Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SENEX, sicut et apud Latinos non plane decrepitum significat. Quare additur ei aliquando aliquid, quod decrepitum denotet: ut Plenus dierum, implens dies, [?: --- ] [?: --- ] bona senectus, et similia. Ier. 6. Senex cum pleno dierum, id est, cum decrepito. Is. 65, Non erit amplius inde infans dierum, et senex, qui non impleverit dies suos, id est, dierum me vivent. Sic Gen. 25. et 1. Paral. 23. Senex et satur dierum. 1. Sam. 1. 7. Senex veniens inter homines, scilicet senectutis, aut inter decrepitos. Sic, In senectute [?: bo- ] [?: ] di ad patres suos, Gen. 15. pro, mori. Sic Iudic. 8, Mortuus

-- 573 --

1121 est in senectute bona, id est senio confectus. Per metonymiam Seniores vocantur, prudentiores: unde nomen Presbyteri aut Senioris in Ecclesia, sicut et Latini Senactae a senectute dixerunt. Num. 11, Congrega e LXX senioribus, quos nosti quod sint seniores populi. id est, quos nosti caeteris esse prudentiores, dignosque qui praesint. Sic saepe in Evangelistis Seniores populi, gubernatores vocantur. Fructificare in senectute: Psalmo 92, Adhuc fructificabunt in senectute, pingues et virides erunt. de iustis aut piis id pronunciat: idemque est quod alibi dicit, Renovat ut aquilae iuventutem tuam. Senescere alicubi, pro longo tempore ibi habitare. Deut. 4. Cum genueris filios ac nepotes, ac senueris in terra illa, et corruperis viam tuam. id est, postquam ibi longo tempore moratus fueris. Super illos periit senium: Iob 30. id est, ob famem non pervenerunt ad senium, vel certe male collocaverunt aetatem suam. Filius senectutis, aut senectutum. id est, in senectute natus, quos parentes tenerius amant. Gen. 37 et 44. Hunc Hebraismum exposui supra in voce Filius et Iuventus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.