Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

ABBA.

Hanc voculam coniungit cum voce Pater, Christus sua in precatione, Marc. 14. et Paulus dicit Rom. 8, et Gal. 4, Spiritum gementem in pectore nostro, clamare Abba pater. Venit autem haec vox Syriaca ab Hebraeo, Ab pater. Quod vero reduplicatur Syriace et Graece, Augustinus dicit ideo fieri, ut Scriptura testetur, Deum pertinere ad Syros et Graecos. Hieronymus Tom. 9, interpretationis gratia Graecam esse adiectam dicit. Alii putant in geminationem hanc Emphaseos gratia adiici, ut bis et perpetuo patrem suum Deum pii ingeminent ac vocent. Quod sane tum natura invocationis Deum solicitantis, tum ardor gemitus solet facere, ut scilicet idem saepius ingeminet. Sed obstat articulus , qui indicat, pater poni nominative. Ad quod respondent aliqui, fieri interdum in sacris, ut rectus pro vocativo ponatur. Math. 1. Ioseph filius, ὑιός David, ne timeas accipere Mariam. de quo hebraismo in nominibus, et in voce PATER. Erasmus probat sententiam de ingeminatione ab Emphasi, Rom. 8. Contrâ Gal. 4 improbat. Verum de natura reduplicationum dicetur in Regulis universalibus. Illud vero notabile et memorabile est, quod scribit Erasmus hisce verbis: Abbas vocatur summus monasterii gubernator, quia scilicet aetate, eruditione, pietate, benevolentia, beneficiis et instructione patrem caeteris exprimat, aut certe exprimere deberet.

ABBREVIARE gignit quosdam Idiotismos, quos necesse est explicari. Anima abbreviata alicuius dicitur, pro pertaesa, aut vehementer contristata. Sic dicitur esse abbreviata anima Dei ob calamitates Israelitarum, Iud. 10: Et servierunt Domino, cuius anima est abbreviata in labore Israel. Item, populi Israelitici anima est abbreviata ob laborem et longitudinem itineris: Num. 2, Et abbreviata est anima populi in via: pro, coepit eos taedere perpetuae peregrinationis, aut coeperunt dolere et animum despondere ob illas perpetuas profectiones. Sic quoque Iob 21 habetur: Quare non abbreviabitur spiritus meus? pro, quare non desponderem animum? Manum abbreviari alicuius, pro, imminui potentiam. Num. 11 Num abbreviata est manus Domini Isaiae 50, Nunquid abbreviando se abbreviavit manus Dei, ut non redimat? An non est potentia in me ad eruendum? Sic et Isaiae 59 habetur: Non est abbreviata manus Domini, ut salvare non possit. Eadem phrasis et de humana potentia dicitur 2. Reg. 19, Num habitatores earum abbreviati manu? pro, imbelles et imbecilli. Dicitur et Spiritus Domini abbreviatus, in hoc sensu, Mich. 2, Nunquid abbreviatus est spiritus Domini? Exponunt aliqui, de spiritu Dei in prophetis. quasi dicat, An minor et contemptior spiritus prophetiae? Dies abbreviati, Marc. 13, Nisi Dominus abbreviasset dies illos. id est, pauciores effecisset, decurtasset illud tam triste et periculosum tempus. Non nimis necessaria annotatio Chrysostomi est super Matth. 24, Abbreviatos dies, et longitudinem dierum, de imminuto aut aucto numero dierum, non de quantitate singularum dierum intelligendum esse. Hoc enim sponte cuivis occurrit. Vulgata versio utitur hac voce Abbreviationis, Isa. 10, et Rom. 9. Sed neutro loco est in ipsis fontibus.

ABDITUM, aut potius latibulum Domini: Psal. 91, de quo vide Absconditum, et Umbraculum.

ABDUCERE alîquem cum operantibus iniquitatem: Psal. 125, Declinantes autem, etc. abducet Dominus cum operantibus iniquitatem: id est, puniet eos cum illis, aut instar illorum.

ABIES, per metaphoram significat laetum quid, ac salutare. Sic Ose. 14 dicit Deus ad Israelem: Ego exaudiam et respiciam eum, ego ero ei abies virens: ex me fructus tuus inventus est. Contra, Deus non ferens opem, dicitur nobis esse solitudo, quia non ferat nobis opiferum fructum. Saepe cum Prophetae praedicunt, Ecclesiam florituram etiam in locis idololatriarum, utuntur hac phrasi: In locis aridis erunt stagna et fontes, et ibi crescent abies, quercus, cedrus, et aliae elegantes ac utiles arbores. de qua re postea in voce Stagni, Ariditatis, et Fontium. Ligna abietum aliquando significant instrumenta Musica, ut 1. Sam. 6. Ut luderent coram Domino in omnibus lignis abietum: id est, instrumentis inde confectis. Abietes trement: Nahum 2, id est, proceres, per metaphoram sic dicti: aut hastae, per synec dochen, quia inde confiunt. Vide infra in voce ARBOR.

ABIICERE est, cum quodam odio aut nausea negligere, aut a se removere. Sic Deus dicitur per metaphoram, abiicere, aut non abiicere a se, vel totum populum, vel singulos homines. Psal. 94, Non abiiciet Deus populum suum 1. Sam. 15. Quoniam abiecisti mandatum, abiecit te Dominus, ne sis amplius rex. Ionae 2, Abiectus sum a conspectu Domini. Isa. 41: Elegi te, non abieci. Sic contrâ crebro dicitur populus abiicere legem

-- 15 --

6 Dei. Isaiae 5, Amos 2. Sic Paulus negat se abiicere gratiam Dei, Galat. 2. Contra autem idem nos adhortatur, ut abiiciamus opera tenebrarum, Rom. 13. et omnem immundiciem. Iac. 2, id est, magno fastidio ac detestatione reiiciamus impiam vitam et pravos mores. Abiectus, pro contempto ac despecto. Psal. 8. Elegi abiectus esse in domo Domini, quam, et c. id est, infimus ac despectissimus esse in Ecclesia, aut alioqui inter homines, veram pietatem sectando. Abiectio. Psalm. 22, et Thren. 3. in Vulgata versione ponitur Abiectio plebis, sed in Hebr. est aliud verbum בזוי bezui. significat autem rem contemptam extreme, ac ab omnibus reiectam.

ABIRE, habet quidem aliquos idiotismos, non tamen adeo obscuros, ut eos prolixe explicari sit necesse Abire in consilio impiorum, Psal. 1. pro, impia consilia sequi. De quo loco infra in voce Consilium. Abire post idola post deos gentium, post vanitatem, etc. significat falsas idololatricasque doctrinas ac religiones sectari. Abire aut everti post satanam, 1. Timoth. 5, est dedere se impietati ac flagitiis, atque ita imputa vita sequi satanam, deserto Christo. Abire aliquando deficere ac perire significat. 1. Sam. 9. Panis abiit de vasis nostris. Abire in consiliis suis, et duritia cordis sui mali, Ier. 7: id est, sequi consilia sua mala. Isa. 57. Abiit rebellis per viam cordis: id est, fecit quicquid gratum fuit illi. Abierunt post duriciem cordis sui, et post Baalim, Ierem. 9. quod est, sequuti sunt cor suum durum. Vide praepositionem POST.

ABLACTATUS, per metaphoram significat pios, esurientes, et expectantes iustitiam et opem Dei. Sic dicit Esaias, quod Deus docebit veritatem suam non illos saturos et ebrios pseudoprophetas, eorumque similes auditores, sed ablactatos et amotos ab uberibus: id est, perinde cupidos veritatis ac iustitiae Dei, sicut qui ablactantur, summo desiderio quaerunt et expetunt matrem. Eadem similitudine et Psal. 131, Scriptura utitur. Dicit enim Psaltes, se non grandia et mirabilia quaedam huius mundi (ut sunt opes, potentia, dignitates, gloria) sectatum esse: sed tantum in solum Deum sperasse, eumque expectasse, non aliter ac infans ablactatus toto animi affectu et oculis ipsis expetit, quaerit et expectat matrem: et denique hortatur omnes, ut sperent in Deum. Intellectus autem verborum illorum, quoniam varie torquentur hic est: Certe posui aut direxi, videlicet ergate, et tranquillavi, aut quiescere feci animam meam, scilicet ab omnibus carnalibus cupiditatibus octurbis. Sicut ablactatus aliis omnibus neglectis, in solam matrem intentus est, eamque desiderat: sic apud me anima mea omnibus neglectis, in te solum intenta est, te cogitat, te desiderat. Est sane ad modum pulchra descriptio fidei, ac cordis credentis, solumque Deum respicientis, et ex eo pendentis.

ABLUERE, aliquando per metaphoram significat abolitionem peccatorum: tum eam quae fit imputatione, quae idem est cum iustificatione: tum etiam inhaerentium sordium aut malitiae, quae fit reali renovatione. Isa. 4, Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem eius laverit de medio eius. 1. Corinth. 6. Et hoc quidem aliquando fuistis, sed abluti estis. Hebr. 10. Abluti corpus aqua munda Ablue peccata tua, Act. 2. id est, patiare ea sanguine Christi ablui. Verum de hoc composito, in simplici verbo LAVARE.

