Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SILERE, et SILENTIUM, plura eaque [?: ---- ] momenti significata habet, ex ipsa rei natura de--pta. Silemus enim Primum, cum quieta et tranquilla pacataque sunt omnia nostra, ut querendi [?: c---- ] non habeamus. Unde sicut silentium res tranquillas ac prosperas denotat: ita contrâ Clamor magnas calamitates vel belli, vel pestis vel famis ac similes. Sic apud Iudaeos summum silentium, apud Aegyptios contra clamor praedicitur futurus nocte sequenti, Exodi undecimo. omnes enim in magnis doloribus et calamitatibus queritamur ac clamamus partim impatientia, partim petendo opem. Secundo [?: tacem-- ] cum timemus aliquem vehementer: ut familia praesentem herum, et discipuli praeceptorem. [?: Co--- ] clamamus et tumultuamur, cum soluti omni [?: --- ] pro arbitrio agimus. Psalmo quarto: Reputate in [?: --- ] tu omnia cum corde vestro, et silete, Hic tropus, [?: --- ]

-- 583 --

1141 synecdochen, sive metalepsin vocemus (nam et ex uno aliud intelligitur, et gradatim de uno ad aliud transitur) passim in scripturis, ut et aliis in linguis, occurrit. Dum namque pacata sunt omnia, nemo queritur, nemo clamitat, nemo tumultuatur, omnia silent: ita et dum metus omnia tenet, et velut opprimit, aeque silentium agitur. Quod ergo ait, Et silete: nihil aliud est, quam agnoscentes contra quem sese efferat furor vester, nempe contra Deum ipsum: coepto deterreamini, et quietem agite. Sic cum sancti vates tremendum Dei adventum praedicant: Sileat (inquiunt) a facie eius omnis terra: hoc est, metuens a maiestate eius, tota sese illi sub dat, seseque ab omni tumultu repugnandi iussis eius contineat. Tertio, silere indicat quiescere, nihil agere: clamare contra, aliquid magnum agere ac moliri. Unde clamor etiam tetra peccata, sicut Sodomorum, Genesis decimooctavo, significat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.