alicuius interfici. secundo Samuelis tertio: Et mortuus est in sanguine Asael, fratris Ioab. Contra dicit Deus Ezechielis decimosexto, In sanguine tuo vives: id est, quantumvis tota iaceas neglecta in sanguine a partu, tamen ego tibi opitulabor, teque servabo. Manus sanguine plenae, Isa. primo, et quinquagesimonono. id est, contaminatae, ac reae homicidii. et aliorum gravissimorum scelerum. Terra est plena iudicio sanguinum, Ezek primo. id est, facinoribus capitalibus aut facinorosis, ob quae illi capitali supplicio essent afficiendi. Sic Psalmo centesimosexto, Terra est infecta sanguine. Ieremiae secundo: In oris tuis inventi sunt sanguines pauperum. id est, propalam sunt tuae caedes et alia violenta facta et afflictio miserorum. Ezechielis vigesimotertio: Sanguis est in manibus earum. Sanguini aliquem facere: Ezek. trigesimoquinto. id est, tradere sanguinario, aut etiam gladio. Propterea dicit Dominus: Sanguini te faciam, et sanguis te persequetur: si non, cum sanguinem oderis, persequetur te. Preciosum esse alicuius sanguinem coram Deo, est idem quod, preciosam esse mortem, seu Deum ulcisci iniustam piorum caedem: Psalmo septuagesimo secundo. Sanguis per metaphoram significat etiam spiritualem mortem, aut aeternum exitium. Sic utitur Ezekiel. capite tertio, cum dicit Deus se impoenitentium, si non moveantur, sanguinem requisiturum de manu prophetae, Huc videtur alludere, eademque metaphora uti Paulus Actorum decimo octavo: Sanguis vester in caput vestrum, purus ego sum. id est, Vosmet estis rei vestri exitii, ego nullam culpam aut reatum iure sustineo vestrae spiritualis caedis aut mortis, quam vos vobismet consciscitis, negligendo Evangelion Christi. Sic mox vigesimo capite. Testor ego vobis hodie, quod mundus sum a sanguine vestro. id est, nullam plane culpam aut reatum sustineo vestri aeterni exitii si quis vestrum peribit. Eadem sententia aut locutio est etiam Ezekielis decimooctavo, et 33. Ne cadat sanguis meus in terram: 1 Sam. vigesimosexto. id est, ne quaeso patiare me insontem interfici [?: ] facta enim caede, fluit sanguis in terram. [?: Sang- ] terra abscondi, Iob 16, est, non fieri caedis alicuius ultionem: quasi si terra ita eum devorasset et absumpsi [?: ] ut nihil amplius inde prorsus superesset. Sic Isaiae vegesimosexto tum extrema dies ac resurrectio, tum [?: ] vindicta antea in terra caelati martyrum sanguinis, [?: ] simili phrasi describitur hisce verbis: Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem [?: h- ] tatorum terrae contra ipsum et discooperiet terra sanguines suos, et non cooperiet amplius super hisce quaesunt interfecti in ea. Hic indicatur nunc, piorum sanguinem in terra coopertum iacere: sed tunc in emma die resurrecturos pios, et ultionem sanguines [?: ] flagitaturos ac consecuturos: sic ut et illi in Apocalipsi vindictam flagitantes, iubentur adhuc modicum expectare, donec numerus piorum martyrum exple-tur. Contraria opertioni sanguinis a terra factae, est illa locutio Genesis quarto: Sanguis fratris tui Abel [?: ] mat de terra ad me. id est, vindictam flagitat de tam a iusta caede, qua fratrem tuum insontem iugulasti. [?: ] ri aliquem sanguinem furoris ac zeli. Ezek. decimosexto: Iudicabo te iudiciis adulterarum et fundentium sanganem, daboque te sanguinem furoris et zeli, et tradante in manum illarum, etc. id est, efficiam ut interficiam subito ac crudeliter, sicut solent interficere iratissime mariti adulteros suarum uxorum. Dabo prodigia caelo superne, et in terra