Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SCRIBO verbum, Scriba, et Scriptura, ordine nunc exponentur. Scribere igitur, quod ad propriam significationem attinet, notum est: nisi quod ista locutio, Si cut scriptum est, quae valde crebra est, praesertim in novo Testamento, aliis linguis est aliquanto in hoc usu ignotior. Citatur autem sic vetus Testamentum, non inndicato libro, aut eius parte: sicut et locutione, Sicut [?: leg- ] propterea quod illi in Sacris aut religione non alia scripta quam Sacras literas citare soliti erant. Eisdem verbis et hodie Iudaei Sacras literas allegant. Eas vero ac notas habebant, ut si modo unum aut alterum verbum indicassent, iam omnibus constaret, unde id desumpti esset, aut ubi illud dictum contineretur. Sic cum dicitur aliquid scriptum esse, intelligitur tantum de Sacris literis. Sicut D Paulus inquit: Quicquid scriptum est propter nos scriptum est, etc. Rom. 15, nempe in Sacris literis. Sic 1. Corinth. 9, Propter nos hoc scriptum est. Secundo, Scribere significat aliquid decernere aut confirmare, praesertim cum regibus aut aliis gubernatorbus tribuitur. Dan. 6, Confirma sententiam, et [?: s-r- ] decretum. id est, diplomate aut publica tabula constabilias. Sic mox ibidem: Nonne edictum scripsisti, quod quicunque spacio triginta dierum, etc. Isaiae 10. Vae [?: - ] qui decernunt decreta vanitatis, et vae scribentibus, qui laborem scribunt. id est, suis legibus, decretis, aut etiam forensibus formulis, aut (ut Romanistae vocant) stylis gravant, onerant, et circumveniunt miseros. Sic Hier. 22, Scribite virum istum Choniam orbatum, qui nos prosperabitur in diebus suis. Tertio, Scribi in libro [?: ] , aut deleri ex eo, quid significet, supra in voce LIBER dictum est. Isaiae cap. 4, Omnis qui fuerit scriptus [?: ] ta, erit in Hierusalem. id est, Hierosolymitani seu [?: ] cives Dei, aut viva membra Ecclesiae, ad vitam [?: p-nebunt ] . Contra, Scribi in terra, significat ad exitium destinari. Hierem. 17, Deficientes a me in terra scribentes. Sic intelligunt aliqui Iohan. 8, nomina accusatores adulterae a Christo digito in terra scripta fuisse, ad indicandam eorum iniustitiam ac damnationem: [?: ] si Christus hanc locutionem gestu ac reipsa exprimeret. Sic videtur sonare etiam illud dictum Ezech. 1: [?: ] coetu populi mei non erunt, et in scriptura domus Israelis non scribentur. id est, non recensebuntur in catalogo verorum Israelitarum. Sic Psal. 69, Cum iustis non scribentur. id est, non erunt inter eos, nec cum illis felicitate ac favore Dei fruentur. Sic Latini dicunt, Recipere in album amicorum. Contraria significatione, sed phrasi simili dicitur Deleri de libro viventium. Puer scribet eos pro, pauci erunt. Reliquiae arborum sylvae eius in certo numero erunt, et puer conscribet eas. id est, superstites Israelitas ob paucitatem parvus puer numerare ac conscribere poterit. Isaiae 10. Isaiae 44. Iste dicet, Domini ego sum: et ille se vocabit nomine Iacob, et ille scribet manu sua Domino, atque in nomine Israel demoninabit se. Aliquid scriptum esse coram aliquo, est in recenti memoria esse. Isaiae 65: Ecce scriptum est coram me, non tacebo, sed rependam, rependam in sinum eorum. Allusio est ad morem regum, sicut in Esther refertur, Mardochaei beneficium erga regem in libro scripti fuisse. Quarto, Scribi aliquid in animo aut corde eius, est ei penitus infigi ac implantari. Sic dicit Hier. ca. 17, de nativa malitia Iudaeorum, imo et de originali peccato omnium hominum: Peccatum scriptum est stylo ferreo, et ungula adamantina exaratum est in tabulis cordis eorum. Sic contra Deus promittit, se legem suam est scripturum in cordibus suorum: Hier. 31. Hebr. 8. id est suo spiritu se renovaturum imaginem suam in eis, ut et [?: ] rint et cupide faciant voluntatem Dei: sicut si [?: De- ] gus ac verbum Dei in ipsorum corde, non iam in externo

-- 563 --