ABNEGARE, vox in sacris usitata, significat in genere repudiare, relinquere, aut plane deserere aliquod dogma, personam aut rem. Accipitur vero tum in bonam, tum etiam in malam partem. In malam, ut si quis quoquomodo, vel verbis, vel sermone, vel gestu, aut nutu aliquo significet, aut subindicet se abhorrere a doctrina Christiana vel tota, vel aliqua parte eius. Quod etiam silentio alicubi fieri potest, cum, ubi loquendum esset, tacemus. Non enim frustra dicitur: Qui tacet, consentire videtur. Caeterum de Abnegatione, eiusque significatis, aliquid etiam infra in verbo NEGO disseretur. Contrarium eius est Confiteri. Damnatur itaque hoc scelus gravissime, Matth. 10, Lucae 12. ubi verbum Negare idem valens ponitur. Paulus porro 2. Timoth, 3 dicit, et illos abnegare virtutem pietatis, qui impie vivunt. Porro in bonam partem accipitur, cum iubemur Abnegare nosmetipsos, ac nostra, qui pie vivere et Christum sequi volumus, Matth. 16, Lucae 9. id est, ita penitus nos addicere Christo, et toto pectore regnum caelorum quaerere, ut eius gratia parati simus quidvis ferre, facere ac pati, sive in bonis, sive in corpore, tanquam si iam nec pili quidem nos nostraque omnia faceremus. Tit. 3, iubemur abnegare impietatem et secularia desideria: id est, penitus illis, totoque pectore valedicere. Simile huic est verbum Abrenuncio, quo in renunciando satanae ac mundo in Baptismo utimur.

ABOMINATIO, et Abominor, vox composita ab aversanda aliqua re tanquam tristi omine, dicitur, cum scilicet abhorremus ab aliqua re: quin et eam insuper execramur ac detestamur, tanquam simul et foedam et perniciosam. Genes. 46, dicitur Aegyptiis omnis pastor esse abominatio. Et 1. Sam. 27, dicit rex Achis, Davidem abominari populum Israeliticum. Sic Levit. 11 dicitur, animalia immunda debere nobis esse abominationi, nec de eis vel comedendum, vel tangendum quicquam. Omnia vero impia dicuntur esse Deo abominatio: ut illusor, corpravum, iniusta mensura, labium mendax, via impii, arrogans, et similia. Proverb. 3, 11, 12, 15, 16, et 24, ac alibi passim in Scriptura. Tametsi Proverb. 6 dicatur peculiariter, septem esse Deo abominabilia. Caeterum praesertim falsae religiones ac idola, tanquam res detestandae et execrandae, simpliciter dicuntur Abominationes, tanquam si hoc nomen esset eis proprium, posito abstracto pro concreto et eius subiecto. 2. Reg. 13. 2. Paral. 33. 34. 36. Iere. 16. Ezech. 5. 7. 8, et alibi passim. Causa huius appellationis est, quia nihil est Deo et vere piis abominabilius, quam idola, et falsa doctrina. Ideo ea Spiritus sanctus simpliciter Abominationes vocat: ut Comicus ille, scelus pro scelerato dixit, per Auxesin. Verum quia inter omnes abominationes aut idololatrias, quae unquam fuerunt, una vel in primis est eximia ac summa, nempe meretrix Babylonica, aut Antichristus: ideo illam praedicit, et sic specialiter vocat Daniel cap. 9. Sic et Christus Matth. 24, et Marc. 13. Nec tantum ei hoc abominationis nomen tanquam maxime genuinum tribuit Propheta, sed etiam addit, Abominationem desolationis, id est, idololatriam horribiliter Ecclesiam ac regnum Christi desolantem et vastantem. Fuerunt quidem et aliae abominationes ac idololatriae innumerae omnibus temporibus: sed quae tantum damni regno Christi dederit, ut haec, nulla unquam fuit, nec erit. Aliae enim haereses plerunque vel singulos errores, vel certe paucos habuerunt, et brevi tempore duraverunt. At haec est cloaca aut sentina errorum, et diutissime regnavit, idque magna ex parte potenter ac libere. Non enim est antea acriter ita perpetuo oppugnata, sicut aliae. Addit vero non sine causa Christus, quod in loco sancto stabit: id est, in ipso vero Dei populo, religione, ac hominum conscientiis. Quomodo stet, et semet pro Deo ostentet iste homo peccati, in templo Dei, satis explicat Paulus 2. Thess. 2. Adiicit vero Christus praeterea gravem admonitionem, inquiens: Qui legit, intelligat. ut ostendat, grande mysterium hic contineri. Nimium ergo frigidi, ne dicam inepti sunt, qui intelligunt abominationem desolationis a Christo et Daniele praedictam, esse exercitum Romanum. Fuerant et ante ibi exercitus Syriaci, ex fece hominum sceleratissimorum et impientissimorum

-- 16 --

7/8 conglobati, qui ceperant, et diu tempore Machabaeorum tenuerant Hierosolymam: nec tamen eos Daniel hisce verbis significari voluit. Nec obscure etiam Apocalypsis ad Antichristum hoc dictum trahit, cum pingit meretricem Babylonicam, tam splendide vestitam, ac superbe equitantem, gestantemque aureum poculum plenum abominationum, de quo propinet regibus ac magnatibus orbis terrarum: eamque matrem omnium abominationum vocat. Hoc igitur horrendum monstrum Caci Romani, cum toto suo famulitio, omnibus flagitiis, ac spiritualibus et corporalibus latrociniis, est abominatio desolationis, a Daniele et Christo praedicta. Memorabilis est et illa Christi sententia de Pharisaeis iustitiariis, Lucae 16: Vos estis qui vosmetipsos iustificatis coram hominibus, sed Deus novit corda vestra. Quod enim est eximium inter homines, coram Deo est abominatio. Unde apparet, quantopere Deus sanctulos istos operarios et iustitiarios oderit. Isaiae 14, abominatio ponitur pro abominabili idolo latria. Quem ad modum autem Scriptura vocat abominationem, posito abstracto pro concreto, ipsa idola, eorumque cultus et cultores: ita et omnia alia tetra peccata. Oriuntur autem hîc variae loquutiones, quarum aliquas explicabimus. Abominationem facere, id est, tetros cultus: Deut. 12, Omnem abominationem Domini, quam odit, fecerunt diis suis: pro, omne id quod maxime detestatur Dominus. Sic 1. Reg. 12. Et abominationem fecit valde, eundo post idola: pro, rem valde abominandam. Abominationes super aliquem proiicere, pro, reddere turpem, foetidum ac sordidum. Nahum. 3: Proiiciam super te abominationes, atque contumeliis afficiam te ponamque tanquam inquinamentum. Abominatio pro idolo, crebrum est. Sic abominatio Ammonitarum, 1. Reg. 11. Abominatio Aegyptiorum. In abominationem posuistis terram: Ierem. 2. pro, terram meam fecistis mihi abominabilem vestris idololatriis. Iuxta abominationes gentium, 2. Reg. 21. Fecit malum iuxta abominationes gentium: pro, fecit abominanda in suis idololatriis, et aliis sceleribus.

ABSCINDI, est amoveri, tolli e medio. Psal. 75. Non abscindet in fine misericordiam suam: id est, non removebit. Hab. 3. Abscindetur ab ovili pecus. 1. Reg. 9. Non abscindetur tibi vir a throno Israelis. Gal. 5. Utinam abscindantur, qui vos inquietant: id est, divinitus puniantur et exterminentur, veluti cum ramus de arbore praescinditur.

ABSCONDERE, et Abscondi, praeter propriam significationem, figurate significat nonnunquam liberationem: quod quae abscondita sunt, tuta esse videntur ab iniuria: et quae tuta reddere volumus, abscondimus, sicut Deus abscondit Ieremiam et Baruch, ne occiderentur, Ierem. 36. Exempla huius significationis sunt innumera. ut Psal. 64: Absconde me a secreto malignorum: id est, protege. Iob 5: A flagello linguae absconderis: pro, liberaberis. Psal. 31. Abscondes eos in abscondito faciei tuae: pro, liberabis, proteges benigno favore. Psalm. 91. Qui habitat in abscondito Domini, in umbra omnipotentis Dei commorabitur. Eadem phrasis est et Psal. 27. Zoph. 2. Sic Absconditum, aut Latibulum Domini, saepe ponitur pro eo loco, ubi Deus suos servat, vel potius pro ipso eius favore ac defensione. Sic pii vocantur Absconditi Dei, Psalm. 48. Consultaverunt adversus absconditos tuos. Psalm. 32, Tu absconsio es mihi, ab angustia custodis me. Sic etiam Christus dicitur futurus Latibulum a vento, Isaiae 32. ¶ Ignorare. Abscondi non raro ignota nobis dicuntur, similitudine aut Metaphora quadam: quia negocia aut res nobis ignotae veluti abscondisse se a nobis videntur, ut eas cernere non possimus. Aut ponitur per Metalepsin, vel Synecdochen, verbum causae pro effectu: occulatio enim causa ignorantiae est. Sic et Latini ac Graeci dicunt, aliquem aliquid latêre, pro ignorari ab eo: quasi illud ignoratum se coram eo abscondisset, ac latitaret. 1. Reg 10 2 Par. 9. Non fuit verbum absconditum a rege Salomone: pro, nihil eum latuit, nihil ille ignoravit, omnia scivit, ad omnia quaesita reginae respondere potuit. Sic 2. Sam. 14. Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Sic Levit. 5. Si tetigerit rem immundam, et fuerit absconditum ab eo: id est, ignotum ei. Sic et votum uxoris absconditum marito, dicitur Num. 5. pro ignoto. Saepissime autem dicitur nihil esse Deo absconditum, id est ignotum. Gen. 18. Isa. 40. Ut quid dicis Iacob, abscondita est via mea a Domino? pro, ipsi ignota. Sic Psaltes orat Psalm. 119, Ne abscondas praecepta tua a me. quod idem est ac, doce me viam tuam. Sic impii Iob 24 dicunt, Quare non essent abscondita a Deo tempora? Abscondi alium ab alio, Genes. 31, pro recedere, longius removeri alium ab alio, ne eum videre, aut de eo multa nosse queat. Sic Iob 17, absconditum cor ab intellectu, est cor carens aut privatum intelligentia. ¶ Privare. Abscondere ab aliquo superbiam, est privare eum illa, humiliare eum, Iob 33. Ut superbia a viro abscondat Deus. Sic, abscondere ab aliquo molestiam, Iob 3. ¶ Negligere. Abscondere se aliquem ab alio, significat aliquoties non opitulari illi. cui simile est Germanicum, cum imploras amicorum opem, Nemo domi est. De Deo sunt haec exempla. Psalm. 89. Usquequo abscondes te Domine in seculum? Sic Psalm. 30. Abscondisti faciem tuam, et sum territus. Talia exempla sunt Psalm. 44. 69. 13. 11. Sic Mich 3. Et abscondet faciem suam ab eis eo tempore. Contra, respicere, illuminare faciem. De homine autem haec sunt exempla Isa. 58. Non abscondes te a carne tua: id est, a tuis cognatis et consanguineis, eos ne prives tua ope. Deuteron. 22. Non videbis bovem fratris tui, aut agnum aberrantem, et abscondes te ab eis: pro, non dissimulabis, quasi non videas. Similis huic locutio, tametsi in contrario sensu, est illa Levit. 20. Si abscondendo abscondat populus terrae oculos suos a viro illo idololatra: pro, si conniveat et negligat castigare illum, si simulet se non videre ubi Abscondere pro Connivere ponitur: Germani dicunt, Einem etwas durch die finger sehen Sic Samuel usurpat hanc phrasin 1 Sam. 12: Testificamini, si de manu alicuius tulerim precium, et occultaverim oculos meos ab eo. id est, si in iudicando corruptus donis, peperci sontibus.