inferne, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Actor. secundo. id est, efficiam ut [?: ] luna ac caelum sit sanguineum, videatur etiam ardere, cadat item ignis de caelo in terram. Christus in sacra Coena dixit, teste Matthaeo et Marco: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Quae verba propalam sumpta sunt ex veteri foedere in monte Syna sancito, ut iubetur Exodi vigesimoquarto, et Hebr. nono. Conficeretur vero etiam eorum concinnitas, posito utroque dicto instar parallelarum linearum. Hebraeorum nono. τοῦτο τὸ αἶμα τῆς διαθήκης, ἦς ἐνετείλατο πρὸς ὑμᾶς θεὸς . [?: Ma- ] 26: τοῦτο ἐστὶ τὸ αἶμά μου τὸ τῆς καινῆς διαθήκης . Hebr. nono: Hic est sanguis testamenti. quod praecepit Deus erga [?: ] Matth. vigesimosexto: Hic est sanguis meus novi Testamenti. Summa verborum utriusque foederis [?: ] nantia indicat, Christum sua verba ex veteri foederis mutuatum esse, aut ea ad illam formulam accomendasse, tantumque duas necessarias voculas [?: adie- ] nempe, Meus, ut sciretur, hoc novum foedus [?: san- ] sanguine novae victimae Christi, non pecudum, ut illud olim. Praeterea adiecit vocem NOVI, ut scirent [?: ] res, hîc sanciri illud novum foedus toties et tam sancit in prophetis promissum non illud vetus instaurari, ac prius saepius factum fuisset. Verba porro Mosis aut veteris testamenti, QUOD PRAECEPIT DEUS ERGA VOS, non repetit Christus: quia iam ex [?: ] ribus concionibus, Apostolis et aliis hominibus constare poterat, et constabat, ipsum esse non tantum [?: ] rum Meschiam â Deo missum, omniaque sibi [?: ] eius nomine fidelissime exequi, sed etiam esse filium Dei ac verum Deum. Quare non necesse erat eum [?: ] do toties inculcare, sicut Moyses faciebat: Hoc praecepit aut dixit Deus, sic dicit Dominus, etc. quae diversitas in toto Evangelio observanda est. Quare illa verba Christus ex sua formula foederis exclusit. Sicut vero formulae duorum foederum optime consentiunt, exceptis duabus voculis, quas in novo foedere necesse erat addi: ita de ipsae res aut actiones optime conveniunt. Nam teste Scriptura. Moyses divisit foederalis victimae sanguinem [?: ] mediam partem Deo obtulit, fundens eum ad altare: ut in alteram partem, nempe Deum ad hoc foedus conciliaret et obligaret: et alteram partem sparsit in populum, ac

-- 555 --

1085 Israelitas tum confirmaret de certitudine illius foederis, tum etiam eos obligaret ad id servandum. Sic et Christus hic duplicem usum sui corporis ac sanguinis monstrat, et reipsa praestat, dum et nobis se eum dare in confirmationem novi Testamenti ac foederis dicit, et patri se eundem offerre, dum is traditur, et effunditur pro nobis in remissionem peccatorum. Quare diligenter sunt observandae istae duae diversae res actionesve in istis Christi verbis novi foederis, HIC EST SANGUIS MEUS NOVI TESTAMENTI, QUI PROMULTIS EFFUNDITUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. primum enim indicatur usus sanguinis Christi erga nos: nempe ut nobis propinatus sanciat ac confirmet novum foedus, nos de eius certitudine confirmet, et ad id sanctissime observandum arctissime obliget. Deinde erga Deum, ut videlicet in cruce fusus pro peccatis mundi satisfaciat, eorumque abolitionem impetret, atque ita Deum quoque ipsum ad servandum hoc sanctissimum foedus obliget, obstringatque. Lucas et Paulus recitant haec verba paulo aliter: nempe HOC poculum est novum testamentum in meo sanguine, qui pro vobis effunditur. Est vero prorsus idem utrobique sensus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.