Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Nunc, utcunque delineatis praecipuis huius vocis

-- 614 --

1203 significationibus, aliquot eius phrases recensebo, ac exponam. Proverb. 17, Ocuii stulti in extremo terrae. id est, respiciunt longissime a se, quasi ad ultimum horizontem, qui communi visui videtur terrae finis esse. Seu, sunt vagi, sicut et ipse animus non respicit ante suos pedes, et in suam viam aut negocia, sed temere sursum et deorsum oberrat. Fundamenta terrae investigare, est cognoscere eius profunditatem, aut quomodo consistat. Ier. 31. Si possunt mensurari caeli sursum, aut investigari fundamenta deorsum. Fundare terram super bases suas, est, solide eam construere ac firmare, Psal. 78 et 104. Inferiora terrae, alias significat uterum matris: Psal. 139, Non fuit occultatum corpus meum a te, quando variis modis decoratus fui in inferioribus terrae. Alias inferiora terrae, loca mortuorum sunt: Ezech. 26, Cum descendentibus in sepulchrum ad populum seculi, et collocavero te in terra inferiore. Idem ter repetit: Descendere in sepulchrum, ad populum seculi, et terram inferiorem. Eadem loquutio est etiam Ezech. 31. Eph. 4: Caeterum illud Ascendit, quid est, nisi quod descenderat prius ad infimas partes terrae? id est, ad inferos, ut habet articulus fidei nostrae: et Psal. 16 et Act 2. Nam (ut modo dixi) Inferi dicuntur esse in interioribus partibus terrae. Terrae animam adhaerere, est, esse vicinum morti. Psal. 119. Via universae terrae, est communis profectio, aut ratio omnium mortalium, nempe ipsa mors. 1. Reg. 2: Ego abeo per viam universae terrae, confortare, et esto vir. Sic Graecum epigramma dicit, nos omnes in eundem portum navigare. Vir terrae, est agricola: sicut vir belli, miles. Genesis nono: Coepit autem Noah vir terrae plantare vineam. Spiritus tuus deducat me in terram rectam: Psalmo 143. id est, in iter, vel potius locum ac portum salutarem. Terra oblivionis, est locus mortuorum: Psal. 88. Contra, Terra viventium, est hic mundus, et communis haec vita. Abscissus est de terra viventium: Isaiae 53. Nisi credidissem me visurum bonitatem Domini in terra viventium. Eadem loquutio est Isaiae 38, et Psal. 116, Ambulabo coram Iehova in terra viventium. Terra siticulosa: id est, arida, sitibunda. Psalm. 143, Anima mea sicut terra siticulosa, ad te scilicet anhelat, teque ac tuam opem implorat, et desiderat sicut arida terra pluviam: sicut Anaxagoras, citante Aristotele, dixerat, terram amore imbris teneri. Terra ferrea et aenea est, quae aut coli non potest, aut non fert fructus, vel ob siccitatem, vel alioqui. Talem se effecturum terram Israeliticam, ob eorum peccata, saepe minatur Deus. Deuter. 28: Eruntque caeli aerei, et terra quae sub te est ferrea. id est, nec caelum pluet, nec terra dabit tibi fructus. Sic Levit. 26 inquit, Dabo terram vestram sicut aes. Sed in priori loco mox se exponit inquiens: Et consumetur frustra fortitudo vestra, neque dabit terra vestra fructum suum. In terra ambulat lingua: Psal. 73. Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum ambulat in terra. id est, temere et pro libidine blaterant de Deo, eiusque religione, et homines calumniantur. Terra alicuius, est eius ager, vinea, hortus, ac pascua. Isaiae primo, terram vestram alieni coram vobis comedunt: id est, vobis spectantibus ac gementibus fruuntur fructibus vestrae terrae. Clamat terra contra aliquem, cum iniuste possidetur, aut etiam sine mercede a miseris colitur. Iob 31, Si adversum me terra mea clamat. Terra dat fructum suum, cum benedicit Deus: Psal. 67. id est, cum Deus eam pro sua misericordia facit frugiferam. Germinans e terra veritas, Psal. 85, exponetur in voce Veritas, et expositum est in Misericordia. Terra impie egit propter habitatores suos, vel sub habitatoribus suis, qui praevaricati sunt leges, et mutaverunt ius: id est, ipsimet eius incolae terram sua impietate et sceleribus contaminarunt. Terram lingere, Isaiae 49, supra in voce PULVIS expositum est, significare summam quandam reverentiam, cum inferiores ita coram aliquo procumbunt, et se prosternunt, ut vide+ antur terram osculari, aut lingere: Psal. 71. Idem valet De terra loqui: Isaiae 29. Humiliaberis, de terra loquêris. Species ponitur pro reali veritate in primo exemplo. [?: P- ] ad terram, est prosternere humi, seu interficere, ut [?: h- ] iaceat. Iudic. 20, Perdiderunt de Israel ad terram 20 millia. Mutari terram, est de uno loco in alium transire: Psalmo 46. Non timebimus, etiamsi quis mutarit terram. id est, transtulerit terram. Probibere se terra a fructu [?: ] dicitur, cum non edit solidos ac necessarios fructus Haggaei 1. Propterea super vos prohibuerunt se caeli, et terra prohibuit se a fructu suo. id est, tum caeli cohibuerunt se, ne darent necessariam pluviam: tum tem, ne edat fructus. In terra scribi, est contrarium ei quod dicitur, in caelo scribi, aut in libro vitae. Hierem. 17, Recedentes a me, in terra scribentur. Vide SCRIBO. Terra villarum est, quae incolitur villis, non urbibus munitis: id est, secura et pacifica. Ezech. 38. Et dices: Ascendam contra terram villarum. id est, non munitam, securam et opulentam. Ne addat ultra terrere mortalis e terra: Psalmo 10. id est, mortalis et terrenus. Operatus est salutes in medio terrae: Psalmo 74. id est, inter homines. Terra distantiarum, est terra spaciosa, libera. Isaiae 33. Oculi tui videbunt terram distantiarum. id est, soluta obsidione licebit tibi secure peregrinari in locis liberis et amplis. Isaiae 22. In terram longissimam manibus proiicere: id est, valde distantem. Terra lugere dicitur, cum ob poenas divinitus inflictas homines lugent, vel cum ea ob vastitatem lugubrem faciem habet. Oseae quarto: Propterea lugebit terra, et exterminabitur omnis qui habitat in ea. Hierem. 12, Usque quo lugebit terra, et gramen omnis campi arescet? Alibi dicuntur portae civitatis lugere. Terra aquarum et torrentium, Deuter. 10, est terra abundans aquis, aut etiam irrigua. Sic dicitur terra [?: ] , frumenti, et aliarum rerum: id est, abundans illis bonis ac commodis. Terram respicit Deus, Psal. 104: Qui terram respicit, et tremit: qui tangit montes, et fumant. id est, qui facillime ingentia opera efficit. Allusio est ad apparitionem Dei in monte Synai, ubi terra tremuit, et montes fumarunt ac arserunt, praesertim ipse Synai. Quomodo Petrus dicat terram consistere ex aqua, et per aquam, 2. Pet. 3, supra in voce AQUAE dictum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.