¶ Reservare. Abscondere aliquid alicui, significat nonnunquam aliquid alicui diligenter asservare, quo id suo tempore habeat paratum ac illaesum. est igitur idem quod, ei illud reponere, aut seponere. Psalm. 31. Quam copiosa est bonitas tua, quam abscondisti timentibus te? Et Proverb. 13. Absconditae sunt pro iusto divitiae: pro, illi reservatae. Sic Psaltes inquit, In corde meo abscondi eloquia tua: pro, diligentius servavi, in imis sensibus aut corde reposui. De absconditis tuis repletus est venter eorum, Psalm. 17. id est, impii tuis donis ac divitiis pro libitu et large saturantur. Vicinum huic est, quod Hebraei מטמנים Mathomonim, thesauros rerum bonarum repositos, occultatos et reservatos vocant, Ierem. 41. Accipitur etiam in malam partem aliquando. Sic dicuntur alicui poenae abscondi, id est, servari seu manere ei calamitates ob admissa peccata, ut mox dicetur. Vide infra RECONDO. Deseri. A facie Dei abscondi: pro, esse extra eius curam, gratiam aut favorem. Genesis 4 dicit Cain: Ecce extrusisti me a facie terrae, et a facie tua abscondar, ero vagus et mobilis: et omnis qui me reperiet, interficiet me. In absconditis aliquid facere, id est occulte, Psalm, sexagesimoquarto, Ut iaculentur in absconditis

-- 17 --

9/10 integrum: id est, occulte, ac veluti ex insidiis. Sic Psal. 10, In occultis ut interficiat innocentem: id est, astute et fraudulenter circumveniant miseros. Metaphora est a feris, aut latronibus, insidiantibus praedae. Paulus Coloss. 3, dicit, nos mortuos esse, et vitam nostram esse absconditam cum Christo in Deo. Ubi recte exponas, tum reservatam et defensam esse vitam nostram a Deo: tum nostram iustitiam aut pietatem, ac vitam aut felicitatem hominibus, praesertim carnalibus, non apparere, quibus omnia nostra sint scandalum, impietas et stulticia: sed fore, ut (si cut ipsemet ibi paulo post exponit) suo tempore, cum gloria Christi mundo palam revelabitur, ista quoque revelentur, et omnes agnoscant nos esse filios Dei: sicut initio 1. Ioan. 3 dicitur. Sic forte etiam dicuntur Absconditi Dei, Psal. 84. Abscondere manum in sinum, ignaviae indicium est, Proverb. 19. Sic enim ignavi solent manus in sinu gestare, et non depromptas ad opus laboremque habere. ¶ OCCULTUS, vox vicina huic est, de qua pauca addemus, ob hanc significationis convenientiam, ne sit necesse eam infra prolixius exponere, et res natura coniunctas distrahere. Occulta aut abscondita aliquando vocantur peccata, ut Psalm. 19. Errores quis intelligit? ab occultis meis munda me. id est, etiam ab illis peccatis, quae ego ipse ignoro, aut peccata esse non puto. Dicuntur peccata etiam ideo occulta, quia homines ea sedulo occultant et excusant, ut Adam: vel etiam, quia secreto plerunque ab hominibus patrantur. 2. Corinth. 4. Sed abdicavimus occulta dedecoris: id est, occulta dedecora vitamus. Intelligit autem, ut mox exponit, varias fraudes et prava consilia. Interna peccata. Rom. 2 dicitur, Iudicabit Deus occulta hominum: id est, non tantum crassa et externa peccata, sed etiam malitiam, malas cogitationes, ac consilia intus in ipso corde latentia. Sic aliqui exponunt illud dictum Iob 20, de impiorum poenis: Omnes tenebrae sunt reconditae, aut absconditae oculis eius. id est, Omnes poenae ac calamitates reservantur, parataeque sunt in castigationem eius peccatorum. Est ibi Hebraeum טמן thaman, quod, ut ante dixi, significat nonnunquam, aliquid alicui recondi aut asservari: inde mathomonim, reconditae opes. Ibidem habetur, Ossa eius repleta sunt occultis eius, et cum eo dormient in pulvere: id est, peccatis sese oneravit, quorum poenas dabit post mortem. Habetur quoque 2 Reg. 17, Et occultaverunt filii Israel verba, quae non erant recta aut vera coram Deo: id est, clam obloquuti sunt Domino, aut falsam doctrinam sparserunt: vel, etiam clam patrarunt varia peccata idololatriae, sicut Iudaeorum clandestinae idololatriae Ezechieli per angelum patefiunt. Ephes. 5. Quae occulte fiunt ab illis, turpe est dicere. Occultare oculos ab aliquo, dixi supra, esse simulare se non videre eius benefacta aut malefacta, aut etiam operis indigentiam, nec ea facere circa eum quae fieri conveniret. Sed Occultare oculos alicui, pro insidiari usurpatur Psal. 10: Sedebit in insidiis atriorum, vel vicorum, vel potius maceriarum, in absconditis interficiet innocentem: Oculi eius pauperi coetui abscondentur: id est, latitabunt in abscondito, pauperibus insidiantes, seu intenti in eorum exitium. Christus dicit Ioannis 18: Se in occulto nihil esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut itinere sermo inciderit. 1. Corinth. 14 dicit Paulus, occulta cordis manifesta fieri per prophetiam: ubi non intelligenda erga alios homines, sed tantum erga ipsummet peccatorem seu incredulum, ac erga eius conscientiam. Cum enim antea peccatores aliqui, dormiente conscientia, suam malitiam ac iram Dei ignorarent, nunc illo lumine verbi aut prophetiae illuminantur, ut melius sua mala cernant, et exactius ea ponderent: simul etiam somnolenta conscientia illo penetrantissimo gladio icta evigilat, et discit illud celebre dogma, Nosce teipsum. unde tandem agnoscit talis peccator aut infidelis, doctrinam per vestrum os prolatam, vere ipsiusmet Dei vocem doctrinamque esse, qui etiam intima cordis humani scrutetur et perspiciat: atque ita convictus et conversus glorificat Deum. Hic sane primarius usus sacrarum concionum est, etiam hodierna die. Obscurus locus est Psal. 51, Ecce veritatem diligis in interioribus, et in occulto sapientiam scire me facis. Sententia tamen omnium aptissima, et etiam ipsimet Hebraeae linguae convenientissima esse videtur, quod Deus diligat et doceat internam et occultam sapientiam, nempe τὸ γνῶθι σεαυτὸν , sui ipsius noticiam, cordisque atque adeo totius hominis innatam perversitatem, quae dupliciter interna occultaque est: quia et paucissimis hominibus est nota, et versatur circa intima et occultissima hominis, nempe circa illam radicalem et innatam homini malitiam, aut virus Sathanae intus in corde regnans. Lucet igitur haec sapientia in intimis cordis hominis, eique suum horrendum morbum patefacit: et simul etiam accedente spiritu Domini, ibidem hominem consolatur. Est autem usitatum huic linguae, ut per substantivum cum praepositione IN, alteri copulatum adiectivum exprimat. ut, Doces viam Dei in veritate: id est, veram. Sic, sapientia in interioribus aut occultis: pro, interna, et occulta: de quo Hebraismo in Regulis generalibus, in constructione Nominis agitur. Agit vero hic psalmista de peccato originali, ut ex praecedentibus apparet. ¶ Secretum quoque hic adiiciatur. In Hebraeo est plerunque סוד Sod. Gen. 49, In secretum eorum non veniat anima mea: id est, prohibeat Deus, ne sim particeps consiliorum ac conatuum ipsorum. Psal. 25, Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum notum illis faciet. Sic Ierem. 25. Psal. 43. Ipse cognovit secreta cordis mei: id est, intima occulta. Aliquando significat ipsas machinationes ex secretis consiliis proficiscentes. Psal. 64. Absconde me a secreto malignorum: id est, a pravis eorum conatibus. Lingua secreti, est lingua clam detrahens. Proverb. 25. Ut aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti: id est, austeritas ac severitas alicuius, aliquando detractores compescit metu periculi.

