Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SERVO verbum aliquando idem prorsus significat in Vulgata Bibliorum versione, quod Salvo, de quo supra dixi: quodque apud Latinos minus est receptax licet primitivum eius Salus sit usitatissimum. Habet [?: vero ] verbum Servo easdem plane significationes in Sacris, quas in prophanis authoribus. Alias enim significat conservo aliquid in sua incolumitate, seu ab omni [?: in-ria ] tueor. Sic sane nos post iustificationem custodimur potentia Dei ad salutem, nec quis quam nos de [?: --nu ] eius rapere potest. 2. Sam. 18. Servate mihi [?: p--- ] Absalonem. id est, conservate. Ioan. 17. Pater servi [?: --- ] in nomine tuo. Servare suam virginem, scilicet in virginitate. 1. Corinth. 7. Sollicite servare unitatem Spiritus Eph. 4. Depositum Dei servare: 2. Timoth. 1. Centurio [?: ---- ] volens servare (id est, in vita conservare) Paulus, Actor. 27. Servare se alicui sine onere. id est, carcere se sit illi onerosus. 2. Corinth 11. Servare in carcere [?: -lam ] partem accipitur, et non ab iniuria custodire aut tueri significat, sed potius ad iniuriam ac calamitatem reservare, seu ne effugiat. Sic Petrus in Actis asservabatur in carcere. Alias significat ex periculis, aut etiam ipso exitio eripere, et incolumitati restituere. Sic dicitur IESUS esse servaturus populum suum a peccatis. Et hac ratione etiam dicitur Servator mundi. Cum autem servator Deus dicitur totius mundi, de ista communi seu (ut ita dicam) physica conservatione [?: p-mum ] accipitur. Iud. 2. Servabat eos Iehova de [?: --- ]

-- 577 --

1129 inimicorum. Servare aliquos illa Spirituali salute, dicuntur aliquando etiam homines, non tantum Christus. Sic Paulus Rom. 11, inquit: Ut omnino aliquos [?: ser-em ] . et 1. Corinth. 7. dicitur fieri posse, ut coniunx fidelis coniugem infidelem servet: nempe convertendo [?: -um ] , et ad Christianismum adducendo. Verum de utraque harum significationum, supra in verbo Salvo dictum est: utramque autem exprimit unum verbum Graecum [?: ] . Tertia porro significatio est, quae exprimit verbum Graecum τηρέω , pro quo etiam Custodio et observo aliquando dicitur: de quibus supra dictum est, ut hic separatim repeti non magnopere attineat. Unum igitur tantum illud observetur, quod Servare mandata aliquando significat plenissimam eorum impletionem: ut Matth. 19. Si vis in vitam ingredi, serva mandata. Matth. 23. Omnia quae dixerint vobis, facite et servate. Iac. 2. Si quis totam legem servaverit, in uno autem offenderit, omnium est reus. Aliquando significat serium studium retinendae verae doctrinae, praesertim promissionum de Christo in corde et conatum retinendae bonae conscientiae, et ad eam doctrinam se accommodandi. Iohan. 14, Si quis me diligit, sermones meos servabit, et pater meus eum diliget, et veniemus ad eum, ac mansionem apud ipsum faciemus. Sic mox 17 affirmat, Apostolos servasse sermonem Dei: quod de perfecta impletione mandatorum eius nequaquam intelligi potest, quam illi non solum non ante passionem Domini, sed nec postea quidem praestiterunt. Quae vocis ac locutionis huius vis diligentissime observanda est, ne quis Evangelicum vocabulum, aut etiam ipsas sententias in legales commutet, cum iniuria Christi, et laqueo contritoram ac tentatorum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.