Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

De qua distinctione iudicent alii: mihi sane magis per se concinna et elegans, quam vel rebus vel vocabulis, ut in Sacris literis usurpantur, per omnia conveniens videtur. Est etiam valde usitatum in Sacris literis, per synathrismum plura vocabula congerere, quae non semper et per omnia diversas res notent, ut ea exactrissime inter se discerni opus non sit. Tale quid etiam in praecedenti dicto Isaiae esse existimo. Ac similis enumeratio donorum aut beneficiorum Meschiae, est etiam lsaiae trigesimotertio: Et erit fides temporibus tuis robur,salus, sapientia, et scientia: et timor Domini, ipse erit thesaurus tuus. Iosua dicitur fuisse repletus spiritu sapientiae, Deuteronomii trigesimoquarto. Et Salomoni Deus dicitur donasse sapientiam et intelligentiam multam, quae non minima ex parte fuit politica prudentia. Sic cum toties Salomon dicitur sapiens fuisse prae cunctis hominibus, non potest proprie de Dei cognitione intelligi, in qua eum plurimum superavit David et alii pii, proculdubio etiam aliqui prophetae ipsius tempore: sed intelligendum est de politica sapientia, et alioqui variarum rerum cognitione. Sapiens corde, Iob nono: Sapiens corde est Deus: id est, est sapientissimus. Sapiens corde vocatur intelligens, Proverbiorum decimosexto: Sapiens corde dicitur etiam de praestantib. artificibus, ut et supra monui, Exodi vigesimo octavo, et trigesimoprimo, trigesimoquinto, et trigesimosexto. Sapientia, ingenium excellens, multumque rerum usum et peritiam aliquando complectitur. Sic sapiens mulier de Tecoa, subornata a Ioabo, circumvenit suo figmento et persuasit Davidem, ut restitueret Absalonem: secundo Samuelis decimoquarto. et alia persuadet cives Abel, ut interfecto Seba, sese Ioabo dedant: secundo Samuelis vigesimo. De muliere sapiente (id est, prudente) dicitur Proverb. 14, quod aedificet domum: contra vero, quod stulta eam destruat. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole. pro, opibus, quas labore et sapientia mea toto vitae tempore paravi. Ecclesiast. 2. Sapientia quoque non raro ponitur pro calliditate et astutia. Sicut Pharao dicit ad suos aulicos, Exod. 1: Sapientes simus erga

