Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SICLUS, שקל nomen ponderis, quasi dicas librator: erat enim modus et regula omnium ponderum. Est autem prima divisione, Siclus aureus, et argenteus. Et hic habebat viginti obolos: et secundum Graecorum ponderationem, ponderabat tetradrachmum, id est, quatuor drachmas: et secundum nostram monetam maiorem, valebat dimidiato Ioachimico. Et hic quoque erat duplex, vulgaris seu prophanus, et sacer seu sanctuarii, qui aliquanto erat iustior et gravior. Porro quod ad sicli, dum moneta est, figuram attinet in una facie habebat aram cum circumscriptione שקל ישראל : in altera facie virgam Aaron, cum circumscriptione קדוש ירושלים Ierusalem sancta. Voluerunt autem duabus illis picturis, ara et virga, tanquam symbolo significare sacerdotium, et regnum. Nunc exempla subiiciam. Exod. 30. Hoc autem dabit quisque, qui transit ad census, dimidium sicli, in siclo sanctitatis: viginti oboli sunt siclus. Levit. 27, Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctuarii: viginti oboli erunt siclus. 1. Sam. 9. Ecce inventa est quarta pars sicli in manu mea. Et pluraliter, שקלים . Exod. 21, Argenti triginta siclos dabit domino suo. Levit. 27. Et erit aestimatio tua masculi 20 sicli, et feminae 10 sicli. Et Levit. 5. pro duali positum, In aestimatione tua argenti siclorum: id est, duorum siclorum. In statu regiminis. שקלי . 1. Paralip. 21, Siclos auri pondere sexcentos. Observabis autem, quod hoc nomen cum nominibus numeralibus unitatis usque ad denarium numerum inclusive constitutis, legitur semper pluraliter שקלים . Levit. 27, Tres sicli argenti. Et mox iterum, Quinque sicli argenti. Num. 3, Accipies quinque et quinque siclos pro cranio. Ierem. 32, Septem siclos. Levit. 27: Et feminae decem sicli, etc. Contrâ vero, quando construitur cum numeralibus denarium numerum excedentibus, ut plurimum singulariter legiter. Exodi trigesimo octavo: Septuaginta siclus, in siclo sanctitatis. Numeri trigesimoprimo: Septingenti et quinquaginta siclus, etc. Excipiuntur tamen quidam loci, in quibus cum excedentibus denarium, etiam pluraliter usurpatur. Exodi vigesimoprimo: Argenti triginta siclos dabit domino eius. Levitici vigesimoseptimo: Et erit aestimatio tua masculini viginti sicli. Iosuae septimo, Ducentos siclos in argento, etc. Plerique in eo consentiunt, Siclum templi duplo maiorem fuisse siclo communi. Saepe vero haec vox in nominatione pecuniae non additur: sed simpliciter ponitur, aureus aut argenteus, subintellige siclus. Iudicum octavo: Pondus in aurium fuit 1700 aureorum: subintellige, siclorum. Sic Iudicum 17. Mille et centum argentei, qui ablati fuerant: subintellige sicli. Hinc est quod citra ullam adiectionem sacerdotes promittant Iudae argenteos 30, nempe siclos. Quia vero iubentur singuli Israelitae dare dimidium sicli, et id exponit Matth. decimoseptimo de didrachmo: apparet, siclum valuisse 4 drachmas, et esse idem quod staterem. Tales ergo triginta dederunt sacerdotes Iudae pro proditione Christi, et faciunt circiter 12 Ungaricos aureos, aut certe coronatos. Porro si quis ocii aut animi gratia ludere ac supputare vellet. posset verisimiliter dicere, Iudam iratum ob interpellatum sibi furtivum lucrum de unguento Mariae, voluisse illud quasi fugitivum (ut ille loquitur) argentum recipere. Nam 300 denarii faciunt circiter octuaginta argenteos, siclos, stateras, aut tetradrachmos. Iam igitur ut de illis insumpsisset Iudas maiorem partem in usus Domini et Apostolorum, nempe circiter 50: nihilominus ad 30 argenteos potuisset furari, ut non metueret ne Dominus rei pecuniariae negligens, illos minutatim factos sumptus exacte subducere, et furtum deprehendere quivisset. Quare omnino videtur summam furti male collocati unguenti in proditione Domini recepisse: ut non sine causa scribant Evangelistae, eum ex illo mulieris facto male, ut ipsi videbatur, collocato, ad sacerdotes se contulisse, cogitatem, se omnino velle illud lucrum retrahere, etiamsi debeat eos ex ipsa vita aut morte IESU, perversi patroni illius profusionis, extorquere. Cogitabat [?: for-- ] simul, Nae ego volo istam pecuniam recipere, et simul efficere ut magno constet isti defensori mulieris et prefusionis, illa brevis et nimium deliciosa ac prodiga voluptas inunctionis capitis: sane dignus est, qui sic a me tractetur, cum seductor esse videatur: ut qui tantum id agat, ut ipse delicate victitet, nulla prorsus [?: hab--- ] pauperum ratione. Sed de hac re supra in voce ARGENTEUS.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.