Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

TESTIMONIUM solet vocari id, quod testes affirmant de aliqua re aut persona. Hinc fit, ut creberrime testimonia Dei vocentur ipsae leges, mandata, aliaeque sententiae, quibus Deus aliquid testificatus est de se, suaque voluntate, ac denobis. Verba enim, voces, testimonia, iudicia, statuta, mandata, synonyma sunt, ad legem et promissiones. Psal. 119, Beati qui custodiunt testimonia eius. Sic Psal. 19 Lex Iehovae perfecta, testimonium Iehovae fidele. Deut. 4: Haec sunt testimonia, statuta et iudicia, quae dixit Moyses filiis Israel. Psal. 25, Custodientibus testamentum eius, et testimonia eius. Psal. 93, Testimonia tua fidelia sunt valde: Domus tuae decora est sanctitas. id est, tu certô servas minas ac promissiones, et quaecunque omnino dicis ac doces, vera, iusta, sancta ac salutaria sunt. Testimonium aliquando solennem caeremoniam aut ritum significat. Psal. 81, Testimonia in Ioseph posuit illud. ubi testimonium recte exposueris de solenni festo. quod esset iudicium, testimonium aut signum pactionis inter Deum et homines. Sic Psal. 78. Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel. id est, ordinavit ut seniores iunioribus narrent ac testentur mirabilia Dei opera, ac facinora olim ab eo patrata. Testimonium quoque interdum significat ipsum Decalogum, atque adeo duas tabulas, in quibus scriptus fuit. Exod. 40, Et accipiens posuit testimonium in arcam: id est, lapideas Decalogi tabulas. Levit. 16, Et obteget nebula thymiamatis propitiatorium, quod est supra testimonium: id est, quod tegit legem in arca repositam. Ideo autem Decalogus vocatur testimonium, quia Deus id dixit, testatusque est de se ac sua voluntate, deque iustitia et veluti debito, quod a nobis exigat. Haec igitur forte causa fuit, quare arca illa sit nominata arca testimonii: quia videlicet continuit Dei testimonium, nempe ipsum Decalogum: vel etiam quia Deus saepius valde graviter testificatus fuerat de ea, quod ibi velit habitare, ibi quaeri debeat, ibi exauditurus, et inde opem implorantibus eum laturus: sicut hanc rationem nominis ipsemet Deus indicare videtur Num. 17. Aliquando etiam ipsa arca vocatur testimonium, Exod. 16. Et posuit Aaron phialam plenam Manna ante testimonium in custodiam, ut viderent posteri, quo pane Deus patres eorum in deserto paverit. Num. 17, Pones virgas in tabernaculo conventionis coram arca testimonii, quo condixi vobis eo. Num. 1 aliquoties vocatur tabernaculum testimonii, quia in eo fuerit testimonium, nempe arca. In novo Testamento, testimonium plerunque significat ipsam ab

-- 616 --

1207 aliquo factam testificationem de quapiam re aut homine. Sic saepe dicitur Baptista perhibuisse de Christo testamonium, quôd ipse sit verus Meschias, aut agnus Dei unicus, mundi peccata tollens. Idem dicitur venisse in testimonium, ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. ubi ipsemet textus indicat, venire in vel ad testimonium, esse venire ad testificandum de IESU, quod is sit verus servator mundi. Christus dicit Ioh. 5. Si ego de me testor, testimonium meum non est verum. Et contra 8 cap. ait etiam: Si ego de me testor, testimonium meum est verum. ubi intelligendum est non de ipsa nativa testimonii veritate, sed de externa receptione aut approbatione: sicut ferme Hebraeum נאמן Neeman verum pro fideli, approbato aut recepto intelligitur. Posset etiam videri illud prius dictum esse, quasi per quandam concessionem. quasi dicas: Vobis hoc largiar, quod si solus de me testarer, non necesse esset mihi credi, meritoque testificatio mea suspecta esse posset Contra autem Iohan. 8 dicit, sibi merito credendum esse, quia sit fidus doctor, et a patre missus, nec sit solus. Vide in Generalibus, de iis quae per quandam concessionem dicuntur. Testimonium praebere aut dare, videtur aliquando significare idem quod celebrare, laudare ac praedicare. Lucae 4 Omnes testimonium ei dabant, et mirabantur super sermonibus plenis gratia, qui procedebant ex ore eius: ubi verbum μαρτυρεῖν , sicut in multis aliis locis, non significat simpliciter testari de aliquo, ut solent testes a iudice rogati: sed publica professione quidpiam ita testari, ut non modo assentiaris, sed etiam laudes ac comprobes. Itaque mihi quidem videtur respondere verbo Hebraeo ידה iada. pro quo saepe sacri scriptores usurpant verbum ὁμολογεῖν : unde תודה id est, μαρτυρία καὶ ὁμολογία , ut 1. Timoth. 6. Sic apud Xenophontem in Apomnemoneumatis, κάγὼ μαρτυρῶ τούτοις : id est, ego quoque testimonio meo haec approbo. Vir boni testimonii, Act. 6 est is cui bonum testimonium datur ab omnibus recte iudicantibus sed in Graeco est simpliciter μαρτυρούμενος passive: quasi dicas testimoniatus, id est, cui aut de quo datur testimonium: non addita qualitate boni aut mali. inquit enim ibi textus, Dispicite viros testimoniatos septem. Sic et cap. 10 Cornelius dicitur (ut ita dicam) testimoniatus a tota gente Iudaeorum: quae significatio verbi testificandi convenit cum eo quod modo dixi significare, laudare, celebrare, praedicare: et cum eo quod supra ostendi significare, docere. Unde fit, ut in Novo testamento, sicut et in Veteri, non raro testimonium significet doctrinam. 2. Timoth 1, Ne te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii: id est. ne te pudeat Evangelizare, aut testari de Christo. Sic Act. 22, Paulo in templo divina revelatione dicitur a Christo: Festina, et exi cito ex Hierusalem, quia non accipient testimonium tuum de me: id est, doctrinam tuam, quam de me praedicas. Sic 2. Thess. 1, Testimonium nostrum est creditum apud vos: id est, praedicatio ac doctrina. Qui dedit seipsum precium redemptionis pro omnibus testimonium suis temporibus: 1. Timoth. 2: id est, qui venit in hoc, ut suo tempore docendo et patiendo testaretur de Dei voluntate, ac hominum salute. Sic Hebr. 9 dicitur per mortem suam patefactus 1. Corinth. 1, Sicut Christi testimonium confirmatum est in vobis: id est, doctrina de Christo, vel etiam ea quae doctrinae coniuncta sunt, ut miracula, dona Spiritus, vitae honestas, confessio, persequutio, et similia. Vulgata versio semper מועד Moed tabernaculum testimonii vertit, cum in Hebraeo sit proprie conventionis aut condictionis, aut denique contestationis, ubi scilicet Deus contrahit aut agit cum populo suo: seu ubi condixit se habitaturum, quaerendumque esse, et homines exauditurum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.