ABUNDARE verbum habet etiam suam energiam in Sacris literis: quae nequaquam negligenda est. Nam cum Christus dicit Matth. 5, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, περισσεύση : videtur esse allusio ad mensurationem, quae fit vasis. Non enim simpliciter ac per se damnat illam operariam Pharisaeorum iustitiam Christus, tanquam eam quoque a suis praestari nolit, sed nimium mancam ac mutilam esse dicit: veluti si quis vix perfuso fundo modii, frumento, aut etiam rebus liquidis, velit id venditare pro integra mensura, modio, aut urna frumenti, aut vini. Sic enim Pharisaei contendebant sua illa externa opera, quod videlicet non furabantur, occidebant, scortabantur, et similia patrabant, esse integram iustitiam, et perfectam legis impletionem. At Christus contra requirit plenam et abundantem ac superfluentem iustitiam, nempe ut ad illa externa opera addant plenam absolutamque cordis obedientiam, et quae alia deerant. Sic mox propositis exemplis ac declaratione ostendit, capacitatem Decalogi nequaquam illa eorum disciplina aut umbra iustitiae impleri, et severissime exigere quiddam longe perfectius, abundantius, et exuberantius.

-- 18 --

11/12 Rom. 5 dicitur gratia et donum per gratiam abundasse, et superabundasse supra aut ultra peccatum et mortem: quod est, ingens, copiosa et potens fuisse, illaque ingentia mala superasse et abolevisse, ita ut iam pro illis gratia, iustitia ac vita super homines regnaret. Psal 78. Abundavit ut averteret iram suam: pro, abundanter, copiose ac crebro avertit.

ABSYNTHIUM. Vide in voce AMARITUDO.

ABSOLUTIO, et Absolvere, quod cum iustifico et Iustificatione convenit, forense vocabulum est. Illi enim dicuntur absolvi, qui accusati et rei facti sunt criminis alicuius coram iudice: et cognita sua innocentia, ab eo absolvuntur, liberique ab omni culpa et poena dimittuntur. Videtur autem inde venire haec solvendi aut absolvendi locutio, quod rei, seu accusati, vel legibus, vadimonio ac obligationibus aliquibus, vel etiam vinculis ac carceribus ligati constrictique teneantur, aut saltem actoris accusatione in famentur, seu (ut sacrae literae loquuntur) impiificentur: quos postea iudex ut innocentes vinculis illis soluit, aut absoluit, ἀπολύει . In Ecclesia autem Christus ministris suis potestatem et mandatum dedit, ut homines sua peccata, veluti tristissima quaedam vincula agnoscentes et liberationem condonationemve eorum a Deo per et propter mediatorem petentes, idque coram eis profitentes, absolvant, iuxta illa sua dicta Matthaei decimosexto et decimooctavo. Et dabo vobis claves caelorum: Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt alligata in caelo: et quaecunque solveritis in terra, erunt soluta in caelo. Et Iohannes vigesimo: Accipite Spiritum sanctum: quorumcunque remiseritis peccata, remittuntureis: et quorumcunque retinueritis, retenta sunt. Quare absolutio est idem quod remissio peccatorum, aut iustificatio. Absolvimur enim ibi a Deo per verbum et ministrum a peccatis seu reatu, ab ira Dei, poenis et tyrannide Satanae. et denique tum ab ipsius, tum et a propria conscientiae accusatione. Etsi enim omnis promissio et sacramenta nobis credentibus talem absolutionem afferunt, nosque ea semper fruimur: tamen non caret suo peculiari fructu ac utilitate, privata illa ministri ecclesiae absolutio. Sicut etiam contrarium, damnum aut malum affert ligatio seu excommunicatio: licet impoenitentes ac increduli iam per sese plus satis vinculis peccati, irae Dei, poenarum ac tyrannidis Satanae vincti constrictique sint. Atque haec est Absolutioni contraria potestas, seu mandatum. Caeterum quod Absolutio, Iustificatio et Remissio peccatorum idem sint, in Disputatione mea de Iustificatione copiose demonstravi.

ABSORBERE idem quod devorare, seu subito ac prorsus perdere, per Metaphoram. Ierem. 51. Absorbuit me rex Babylonis, quasi draco. 1. Corinth. 15. Absorpta est mors in victoria: id est, prorsus ac perfecte est perdita et devastata.

ABSQUE: Varia quidem sunt et adverbia et praepositiones, negationis vim in Sacris literis habentes: sed tamen nos nunc de hac una dicamus, qua Vetus testamentum plures diversasque Hebraeis exprimere solet, Isaiae 54. Congregando congregabit se populus absque me: pro, sine meo iussu. Sic Absque corde et corde. Parati ad servandum ordinem absque corde et corde: pro simplici sinceroque corde.

ABUSUS, solemus in Ecclesia vocare malas consuetudines, et praesertim malum usum bonarum rerum: ut quod in Papatu, lingua vulgari sublata, omnia sunt ignoto sermone in templis peracta. 1. Corinth. 7. Et qui utuntur mundo hoc, ut non abutentes: praeterit enim species mundi huius. Erasmus monet, ibi verbum Abuti non prorsus in malam partem accipi: sed significare, vehementer uti rebus huius mundi, aut vitae.

ABYSSUS תהום theom, immensam quandam profunditatem, praesertim aquarum, significat. Genesis 1. 7. Exodi 15. Proverbiorum 8. Sic et Ionas queritur, in cete existens, se abyssis vallatum esse. Exempla plurima huius significationis habentur. Per Metaphoram ponitur pro immensis calamitatibus. Psal. 71. Ex abyssis terrae rursus ascendere fecisti me. Ostendisti mihi multas et malas angustias, et conversus vivificasti me. Et Psalm. 42, Abyssus abyssum advocat. Sic, De profundis clamavi ad te Domine: pro, ex immensis calamitatibus, quibus sum obrutus. Eadem figura ponitur vox haec pro immensa Dei sapientia, et occultis eius iudiciis et consiliis. inquit enim Psal. 36. Iustitia tua sicut montes Dei, et iudicia tua abyssus multa. Sic profunditas sapientiae et scientiae Dei a Paulo dicitur, Rom. 11. Eadem quoque est vis vocis Vorago. Eadem vox Lucae 8, Rom. 10, Apocalyp. 9. 11. 17. et 20, significat infernum: quam significationem etiam ad Metaphoram referre queas.

ACCEDERE, aliquid omnino idiotismi in hac lingua habet: ut, Accedere facere ad iudices, Exodi 20. pro, adducere. Accedere facere iuvencum, Exod. 39. pro, offerre. Verbum Hebraeum est קרב karab, accessit. Inde in tertia coniugatione, facere accedere, adducere, offerre. Unde etiam nomen Korbonam, pro oblatis, et loco earum. Accedere ad Deum, vel ad thronum gratiae, est, fide patrem caelestem per Christum mediatorem invocare et implorare: Hebr. 4 et 11. Item, Lex non potest accedentes se perfectos facere, Hebr. 10. Non accedatad te malum, Psalm. 91. pro, non accidet. Idem ferme significat verbum Appropinquare, de quo infra suo loco agetur. Porro accedere ad mulierem, Levit 18, Deuteron. 22, Isaiae 8, usitata et nota phrasis est.

ACCINGERE SE SACCO, indicium maximi doloris et luctus est, et per Synecdochen significat veram poenitentiam ac precationem: quia in vera poenitentia est dolor et luctus de peccato, et offenso Deo: solebantque Asiatici, tali specie suum luctum et animi moerorem testari. Quare cum Deus hortatur ad talem speciem, ad veram poenitentiam et preces hortatur: Ioelis 1. De qua phrasi, ac coniunctis, in tractatu de Ieiunio plenius disservi. Accinctus et Discinctus, significat euntem ad bellum, ac redeuntem. 1. Reg. 20. Ne glorietur accinctus sicut discinctus. quia victor deponens gladium, certus est de victoria: sed accingens se gladio, seu vadens ad bellum, est incertus an vel vincet, vel etiam vivus tantum redibit. Videtur fuisse proverbium illi genti usitatum: sicut est Graecis, Ante victoriam triumphum canere. Accingens se cingulo dicitur is, qui iam idoneus est ad bellum, 2. Reg. 3. Congregaverunt se ab omni accingente se cingulo: scilicet militari, de quo gladius pendet. Celebre est etiam Romanis Cingulum militare, de qua re infra in voce CINGULUM. Accingi homines laeticia. Psalm. 30. Item Colles, Psalm. 65, pro, omnia esse secunda et laeta, omnia esse ornata, et quasi armata felicitate. Accingi fortitudine, per Metaphoram: pro, fortem fieri. Quod dicitur de Deo ipso, Psalm. 65. De homine, quod a Deo accingatur fortitudine, Psalm. 18. De muliere industria, Proverb. 31. Debiles accincti sunt robore: 1. Sam. 2. id est, robusti facti sunt. Ratio locutionis est, sive quia cingulum confirmat vires corporis, praesertim latum et attractum: sive etiam, quia pertinet ad instrumenta bellica. Allusio ergo est ad accinctionem gladii. quasi diceretur: Deus non tam armis, quam fortitudine et victoria suos milites accingit. Vide infra CINGULUM.