1101 libro scriptus esset. Sic et Paulus dicit 2. Corinth. 3. Corinthios esse epistolam suam et Christi, scriptam in tabulis carneis cordis ipsorum, a Spiritu sancto se tamen administro aut praedicatore. Omnino totus contextus postulat, ut dicatur illa Epistola scripta esse in cordib. Corinthiorum: cum plerique de Paulino corde accipiant. Intelligit autem veram conversionem eorum, sua opera laboreque effectam. Quae tantae Ecclesiae conversio et quasi extructio spiritualis erat vice ampliss. testimonii aut commendationis Paulo apud omnes gentes. Alia scribere quam quae leguntur. Paulus inquit 2. Corinth. 1. Non enim alia scribimus vobis, quam quae legitis. id est, nihil insidiose, subdole et astute vobiscum agimus, quasi aliud quid astute et recondito quodam sensu agentes, quam ea quae quis mox prima statim lectione ex nativo verborum sensu intelligat ac legat. Tale quid, sed in meliori causa aut ratione, est, quod Iudaei legentes Moysen, aliud legunt, in ipso nimirum velamine haerentes, quam quod Moyses revera scripsit, aut suis libris apud illos efficere voluit. Nisi quis de diversis Epistolis intelligat Paulum, quasi dicat: Semper idem sum, non levis, inconstans, et versute agens: eadem iam quoque nobis scribo, quae etiam in iis epistolis, quas apud vos habetis, lectitatis. Scriba in Sacris literis non quivis amanuensis dicitur, ut Latinis ista vox sonat: sed perirum Sacrarum literarum, et earum interpretem aut doctorem, ferme sicut nunc dicimus Theologum. Vocant igitur hoc nomine Hebraei legis interpretes doctorem, a verbo ספר Si per, quod narrare etiam et exponere significat. Apparet autem a Graecis sic dictos, quod sicut scribae publicarum tabularum custodes erant, sic penes istos tanquam sequestres libri Legis essent velut depositi, cuius scilicet interpretatio ipsis erat commissa: ideoque adiunxit Evangelista, τοῦ λαοῦ , populi: id est, publicis legis interpretibus. Nos igitur vocabulum longa iam consuetudine â Sacris scriptoribus usurpatum, sane libenter retinuimus. Nam quod nonnulli Scribarum appellatione intelligunt lictores comprehendi, et eos omnes quibus exequendae iudicum sententiae munus incumbit, id ne in vetere quidem Testamento perpetuum est: sicut constat ex 2. Reg. 22, de Saphan (qui librum legis inventum, non ut quilibet ex ordine scribarum, sed ut primarius doctor interpretatus est) atque adeo ex multis locis Ezrae et Nehemiae. In novo autem Testamento legisperitos et doctores hoc nomine significari, facile (ut spero) mihi concedet, quisquis diugenter expenderit similes locos, in quibus huis vocis est usus, ut Matth. 7 bis, item 23, Mar. 12, Luc 7 et 11, et 1. ad Cor. 1 Credo scribam in novo Testamento venire a Sacris literis, quae ἰερὰ γράμματα vocant: inde igitur scriptores novi Testamenti paululum deflexo vocabulo, dixisse γραμματεῖν , id est, tractatores Sacrarum literarum. Talis fuisse legitur Esdra, scriba expeditus in lege Domini: et Christus talem scribam Matth. 13 describit, quod sit persona docta in regno caelorum, qui erga populum de thesauro suo proferat nova et vetera. Scriptura, praesertim in novo Testamento ipsas Sacras literas significat, sen verbum ac doctrinam Dei, literis comprehensum in eo volumine, quod per excellentiam Sacra Biblia, id est, sacros libros nominamus. Tribuitur autem aliquando aliquid Sacris literis aut Scripturae, quod proprie Deo convenit, Rom. 9. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Ad hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te potentiam meam, id est, recitat Deum dixisse illi. Sic Galat. 2. Praevidens autem Scriptura, quod ex fide iustificet Deus gentes, praeevangelizavit Abrahae, quod benedicentur in te omnes gentes. id est, Deus ei hoc indicavit, antequam hoc in Scriptura esset relatum. Sic ibidem dicitur, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum: id est, Deus per Scripturam. Sicut Rom. 11. hoc idem Deo tribuitur. Contrarius ergo tropus Latino ac Graeco est, quod sicut illi per metonymiam autorem pro libro aut alia re inventa ponunt, ita hic contra Scriptura pro suo autore ponatur. Scriptura pro Epistola, aliquoties in veteri Testamento. 2. Par. 2, et 21. Aliquando notat conscriptam genealogiam: Esdrae 2. Nehemiae 7. Scripturam notae non dabitis in vobis: Levit. 19. id est, non inuretis aut inscribetis vobis seu in vestris corporibus stigmata.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.