Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SERPENS, Gen. 3. dicitur fuisse prae omnibus animalibus calidissimus, Evamque et Adamum seduxisse De quo loco ac historia sentiunt saniores et doctores Theologi, quod tunc alia figura et conditio fuerit serpentis, quodque revera fuerit pulcherrimum et excellentibus donis ornatum animal, quo tanquam [?: orga- ] sit Satan ad suum nefarium facinus abusus: sicut nos ibidem in poenam iubetur humi prostratus repere, et pulverem comedere: ut antea meliori victu [?: vict- ] , et praeterea erectus incessisse videatur. Sunt tamen magnae disceptationes, et sententiarum de hoc loco [?: --tates ] . Illud sane extra omnem controversiam est, [?: S-i ] fuisse illum seductorem, et tam atrocis sceleris arcitectum, qui hominem ab obedientia et subiectione, veroque Dei cultu abduxit, ac in iniustitiam, mortem et aeternum entium praecipitavit. Quare Semen serpentis sunt deinceps omnes homines, ut primum nascuntur: sicut eos Christe et Ioannes ex patre diabolo, et filios diaboli esse [?: ] quia videlicet ex imagine Dei sunt essentia litera imginem Satanae transformati. Eôdem respicit Christus et Baptista, quod eos genimina viperarum nominant. Inter [?: --- ] igitur carnales et diabolum repraesentantes, et eos qui ex Deo nati sunt perpetuae inimicitiae, teste Paulo. vigent sicut Deus id eodem loco Genesis dudum praedixit. Quod Exo. 4 et 7, baculus Moysis divina potentia miraculose est mutatus in serpentem, et denuo serpens in baculum, nihil plane difficultatis in sermone habet. Serpens [?: ] ac urentes Deus immisisse dicitur populo, Nu. 11 et De. 8. qui fuerunt serpentes veneno suo inflammantes laesos [?: --mamque ] sitim in eis excitantes, unde ab Hebraeis רוף rap, et a Graecis δίψαδες dicti sunt. Tali de causa exponebant Melitenses, ut Paulus laesus accenderetur ac inflamatur. Talis inflammatio ac sitis etiam nunc in Italia et [?: ]

-- 575 --

1125 patria accidit laesis a vipera, adeo ut vehementissimê sitiant. Psalm. 140 est, Exacuunt linguas suas sicut serpens, venenum aspidis est sub lingua eorum. Alluditur ad illam crebram velocemque agitationem linguae tenuis ac oblongae: sicut poeta inquit, Linguis micat ore trisulcis. Illa enim agitatio praebet speciem acuentis. Sic igitur dicit Psaltes, impios cogitationes et linguam, aut sermonem suum in piorum exitium armare, omniaque veneno diabolico calviniarum inficere. Ier. 46, Vox eius sicut serpentis procedet. id est, clamabit ac eiulabit Aegyptus, sicut quidam serpentes solent noctu. Aliqui exponunt de sibilo defatigatorum, cum vehementius halitum efflant. Isaias cap. 27 vocat Aegyptium regem serpentem Leviathan, magnum actortuosum, quia in aquis regnabat. Et summa sapientia regum ac gubernatorum habetur, si miris astutiis, occultationibus, et consiliorum ad fortunae flatum variatione sese huc atque torqueant. Sic et Ezech. cap. 29, eundem regem draconem magnum nominat. Aliqui id exponunt de Satana: nec sane dubitari potest, quin hic eius filius, typum eius gerat, sicut et mores ac scelera repraesentat. Lingent pulverem sicut serpentes Mich. 7. id est, humiliabuntur, et quasi in terram prostrati iacebunt adversarii Ecclesiae, videntes eius felicitatem. Allusio est ad maledictionem serpentis, quem Deus Gen 3. iubet humi repere, et pulverem comedere. In Isaia est, quod etiam pii reges ac potentes tantam reverentiam exhibebunt Ecclesiae, ut videri possint humi iacere, et pulverem pedum eius lingere. De quo loco supra dictum est. Serpentum prudentia celebratur Genesis 3. 49, et Matth. 10. Iacobus patriarcha Gen. 49 declarat, qua ratione serpentem vocet callidum in pugnando, qui non in loco sylvestri, aut iuxta suum foramen, sed in via insidiatur transeunti. inquit enim: Serpens iuxta viam Dan. Ibi igitur insidiatur, ubi et laedendi occasio est, et minime futurus esse tanquam in loco frequenti existimatur. Variae autem astutiae aut cautiones tribuuntur a scriptoribus serpenti: ut, quod capiti praecipue caveat, totum corpus pro eo obiiciendo, in quo potissimum est vita: et quod, si ei laedatur, sanare non potest, cum alias partes facile sanet. Quod vitet vocem pavonis, et afflatum cervi Quod incantatore eum incantante obturet aures: de qua eius astutia etiam Psalmus quinquagesimus octavus loquitur. Quod item per [?: -gnitissimum ] foramen sese traducendo veterem [?: cu- ] abstergat, et ita aetatem suam renovet et denique, Quod nulli animali fidat, sed omnia fugiat, sibique ab eis caveat. Ad quas omnes serpentis proprietates aut calliditates, posset diligentia ac prudentia piorum accommodari, qui iubentur esse prudentes, et non esse pueri sensibus ac intelligentia, sed malitia esse infantes. Christus inquit Lucae 10, Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem vim hostilem, et nihil vos laedet. Sic et Marci ultimo dicitur, quod credentes serpentes tollent, nihilque eos sint laesuri. ubi non tantum ad verbum intelligitur, quod Deus miraculose tuebitur suos contra venena, sicut Paulum a vipera laesum. Act. ultimo: sed multo magis, quod suis, praesertim doctoribus, sit daturus victoriam contra omnes adversarios, quantumvis malitiosos et ---enatos. quod et Psalm. 91 affirmat, in quiens: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quem sensum et Paulus proponit in [?: qui- ] , Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris cito Rom. 16, alludens nimirum ad locum Gen. 3. Apocalypsis vocat diabolum draconem, et serpentem antiquum: alludendo nimirum ad illam primam seductionem, ubi corpus ac speciem serpentis habuit: semperque ab eo tempore est Ecclesiae, Deo et omni iustitiae adversatus, [?: -- ] iam quasi senuerit oppugnando pios. Illum ergo ipsum dicit tandem sua praemia accepturum esse.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.