-- 19 --

13/14 ACCIPERE IN MANUS, subintelligitur munus. Ier. 5. Sacerdotes acceperunt in manus. Sic Ecliptice etiam dicitur aliquis aliquam accipere: subintelin uxorem. 1. Par. 2. Sicut et in vulgari sermone, Accipere animam suam in vanum, aut potius levare, pro, concupiscere vana et iniusta, poni solet. Accipere faciem aut personam, probrum aut opprobrium, in suis locis exponentur. Accipere gladium. Qui gladium acceperit, gladio peribit: Matth. 26. id est, qui temere ac suo arbitrio usurpaverit gladium, non datum ac oblatum â Deo et legibus. Sic Psal. 50. Ut quid enarras statuta mea, et assumis aut accipis testamentum meum in os tuum? Exod. 20. Non accipies nomen Dei in vanum. Est igitur in hisce omnibus exemplis Hebraismus, veniens a verbo נשא Nasa tulit, accepit: quod interdum significat temere ac suo arbitrio usurpare aliquid. Accipere opprobrium contra proximum, est levare aut spargere malam famam contra eum, aut accusare eum alicuius sceleris. Accipere, cum venit a verbo לכא laka, significat etiam auferre: ut, Accipere cor. Item, capere, Prover. 6. Ne te accipiat palpebris suis: pro, capiat meretriciis nutibus, gestibus et blandimentis. Accipere aliquid ad aliquem, est ad eum adducere, aut afferre. Acceptum et Acceptabile, pro, gratum, Deo placens, sacrificium aut munus. Levit. 22. Non erit acceptabile pro vobis. Eadem phrasis est et sequenti capite. Sic Isaiae 58. An istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino? Acceptum aliquid alicui ferre, aut referre, est, illi imputare. Sumptum autem est a mercatoriis ratiocinationibus, quia ibi omnia tum accepta tum data in libros referuntur. Et quidem alicui, seu sub alicuius certi hominis nomine referuntur, eique tanquam imputantur seu adscribuntur, tanquam ab eo accepta, aut in eum absumpta, eive data vel danda, sive ab eo revera dependente data receptave sint, sive ab alio nomine ipsius: sive ex misericordia, et condonando acceptumque ferendo, quod revera acceptum non est: sive ipso se erga alium pro te ad tale onus obligando, ac in se recipiendo, tuumque perinde magnum debitum alteri creditori, cui tu debeas compensando, aut saltem promittendo.

ACCEPTATIO, seu Acceptilatio iuridica vocatur, ut ipsi exponunt, imaginaria solutio, cum debitor interrogat creditorem, Fers ne mihi acceptum quod debeam? Fero, acquiesco, perinde ac si praesenti pecunia persoluisses: Bist du nun mit mir zu frieden / was dise schuld belangt? Sagst mich quit und loss? Ja / etcet. Derivatur autem Acceptilare, a verbo composito Acceptumfero, acceptumtuli, acceptumlatum. Ab hoc supino fit nova vox Acceptilo, et Acceptilatio. Ista imaginaria solutio videtur commodissime cum gratuita remissione peccatorum ac iustificatione, seu a debitis absolutione, conferri posse. Nisi quod in hac Theologica acceptilatione adest certa ac solida causa talis transactionis, nempe aliena CHRISTI, nostri sponsoris, persolutio pro nobis facta: ut licet nobis sit imaginaria solutio, aut gratuita debiti condonatio, quia nos tantum oramus nobis gratis debitum condonari: tamen CHRISTO non est imaginaria, sed vera, realis ac perdifficilis persolutio. Ille enim non auro aut argento aut aliis temporariis huius mundi opibus: sed proprio preciosissimo sanguine, passione ac morte pro nobis persoluit. Sic etiam Acceptare et Acceptatio, communi usu Theologorum nunc videtur cum Iustificare et Iustificatione convenire. Ipsa namque iustificatione nos magnus ille pater caelestis acceptat pro iustis, obedientibus, ac suis filiis. Acceptare. n. aliquem, videtur tali quadam ratione dici et intelligi, ac si eum cui fueras iratus, quemque ex albo tuorum amicorum, filiorum aut ministrorum, ut malum et perditum filium expunxeras, et veluti ex tua domo, aula, aut etiam animo cordeque eieceras, denuo pro bono in gratiam ac favorem, et in tuorum numerum clementer recipias, ut pater illum perditum filium: aut veluti si quis pessimum numisma prius repudiatum, nunc denuo benigne pro bono accipiat. Sicut Deus apud Prophetam dicit, se repudiatam adulteram populi sui denuo ad se revocare, et velle recipere. Huic etymologiae et illam rationem adiice, quod sicut odisse aliquem, est eum ex corde et amore suo extrudere: ita vicissim incipere amare eum, est illum veluti intra pectus suum recipere, complecti animo, et acceptare. Sic igitur nos denuo acceptati, aut in gratiam recepti, habitamus in aula, domo et tabernaculo Dei patris, et in monte sancto eius, facti domestici eius, cives sanctorum, ac denique membra ac cohaeredes filii ipsius unigeniti. Vicinum acceptilationi est verbum vulgare, Gallicum potius quam Germanicum, einen quitieren / einen quit und loss sprechen: quod venit a Latino Quietare aliquem, id est, facere eum quietum, liberare eum ab omni cura ac molestatione, nomine illius aeris alieni perferenda: quod idem est loss sprechen. Testimonium quoque talis solutionis aut acceptilationis dicitur Quitantia, quasi quietantia, aut quietatio. praestat enim debitori quietem ab omni molestatione debiti et creditoris. Pulchre consonant huic vocabulo quietantiae, D. Pauli verba: Iustificati aut absoluti fide, pacem aut Quietem habemus erga Deum, aut cum Deo, per CHRISTUM, per quem etiam fide aditum habemus in gratiam hanc acceptilationis, aut iustificationis. Verbum Imputare, de quo suo loco postea dicetur plenius, cum de re bona dicitur, aut in meliorem partem accipitur, omnino videtur quasi e regione Acceptationi aut acceptilationi respondere, eique quasi correlativum esse aut etiam causa ipsius. Imputatio enim alienae solutionis, causa est abolitionis mei debiti, seu acceptilationis. Sicut enim CHRISTI persolutionem aut iustitiam nobis Pater imputat, aut per imputationem a filio suo in nos peccatores transfert: ita vicissim simul peccatorem ob, aut per illam imputatoriam translationem acceptat: seu eo ipso facto eum in gratiam ac pectus suum, aut inter iustos et dilectos filios recipit. Contra Imputatio de mala re, aut in malam partem accepta, idem valet quod onerare aliquem alieno debito aut culpa, atque ita eum ex animo cordeque tuo, ac veluti ex tuo favore et benevolentia eiicere: sicut olim Iudaei querebantur, quod ipsi filii aut posteri cogantur portare onus seu iniquitates et idololatrias suorum patrum: et quod, cum patres comederint vuas immaturas, filiorum dentes obstupuerunt. Correlativa, ac veluti sibi invicem obviantia sunt ista duo, primum bona imputatio, aut imputare alicui alienum benefactum aut meritum, et eum porro propter illud acceptare: et porro mala imputatio, seu alicui alienam culpam imputare, et eum propterea ex animo ac favore suo extrudere, itidem correlativa sunt. Haec tristis imputatio alienae culpae ac debiti, prolixe pingitur, multumque inculcatur apud prophetam Isaiam capite quinquagesimotertio: Dominus fecit concurrere omnium nostrûm peccata in eum. Item: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. Et: Iniquitates ipsorum ipse portavit. et mox: Ipse peccata multorum tulit, et pro praevaricatoribus intercessit. Sic ibi prolixe CHRISTI sponsio, translatio, aut imputatio nostri debiti, et poenae quoque, debitum nostrum sequens, explicatur. Sic et Isaiae 43 dicit Dominus ad populum: Fecisti me servire in peccatis tuis, aut ob peccata tua fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Sic quoque Psalm. 69. habetur: Quae non rapui, tum solvere cogebar. nimirum