-- 558 --

1091 Israelitas. i. a stute circumveniamus eos. Isa. 5: Vae iis qui sunt in oculis suis sapientes. i. qui sibi astuti et intelligentes esse videntur. Sic Christus Matt. 11 gratias agit patri, quod absconderit mysteria sua a sapientibus et intelligentibus, et revelaverit ea in fantibus. ubi Sapientes vocantur, callidi et prudentes in reb. terrenis: sicut Dominus dicit, filios huius seculi esse sapientiores in sua generatione filiis lucis: et Paulus 1 Cor. 1 dicit, Deum non multos sapientes, nobiles, aut potentes ad suum regnum vocasse. Sic Paulus ibidem ait, Perdam sapientiam sapientum, et intelligentiam intelligentium. Et, Elegit Deus stulta mundi, ut sapientes pudefaciat. ubi Sapientia tantum istam terrenam carnalemve calliditatem et astutiam denotat. Ibidem dicit, Graecos quaerere sapientiam. i. doctrinam sermone ac reb. sensibusûe, et magno ingenio curaque ita excultam, ut posset ingens sapientia videri. Sic enim tunc Graeci tantum eruditissimas Philosophorum disputationes, aut Rhetorum declamationes audire cupiebant. Illud sane mirum, et contradictionis plenum esse videtur, quod ibidem Apostolus Christum et Evangelion vocat tum stulticiam, tum sapientiam: idque tum Dei, tum hominum. Est autem Evangelium stulticia, aut stulta praedicatio, tum Graecis, quib. stultissimum dogma ac multis modis cum ratione pugnans esse videbatur: tum Deo, cum cuius iustitia ac lege pugnare videtur, ut malus bene, bonus autem male habeat: utque insuper bonus seu instus. i. Christus, ob hoc ipsum et ad hunc finem male habeat, quo per eius calamitatem malus seu peccator homo bene habeat, quae sane duplicata quaedam iniustitia videri queat. Verum contra idem Evangelium recte cognitum, ac penitus perspectum, revera summa quaedam sapientia ac bonitas Dei est, profundissimaque mysteria Dei continet: quod alibi prolixius declaratur. Quare Christus et Evangelium externa quidem specie, et non bene perspectum, summa quaedam stulticia est: interna vero rei veritate, si probe cognoscatur, summa est sapientia. Non ergo rei veritate, sed specie tantum et hominum opinione stulticia est: sicut contra falsam religionem et traditiones hominum dicit Apostolus Coloss. 2 habere speciem sapientiae, cum rem ipsam non habeat. Quare verissime idem gentium doctor Coloss. 2 affirmat, in Christo esse reconditos omnes thesauros sapientiae et scientiae Dei. Quod tum passive, tum active intelligatur. Passive, quia in eo agnoscitur et reperitur ingens Dei sapientia, potentia ac bonitas, multiplicia profundissimaque mysteria. Active porro, quia pii ex eo consequuntur veram ac divinam sapientiam: quam qui vult consequi, eum oportet primum stultum fieri: i. suam stulticiam agnoscere et deplorare. Ideo idem ait Ephes. 3: Per Christum et Evangelium notam fieri multiformem sapientiam Dei. Et alibi dicit, Christum nobis a Deo factum esse sapientiam, iustitiam, etc. i. adducere nos ad veram cognitionem Dei, quae sola est vera sapientia. Hanc sapientiam cognitionis Dei Ierem. cap. 8 laudans, et carnalem istam vituperans, ait: Verbum Dei repudiarunt, et quae tandem potest eis esse sapientia? Quasi dicat: Nulla sapientia est ullius momenti, si sit sine Deo. Porro de terrena ista sapientia inquit 2 Cor. 1: In simplicitate et sinceritate et gratia Dei versati sumus in mundo, et non in sapientia carnali. et 1 Corin. 1, se non debuisse praedicare Evangelion in sapientia sermonis: i. selectissima quadam Rhetorum eloquentia, qualem tunc Sophistae passim, praesertim in Graecia iactabant et ostentabant. Caeterum Iacobus cap. 3 hisce verbis describit tum terrenam, tum et caelestem sapientiam: Quod si invidiam amaram habetis, et irritationem in corde vestro, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. Non est enim ista sapientia superne descendens, sed terrena, animalis, daemoniaca. ubi enim invidia est, et irritatio, ibi seditio et omne opus pravum. Quae autem superne est sapientia, primum quidem casta est, deinde pacifica, moderata, tractabilis, plena misericordia et fructib. bonis, absque diiudicatione, sine simulatione. Porro quod Matt. cap. 11 et Luc. 7 ait, sapientis esse iustificatam a filiis suis omnib: id ex praecedentib, recte exponi potest, ubi refert Lucas, omnem populum et publicanos iustificasse Deum, audita concione Christi de Ioanne. ubi Sapientia est vera doctrina ac [?: ] gio, quae ab omnibus suis filiis, id est, germane ad eam pertinentibus iustificata tunc est: id est, agnita, accepta, laudata ac celebrata, ut vera ac pia. Sic in Evangelistis sapientia Salomonis et Christi eorum doctrine vocatur, et in Actis cap. 6, Sapientia Apostolorum. Sic quoque Luc. 11, Sapientia Dei ipsemet Christus et eius Evangelion dicitur. Propterea etiam sapientia Dei dixit: Mittam ad eos prophetas et Apostolos, et [?: quo- ] ex eis interficient, quosdam fugabunt. Ne fitis apud vosmetipsos sapientes: Rom. 11 et 12. id est, ne videari ni vobis nimium sapientes esse, et quasi soli sapere. Sicut Isaias inquit: Vae sapientibus in oculis suis, et qui coram seipsis sunt intelligentes. et Rom. 1, Cum dicerent (aut putarent) se sapientes esse, stulti facti sunt De talibus terrenis, aut opinione potius quam reipsa sapientibus, multa dicit Paulus 1 Cor. 1. 2. 3: quae supra magna ex parte iam exposita sunt: aut certe exiliis sicut et alia loca, ubi ista vox reperitur, intelligi [?: que- ] Sapientiam loqus: Psal. 49. Os aperire in sapientia. Prov 31, est docere sapientiam. Adducere in cor sapientiae est discere sapientiam, aut fieri sapientiorem: Psal 90. Sic et invenire ac investigare sapientiam. In Provesbiis per prosopopoeiam multipliciter producitur supientia sub specie mulieris, quae omnes ad lautum convivium passim in plateis clamans invitat. Est porro de alia quaedam Sapientia, aut Sapere in Novo testamento, ubi non σοϕία , sed ϕρόνημα et φρονεῖν est: quod alii [?: ] ac Sentire, alii Curare, nonnulli etiam Cogitare vertunt. Quae vox et res multum a priore distat: tametsi aliquando etiam propius coire videantur. Rom 8: Qui secundus carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum, quae spiritus. Sapientia enim aut intelligentia carnis, mors est: sapientia vero spiritus vita. Propterea quod sapientia carnis inimicitia est ergo Deum, quia Deo non subiicitur, nec subiici potest. Ubi verbum Sapere et Sapientia complectitur omnem intelligentiam, cogitationem, ac curam conatumque rationalis partis, seu summae in homine potentiae. Sic Christus Petrus obiurgans Matt. 16 ait, Abi retro me Satanas, quon [?: ] sapis quae Dei sunt. Sic Paulus Rom 11. Noli altum sapere, sed time Deum. et 12. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. id est non supra sua dona et functionem, non etiam curiosa, et potius subtilia et gloriosa, potius quam ad aedificatione suam et fratris, utilia. Ibidem: Idem erga vos invicem sapientes, sed humilibus vos accommodantes. id est, non grandia quaedam et gloriosa supra vestram et aliarum fratrum sortem, statum ac dona affectantes et [?: ] lientes: veluti faciunt qui inter cives regnum ac [?: ] nidem affectant, nec cum aliis aequa sorte contenti [?: ] , ad eosve sese demittere aut accommodare [?: dign- ] . Sic et 2 Corinthiorum ultimo dicit: Idem sapite, [?: ] agite. Sapere ut parvulum, 2 Corinthiorum decimo tertio Philipp. 3, Terrena sapere. Contra Coloss. 3, [?: Sup- ] [?: ] , id est, talia meditari, cogitare, affectare, conari, etc. Sapere aliquando idem significat quod sentire secum, sententiam de quapiam re habere. Galat. quinto: Ego confido in Domino, quod nihil aliud sapietis, id est sentietis, quam quod ego docui vos. Sic et Philip. tertio Quotquot perfecti sumus, hoc sapiamus. Quodsi quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus [?: revel- ] Ubi sapere ϕρωνεῖν , omnino idem quod sentire, aut intentiam opinionemve de quapiam re habere, significat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.