Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1]. non raro idem valet, quod a Deo, seu causam efficientem. ut Esaiae 3/4 sicut et Latinum A vel Ab. unde Grammatici Ablativo casui, cui haec praepositio familiaris est, nomen fecerunt. Psal. 21, Semen eorum perdes a filiis hominum: id est, ne sint amplius in numero hominum. Zophon. 3, Despoliatae sunt urbes a non viro. Ier. 33, Desertus est locus a non homine. Ier. 7, Et sepelient in Tophet a non loco. Esa. 5, Captivus est ductus populus meus a non scientia. Ierem. 48, Venite disperdamus eum a gente: id est, ut non sit gens. Ierem. 13, Non miserebor a perdendo eos: id est, ne perdam. Sic Latini, A prandio, a coena, pro ex. Item, A fratre venio: id est, discedens ab eo. Sic, Haud ab re erit: pro, sine re, aut fructu. Sic et in compositione saepe graeco more A et Ab Latinis privationem notat: ut in Abiuro, ablacto, abnuo, aufero, abrogo, abeo, et similibus: quod etiam Graecum ἀπὸ , unde Latinum A vel Ab deducitur, non raro valet. Sic et Germani ludunt in praepositione sua Von, Das ist von silber, quod vel ex, vel sine interpretari queas. Sic et Ab ac מן min saepe ambiguum est. Mirabilior est scientia a me Psal. 139. Non ambulavi in magnis et occultis a me: Psal. 131. pro, non concupivi, non tentavi quae sunt supra meas vires aut conditionem, ut solent arrogantes et superbi. Ab hominibus te eiicient: Dan. 4, pro ne sis, habearis aut computeris inter homines. In hac privationis notione posita, inter dum peregrino seu alieno a se verbo duplicat significationem. Zach. 9 Castrametabor circa domum meam At exercitu, a transeunte et redeunte: id est, ita castra metabor, ut simul eam custodiam a quovis hostili exercitu, quoquo modo circa eam vagante Notat igitur illud verbum non tantum castrametationem, sed etiam id quod sequitur: nempe defensionem eius, circa quem castra posuisti. Prorsus simile exemplum, ac etiam usum huius praepositionis, depromit Alciatus ex Neratio Prisco Iurisconsulto, qui inquit: Cum vir uxori legat, si ea a liberis non nupserit: id est, non discesserit ab eis, eosve deserverit, se alteri marito tradendo. Dum enim marito sese dedit, eique se agglutinat, necessario deserit suos, sive parentes sive liberos, ac eorum reifam. administrationem, quam non potest solita diligentia suoque arbitrio procurare, dum novo marito per omnia obtemperare cogitur. Sed de hoc Hebraismo dicetur etiam in Regulis Universalibus, de Verbo et Praepositione. Aliquando praepositio ista, sicut et aliae: semel praeponenda uni substantivo, additur etiam alteri, qui ab hoc regi debebat. Genes. 6. Ab omni vivente, ab omni carne: pro, ex omnibus viventibus omnis carnis. Sic Psal. 110, Ab utero, ab aurora ros nativitatis tuae: id est, ab utero aurorae, vel, sicut ab utero aurorae. De quo hebraismo dictum est in nominibus. Non raro etiam pro eadem Hebraea praepositione min, ponunt ex: de qua suo loco postea. Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.