-- 20 --

15/16 nostra debita, aut rapinam, quae Deus per imputationem in eum fecit concurrere. sicut et Paulus inquit: Eum qui non novit peccatum, fecit Deus peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. id est, ut Deus nobis vicissim imputaret eius largissimam persolutionem, aut iustitiam obedientiae. Cum hac mala imputatione iudicis, domini, creditoris aut foeneratoris, pulcherrime consonat sponsio sponsoris aut mediatoris, illud triste onus debiti in se per imputationem recipientis. Voluntarie enim se filius Dei sponsorem, vadem, et prorsus selbs schuldig / aut rechtschuldig / aut selbs bezaler / id est, primarium debitorem, aut (ut Paulus loquitur) maledictum legis constituit, ut nos ex carcere, et catenis diaboli ac inferorum, irae Dei, legis ac iustitiae ipsius redimeret, nosque inde ereptos in regnum gloriamque suam transferret. Sicut Historici scribunt, Cimonem translatis in se vinculis, Miltiadem patrem ex carcere liberasse. Sic Christo contigit vulgare proverbium, Den bürgen můss man würgen. Cum enim volens ac sciens plene subierit humani generis culpam, merito ob eam luit tam tristes poenas. De bona imputatione dicunt Germani ad aliquem boni viri degenerem filium, non pro merito castigatum, Du weist wol das du durch diese schendtliche boese tat verdienet hast / als nemlich das man dich hencke oder koepfe: und wens ein anderer getan hette / er wurde gewisslich solche straff bekommen. Aber du wirst deines frommen vaters / ober deines ehrlichen geschlechts geniessen / und solt nur verwisen werden. Sihe dazu du dich anderswo besser haltest. De mala imputatione contra, Du must deiner boesen gesellschafft / oder unehrlichen Eltern ent gelten / ob du gleich sonst nicht sonderlich an diser tat schuldig bist. Item, Es wird nach der unbillichen taten muessen kinds kind entgelten. Verum de verbo Imputo, suo loco prolixe agetur. ¶ Expendatur etiam formula nostrae spiritualis acceptilationis apud Deum, quam in libello de Iustitia prolixius proposui Accedentes enim fide ad thronum gratiae, una cum advocato Mediatore ac sponsore nostro IESU CHRISTO, in hanc sententiam loquimur: Pater, fateor, debeo tibi ingentem summam 10000, aut potius infinitorum talentorum, nempe iustitiam perfectissimae obedientiae, et integritatem imaginis tuae ad quam me creasti. Debeo etiam iustitiam plenissime exoluendarum poenarum pro omnibus peccatis meis: proque hac ipsa horrenda imagine diaboli quam totus corruptus, perversus, et inversus circumfero, natura te contemnens et odio habens. Hoc ingens debitum plenissimae iustitiae, cum nec ego nec alii homines ullo modo persolvere possimus, tu pro tua immensa clementia humani generis misertus, hunc filium tuum nobis peccatoribus donasti, illum constituisti nostrum vadem ac sponsorem atque adeo primarium persolutorem translato per imputationem in eum omni nostro debito, peccatis et poenis, ut is pro nobis, tibi plenissime obediendo et patiendo persolveret. Propterea cum is iam istam plenissimam persolutionem iustitiae, ac omnium debitorum generis humani, obediendo et patiendo tibi praestiterit: oro, obsecro et obtestor te per et propter eum, ut, sicut illi meam iniustitiam ac debitum culpae et poenae potenter imputasti, horrendasque poenas a me optimo iure perferendas in eum effudisti: ita vicissim mihi secundum tuum decretum, verbum, promissionem ac sacramenta, praevalide efficaciterque imputes eius largissimam persolutionem iustitiae, perinde ac si a me ipso praestita esset: illa me orna, iustifica et absolve, et porro etiam vita inde proveniente dona, et bea. Munda aut ablue me ô Pater, filii tui mihi hîc a dextris astantis et patrocinantis, preciosissimo sanguine, ab omnibus debitis ac peccatis meis. Acceptila ô Pater benignissime, aut acceptam ferto mihi persolutionem debiti iustitiae, ob hanc alienam mei causa factam imputatamque mihi iustitiae persolutionem, perinde ac si ego ipse revera tibi eam largissime cumulatissimeque praestitissem: cum ego eam tantum imaginarie, dum mihi imputatur, praestiterim: atque ita meum debitum ac chirographum condona et dele, cruci filii tui affixum. Reconciliare ac propitiare mihi, preciosissimo sanguine, aut satisfactione filii tui, meque perditissimam ovem aut filium Accepta aut recipe in gratiam favoremque tuum, ut iustum, ac iam filium et haeredem tuum. Haec agente et veluti vera vivaque fide loquente peccatore coram throno gratiae ad caelestem patrem, noster ille caelestis perpetuusque sacerdos, advocatus ac mediator nobis astans, nequaquam ociatur, sed nostra illa vota efficaciter patri offert: et talem imputationem iustitiae suae, acceptilationem nostrae solutionis, aut debiti condonationem seu iustificationem potenter impetrat, ut iam voti compotes, hilares ac veluti tripudiantes canamus: Deus nos filio suo intercedente iustificat, quis est qui nos condemnet? Ille, ille nostram imaginariam solutionem debitorum acceptilat, acceptamve fert, ac in suum rationalem vitae librum refert: Ille nos sui verbi quietantia quietat, et nobis pacem concedit spiritu in super ipsius in corde nostro clamante, Abba Pater: et testimonium spiritui nostro dante, quod filii Dei simus. Sic peragitur nostra Theologica acceptilatio, imputatio iustitiae, iustificatio, debiti peccatorumve condonatio et acceptatio, aut cum Deo reconciliatio, eiusque propitiatio. At contra seductores, contempto sufficientissimo merito, persolutione, aut imputativa iustitia ipsius filii Dei, conantur suis bullis, iustitia meritorum sanctorum, et operum supererogationis monachorum in miseros peccatores pro data pecunia transferre: voluntque Deum illam eis imputare, et ob eam ipsos eorumque persolutionem acceptilare, eorumque peccata remittere, eosque (ut vulgari verbo utar) quitare, aut quietare. Hic etiam horrendus ipsorum furor et caecitas diligentissime observandus ac expendendus est, quod dum imputativam iustitiam ut falsam et absurdam contemnunt ac condemnant, nihil aliud quam imputativam iustitiam docent: dumque filii Dei perfectissimam iustitiam obedientiae ac passionis posse in nos per imputationem transcribi, nosve ea vere iustificari negant, interim plenis buccis ac bullis, hominum iustitias nobis venditant, transcribunt et imputant, eorumque imputatione nos iustificari et salvari volunt. Acceptationi, et verbo Acceptandi, est valde vicina loquutio Accipere personam. est enim gratis, ac quasi praeter ius alicui favere. Sic enim etiam pater caelestis nos perditos filios, praeter meritum nostrum ac ius, ob passionem unigeniti, inter filios suos recipit, adoptat ac diligit. Ut vero tanto plus lucis ac certitudinis explicationi huius locutionis et rei etiam apud dubios, atque adeo apud adversarios accedat, adscribam prolixum locum Dominici Soti, primarii adversariorum Theologi, verba Rom. 4. prorsus secundum nostram sententiam explicantis, qui in suis commentariis ita scribit: Sicut et David dicit Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Accersit (inquit de Paulo Sotus) Psalmistam quoque in testem eiusdem sententiae, et Psalmo 32 ubi nulla praemissa operum significatione beatum vocat hominem, cui Deus non imputat peccatum. Et primo depromit sententiam Psalmi, quae est, Hoc uno agi beatitudinem hominis, si Deus illi accepto fert iustitiam sine operibus. Versionem istam interpretis nostri, iuniores non uno modo taxant, neque ita multum pudenter, etc. (disputat de

-- 21 --

17/18 verbis versionis, et tandem concludit:) At acceptum ferre (quod ad praesentem attinet expositionem) REMISSIONEM significat DEBITORUM. Cum enim creditor debitum remittit debitori, dicitur illi acceptum ferre. Unde verbum Iuris dimanavit ACCEPTILATIO, ubi scilicet debitor, qui non est solvendo, interrogat creditorem suum, utrum acceptum habeat quicquid illi debebat: hoc est, pro accepto et soluto deputet? Tunc enim, si creditor respondeat, Habeo quidem, acceptumque tibi fero: remissio illa etc condonatio dicitur Acceptilatio, quae eregione opponitur iustae solutioni. Pulcherrima ergo hic ACCOMMODATISSIMAQUE ORATIONE explicat Paulus tum id quod dixerat, REPUTATUR FIDES ad iustitiam: tum clarissime RATIONEM nostrae IUSTIFICATIONIS. Cum enim nos SOLVENDO non simus Deo, ACCEPTUM FERT ipse nobis nostrum DEBITUM: id est, pro accepto ducit, si modo illi FIDEM POLLICENTI adhibeamus. Quocirca perspicacior esset (fateor) versio, Cui Deus acceptum fert iustitiam sine operibus, hoc est, sine debiti solutione. Neque mirum, si interpres ita verterit, et librariorum vitio fuerit mutatum. Attamen potest fortasse Accepto adverbialis esse Dativus, qui in eandem veniat sententiam. Affertur ex quibusdam quale quale exemplum: ut cum dicimus, Do tibi hanc rem pignori, seu locato: id est, in pignus, seu pro pignore, vel in locatum. Quo pacto et Deus fert iustitiam nobis accepto: id est, deputat in acceptam, seu pro accepto. At dum sensus patescit, nihil te angat dictio. Hactenus Sotus. Quod ad phrasin Vulgatae versionis Accepto ferre attinet, sciendum est, etiam veteres Iuris prudentes ea usos esse. nam Ulpianus l. et per iusiurandum §. etsi fideiussori. tit. quibus modis tollitur obligatio, inquit: Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? Et hoc iure utimur, ut licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fide iussorem liberet. Annotat et Budaeus aliquoties, Accepto ferre esse veterum iurisprudentum phrasin.

ACCUSARE accusationes, id est, deferre aliquem, Et accusaverunt accusationes Iudaeorum, Ezech. 3, pro, accusaverunt Iudaeos. Sic Danielis 6. Viri illi qui accusaverant accusationes Danielis: pro, detulerant et accusaverant eum coram rege.

ACEDIA, ἀκήδεια , quasi dicas incuriositas, negligentia. Sic vocaverunt olim Theologi istud detestandum fastidium verbi Dei, verae pietatis, et omnis rectae actionis: cum homines perinde nauseant ad verbum Dei, ad beneficia et donum Dei, omneque studium erga Deum, ac olim Iudaei nauseabant ad caeleste Manna, et Aegyptias ollas appetebant. Gregorius in Homiliis eam sic describit: Acedia est, de virtutum laudabili exercitio utriusque hominis languida deiectio. Bernhardus vero in Epist. ita: Acedia est animi quidam languor, cum legere non libet, orare non delectat, meditationes sollicitae non sentiuntur. Tale vitium vocat Cicero in Tusculana pigritiam, inquiens: Pigritia est animi inertia, vel fatigatio, qua quis bonum inchoatum consummare fastidit. Adoritur saepe hoc malum etiam pios, praesertim cum orandum est: sed repellendum est lectione, meditatione malorum impendentium, et precatione.

ACERVUS, cumulus cuiusvis rei. Psal. 33. congregans velut in acervum aquas multas: id est, tempestates emittens. In tempestatibus enim, aut alioqui, videntur cumuli et veluti montes aquae erigi: cum ea non sit natura aquae, ut patiatur accumulari, sed diffundatur. In acervos ponere Ierusalem. Psalm. 79. subintelligitur lapidum. Valde crebro hac loquutione eversio civitatum indicatur. Cum maxilla asini acervus unus duo acervi: subintellige, facti sunt caesorum hominum aliquot acervi, me eos sola maxilla asini sine omnibus armis caedente, et accumulante. Iud. 15. Acervos acervos ponere, 2. Paralip. 33, pro, acervatim. In acervis produxit terra illo anno: id est, summa abundantia: Gen. 41. Ingredieris in senectute sepulchrum, sicut ascendit acervus tempore suo: subintellige, in horreum: id est, non morieris praemature, sed in extrema maturitate.

ACQUIES CERE in aliqua re, aut homine, etiam Latinis nota locutio est. Rom. 2. Acquiescis in lege: id est, probas et gloriaris de lege, externa quadam specie et carnali conatu. Paulus alioqui ex corde acquiescit in lege, Rom. 7. Porro Gal. 1. habet Vulgata, Non acquievi cum carne et sanguine. i. non contuli cum eis. Parum enim commode Vulgata vertit Graecam vocem:

AC VERE, per metaphoram varia significat. Deut. 6, Acues legem filiis tuis: pro, subinde inculcabis, et veluti expolies, ut sit eis perspicua, et in recenti memoria, nec eis praecepta Dei veluti rubigine per tuam negligentiam obscurentur. Posses etiam intelligere de summa severitate legis, quae exponenda est, et veluti acumen austeritasque eius proponenda: Nam et omnes homines plerunque suis somniis reddunt mandata Dei obtusa aut hebetia, quasi Deus non adeo exactam obedientiam per legem flagitet, nec ea ipsammet naturam et pravum corredarguat, possitque ei homo plene obedire. Quare contra monendi sunt homines, praesertim iuventus, legem Dei intima cordis scrutari, ac damnare. Sic Christus acuit legem Matth. 5, ostendens eam summam perfectissimamque obedientiam flagitare, et vel intimos cordis motus damnare. Ad haec, nullus pene est usus legis, nisi summa eius ac iustitiae divinae severitas una cum ira Dei patefiat, et inhaerens ac latitans malitia, aut vetus Adam redarguatur et confodiatur, detractis ficulneis humanae malitiae palliationibus Sic Christus ipse (ut dixi) legem acuit, et asperos eius dentes torvosque Mosis oculos auditoribus monstrat. Acuere oculos contra aliquem, est horribiliter eum intueri, ut solent irati: Iob. 16. Acutum etiam pro noxio laedenteque ponitur. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum sicut absynthium, et acutum sicut gladius biceps. Acutior lupo vespertino: id est, qui prae fame instar acuti ferri penetrat in caulas et stabula. Cum enim tota die infidiando nihil praedae nancisci potuerit, nunc fretus etiam tenebris, omnino sibi penetrandum esse ad pecus statuit.

AD praepositio haud facile plene exponetur. Alias enim atque alias voculas, aut etiam literas Hebraeas exprimit, quarum singulae mirifice inter se variant significationibus. Plerunque tamen ponitur alias pro אל elalias pro ל lamed Hebraeo, alias pro aliis. Annotabimus igitur aliquas eius proprietates. Contra aliquando significat Ezech. 13, Ecce ego אל El ad pulvillos: id est, missurus sum iram poenasque. Aliquando videtur subiectionem et superioritatem quandam exprimere. Gen. 3, Cupiditas tua sit ad, id est, sub viro tuo, et ipse dominetur tibi. Item Gen. 4. Appetitus aut cupiditas peccati sit ad te, aut sub te, et tu domineris illi. Iuxta dies, Iud. 7, Dabo tibi decem argenteos ad dies: pro לומים . i. statutis terminis aut temporib. Ad lites ieiunare, fructum aut finalem causam indicat: Isaiae 58. Ecce ad lites ieiunatis, ut pugno percutiatis impie: id est, ut ocium habeatis ad litigandum. Sic et in illo exemplo, Solatur se ad, Gen. 27. Ecce frater tuus solatur se ad te, vel de te, ad occidendum te: pro, eo animo ac spe, quod sit te brevi occisurus. Act quintam, Gen. 47. Et posuit Ioseph in decretum ad quintam: .i. ut quinta pars solveretur Pharaoni. Iuxta aut secundum vocem: Psal. 42, Ad vocem fistularum tuarum. Ad aliquem pracipere:

-- 22 --

19/20 id est, ut ipsi illa praecepta proponantur. Levit. 27, Quae praecepit Dominus Moysi ad filios Israel. Sic et Latini dicunt, Dare mandata alicui ad aliquem, aut etiam literas, id est, ut ille secundum mandata primi, alicui tertio exponat. Super, vel de. Ad decretum disserere, Psal. 2. Ego autem disseram aut praedicabo ad decretum. Sic solent et Latini loqui, Commentari aut disserere ad aliquem legem: pro, de ea. In novo Testamento est varius abusus praepositionis εἰς et πρὸς , quarum utraque solet aliquando verti Ad. De loco Rom. 10 multum disputant nonnulli, ubi dicitur: Corde creditur εἰς , in vel ad iustitiam, et ore fit confessio ad salutem. Contendunt enim ex eo loco operarii, perinde esse necessariam, et prodesse ad salutem, confessionem, ac fidem ipsam. Verum sciendum est, in sacris maximam esse varietatem significationum εἰς , IN, vel AD: nec semper significare illud praecedens extreme necessarium esse ad illud sequens, sed tantum quoquo modo eo spectare aut tendere. ut Roman. 11. Col. 1, omnia dicuntur in Deum condita: nequaquam eo sensu, quasi ille sine nobis esse nequeat. Non est etiam necesse, illud εἰς , in praedicto loco, in utroque membro eodem modo accipi. Nam non raro εἰς etiam rem praecedentem notat, sicut et Latinum Ad: ut Matth. 12, Ninivitae sunt conversi εἰς , ad praedicationem: pro, praedicante Iona. Vulgata habet, In praedicatione Ionae: ubi praedicatio est causa, non scopus aut finis conversionis. Illud quoque hic sciendum est. Hebraeam literam ל lamed, pro qua saepe posuerunt Graeci εἰς , crebro admodum esse articulum Genitivi casus: ut initio ferme omnium Psalmorum legitur, Psalmus Le David, id est, Davidis: ut bene possit in eo loco exponi, Confessio fit salutis, aut de salute. Dicetur autem de loco ad Rom. 10, infra in voce CONFESSIONIS et SALUTIS, et in Regulis de praedicationibus bonorum operum. Nunc addam de vocula εὶς , brevem alterius admonitionem. Illud constat, εὶς et πρὸς , id est, In et Ad, in hoc dicendi genere eodem sensu usurpari. Aristot. Eth. 2. οὐ γὰρ μικρὸν εἰς τὰς πράξεις εὑχαὶ κακῶς χάιρειν . Item lib. 10, δοκεῖ δὲ καὶ πρὸς την τοῦ ἤθους ἀρετὴν μέγιστον εἶναι, τὸ χαίρειν οἷς δεῖ . Ex quibus exemplis apparet, rem eandem utraque praepositione explicatam. Sic etiam Latini saepissime utuntur praepositione AD: ut cum dicunt, Aliquid conferre ad vitam beate transigendam, et multa similia. Terentius vero dixit, Pisciculos emere in coenam. Et Quintilianus, Uti re aliqua in argumentum. Sed videtur interdum praepositione AD vel instrumentum, vel causa efficiens potius quam finis significari. Itaque pro ratione eorum de quibus agitur considerandum est, utra interpretatio magis conveniat. Sicut illud, εὶς τὸ κήρυγμα Ιωνᾶ , noli convertere In praedicationem, sed Ad praedicationem Ionae. Vide infra praepositionem IN.

VOX ADAM quadrupliciter accipitur. Alias enim est nomen appellativum, idem significans quod homo: sumpta appel atione ab Adamah. i. terra, ex qua formatus fuit: sicut Homo ab humo derivatur. Sic dicit Deus Gen. 1. Faciamus Adam, id est hominem. Et mox Creavit Deus Adam, in imaginem suam creavit eum, masculum et feminam creavit eos. utrumque sexum unum Adam, id est, hominem vocando. Secundo, admodum crebro accipitur pro nomine proprio primi hominis. Sic dicit Deus Gen. 2. Non est bonum, esse Adamum solum. Et, Adduxit ad Adamum omnia animalia. Ac mox, Immisit somnum in Adam. item, Adduxit mulierem ad Adam. Tertio, Vetus Adam significat interdum corruptum hominem. Postremo, ponitur Adam pro Christo, 1. Cor. 15. Factus est ultimus Adam in spiritum vivificantem.

ADAMAS. Ier. 17. Peccatum Iuda est scriptum stylo ferreo in ungue adamantino: id est, penitus infixum cordi humano. Rationes loquutionis duae esse possunt. Altera, quia durae tabulae insculpta non facile abolentur: eoque tenacissime peccatum aut malitia originalis cordi illorum impressa esse affirmatur. Altera ratio loquutionis esse potest, quia cor humanum dicitur esse lapideum.

ADDERE verbum valde hebraizat: non tamen adeo obscure, ut non facile a quovis Latino intelligi queat. Saepissime autem coniungitur ferme adverbialiter aliorum verborum infinitivo: Addere loqui, Addere odisse, Addere mittere columbam, Addere petere. i. porro, iterum, vel ulterius, aut etiam intensius seu vehementius aliquid agere. Aliquando cum aliis modis, eodem tamen sensu construitur: ut, Non addet terra ut det fructus, Gen. 4. i. non erit porro sic frugifera ut antea. Non addam ut salvem vos, Iudicum 10. Aliquando habet nomen substantivum post se: ut, Addunt peccatum super peccatum, Isaiae 30. Ezechiel. 23. Addere sapientiam, 1, Reg. 10. Addere iram Domini, Num. 32. Quae loquutiones facile intelliguntur. Sic faciat, sic addat mihi Dominus, si non hoc aut illud: formula iuramenti Iudaeorum fuit. Addidit et accepit, Gen. 25. Addidit et peperit, Gen. 38. Non addet, veniet posthac in te, Isaiae 52. pro, non amplius veniet aut adorietur te peregrinus.

ADDUCERE, verbum in sacris Iudaeorum multum usitatum, significat hostiam aut aliud quodvis munus Deo offerre, ac sacrificare. Gen. 4. Et fuit ut in fine diorum Cain adduceret de fructibus terrae oblationem Domino: Abel quoque etiam ipse adduxit de primogenitis. Per metaphoram etiam de spirituali cultu offerendo dicitur, Ier. 33. Vox adducentium confessionem in domum Domini: id est, offerentium Deo laudem et gratiarum actionem, eumque celebrantium. Simili phrasi alibi inquit, Sacrificare labiorum vitulos. Adduci ad iudicem is dicitur, qui vocatur in ius, Exodi 22. Adducere ad desolandum, Isaiae 37. pro, denastare. Adduxit populos sub me, Psal. 18. pro, mihi subiecit. Adducere malum super aliquem, 1. Reg. 21. pro, immittere ei poenas.

ADEPS, pro potentia, opibus aut superbia non raro metaphorice accipitur. ut Psal. 17. Adipe suo clauserunt: id est, potentia alios oppresserunt. Alii intelligunt de vita nimium delicata, qua pinguescant, et facie nimium tumente veluti oculorum fenestras concludant. Sic Iob 15 paulo plenius haec phrasis habetur: Operuit faciem suam adipe suo. Adeps quoque interdum alicuius rei, pro flore, aut etiam optimo eius generis ponitur: quia adeps et pinguedo nobilissimum quid in toto corpore est. Adeps gregis. pro, pinguissimae oves aut agni, Genes. 44, De adipe gregis offerre: pro, pinguissimas oves. Simili phrasi A deps olei, vini aut frumenti, pro pinguissimo. ut Num. 18. pro optimo oleo, musto ac frumento ponitur. Sic et Deut. 32, A deps granorum tritici. Idem exemplum et Psalmo 8, ac 147 reperitur. Sic Pharao dicit Gen. 45 ad fratres Ioseph: Venite ad me, et bonum terrae dabo vobis, ac pinguedinem terrae comedite.

ADHAERERE aliquid alicui, significat ei valdo connexum ac alligatum, aut quasi affixum esse. ut de ardenti amore, Gen. 34. Adhaesit anima eius Dinae, et adamavit eam: idem utrumque valet. Sic et de Salomone dicitur, quod adhaeserit mulierib. alienigenis, 1. Reg. 11. Adhaerere alicuius animam pulveri, est quasi in terram ruere, et non procul a morte distare, Psal. 119. Adhaerera alicui divitias et gloriam, est aliquem haec bona consequi. Proverbiorum 11. Adhaerere alicuius manui aliquid, est eum furari, aut alioqui sibi servare. Adhaerere alicui lepram, vel impietatem, 2. Reg. 3. Adhaerere idolo, Psal. 106. Adhaerere Domino, et Adhaerere alicuius animam post Dominum, Psalm. 63, notae locutiones sunt. Adhaesit lingua mea faucibus, Psalm. 22. Adhaesit os meum carni, Psalm. 102, significat summam

-- 23 --

21/22 ariditatem praenimia afflictione, ex longa opis divinae expectatione, sicut in aestu deficiente humore adhaeret lingua faucibus. Adhaerere bono, Rom. 12, pro, sequi recta, sana ac pia consilia et facta.

ADHUC adverbium habet suos quosdam Hebraismos. ut Ionae 3, Adhuc 40 dies et Ninive subvertetur: pro, post 40 dies, aut elapsis tot diebus. Adhuc paululum, pro, si res paulo magis processerit. ut Exodi 17, Oseae 1, Adhuc paululum et lapidabunt me: pro, si paulo magis creverint difficultates, et Israelitarum furor, lapidibus me obruent. Adhuc quis tibi? Gen. 19. pro, habesne hic praeterea tibi aliquos amicos aut coniunctos?

ADIICERE, vide Addere, supra. Isaiae 52, Non addes aut adiicies, ut veniat per te amplius in circum cisus: pro, Non veniet posthac per te; non contaminabit, aut etiam non invadet te.

ADIMPLERE, pro, opere ipso perficere. 1. Reg. 8, Benedictus est Dominus, qui ore suo loquutus est Davidi, et manu sua adimplevit. Sed de hoc verbo in IMPLEO agetur.

ADIURARE, est aliquem iuramento obligare, et veluti iram Dei illi imprecari, si quippiam nominatum fecerit, aut non fecerit, dixerit aut reticuerit. ut 1. Sam. 14, Saul adiurat populum imprecatione maledictionis, si quis ea die quicquam gustaverit. Sic Salomon dicit ad Semei, 1. Reg. 2. Non ne adiuravi te per Dominum, et protestatus sum tibi dicendo, In die qua, etc. Sic et 2. Paralip. 30. Dari aliquem in adiurationem, Num. 5. pro, execrationem. De tali adiuratione habetur Matthaei 26. Marci 5. Actor. 19. 1. Thessal. 5.

ADIUVARE, notae significationis: sed cum aliis vocibus aliquas obscuriores phrases efficit. ut 2. Par. 20, Adiuverunt quisque proximum suum ad internecionem: pro, confecerunt se mutuis vulneribus: id est, Moabitae, Ammontiae et Edomitae, qui conspiraverant contra Iudaeos, sese invicem contrucidarunt. Adiuvare cum aliquo, 1. Par. 12. Adiuverunt cum Davide contra turmam illam: id est, una cum Davide praeliati sunt contra turmam. Adiuverunt in malum, Zach. 1. Iratus eram parum, Ipsi vero adiuverunt me in malum: pro, Ego paululum volui castigare Iudaeos, sed impii nullum modum in perdendis eis servarunt. Adiutor superbiae. pro superbus, aut etiam ad superbum, iniustum et contumeliosum conatum Iob 9. Sub Deo incurvantur adiutores superbiae. Adiutorium ponere super aliquem: pro, alicui per aliquem opitulari. Psal. 89, Posui adiutorium in potente: pro, Constitui fortem quendam, per quem ego potenter opitulabor Israeli: Efficiam ut David sit rex, eumque reddam potentem, et per eum liberabo Israelem. Intelligitur autem typice aut allegorice de ipso vero Davide, aut Meschia.

ADMIRATIO, sive Admirari, quo ad propriam significationem, nota vox est. Plerumque sane dicitur de iis quae vel grandia, vel inusitata sunt: et praesertim quorum causas non penitus pervidere possumus. Aliquando tamen simpliciter valde probare ac laudare aliquid significat. Sic legitur Christus admiratus esse fidem Centurionis, et aliorum aliquorum. Aliquando contra, improbationem significat. Sic miratus est Christus Marc. 6, ob incredulitatem quorundam. Admirantur saepe pii opera Dei, ea celebrantes et laudantes. Sic Matth. 9, Turbae mirantur opus Dei in sanatione paralytici, et laudant. Contra etiam increduli mirari dicuntur. Ioan. 3. Ne mireris quod dixi, Oportere vos denuo nasci. Sic Ioan. 7 mirabantur Iudaei, quod Christus nosset literas, quas non didicerat: Et ibidem Christus inquit: Unum opus feci, et omnes miramini. Sic Mar. 15, Pilatus miratus, si Christus mortuus esset, ac non credens, interrogat Centurionem. Saepe quoque per admirationem ac stuporem horrendi ac tristes casus, praesertim autem gravissimae et plane inopinatae clades denotantur, potissimum in veteri Testamento. Ierem, 41. Et erit Babel in acervos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator: id est, omnes mirabuntur et stupebunt de tam horrenda potentissimae urbis devastatione. Sic Ierem. 42 et 44. Eteritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictionem. Aliquando etiam quasi dementiam quandam, caecitatemque cum impietate coniunctam declarat: sicut attoniti carent omni sensu ac intellectu. Esaiae 29 Obstupescite haec, et miramini, excaecati sunt, etc. Sic Hab. 1. Aspicite haec, et miramini contemptores, quoniam opus ego operor in diebus vestris. Quod dictum etiam Actor 13. repetitur. Aliquando denique indicat admirationem aut stuporem ex nimio metu ortum. sicut Psal. 48 inquit: Quoniam ecce reges congregati sunt, transierunt simul: ipsi viderunt, sic admirati sunt, conterriti sunt, et in praeceps abacti, id est, divinis terroribus ac poenis sunt ab obsidione Ierosolyma et infestatione Iudaeae abacti et fugati.

ADOLESCENTIAE vocabulo plerunque vertunt Hebraeum נעורים neurim. Neque nego, aliquando iam ad pubertatem tendentes significare. Sed denotat quoque infimam infantiam. Sic 2. Reg. 2 legitur, parvos nearim, id est, pueros illusisse Helisaeo. Quae vocis significatio ideo observanda est, ne quis eludat dictum Dei Gen. 8 de peccato originali, Figmentum cordis hominis pravum est inde a neurau, Ab infantia sua. alii vertunt, Ab adolescentia: quo ea sententia ad malitiam habitualem ab originali transferatur. Verum refutari potest ista corruptela textus, tum vocis significatione: tum quod prius capite 6 Deus de eadem reloquens dixerat, Omne figmentum cogitationum cordis esse tantum malum omnibus diebus. Ubi triplex emphasis huic corruptelae repugnans est, nempe, OMNE, TANTUM, et OMNI DIE. Nam si Omne, igitur naturale quid. Si Tantum, igitur semper. Sic Omni die De Adolescentia vide plura in IUVENTUS.

ADVENA, vide in voce PEREGRINUS.

ADIAPHORON Graece, Latine indifferens seu res media dicitur. Vox vero haec in sacris literis non reperitur, cum de ipsa re plurimus sermo fiat. Vocatur autem sic in Ecclesia, quicquid per sese nec probatum nec improbatum, vetitum aut mandatum est a Deo, praesertim vero in religione: ut, certum tempus constituere rebus sacris agendis, vestitus, musica, pulsus, lectiones, ordo partium ac caeremoniarum in concionibus et sacramentis administrandis, in coniungendis novis nuptis, et similibus: in quibus tamen omnibus rebus utilis aliquis delectus adhiberi potest ac debet; habita ratione hominum, temporum et personarum, aliarumque circumstantiarum. In hisce enim rebus habet Ecclesia suam quandam libertatem ordinandi, instituendi, ac mutandi. Verum nihilominus ea libertas est ad hasce conditiones legesque astricta, quas Paulus hac Regula 1. Corinth. 14 complectitur: Omnia fiant decenter, ordine, et ad aedificationem. De hisce iudicare possunt non difficulter spirituales, et dono intelligentiae praediti homines, quae nam pro temporum, locorum ac hominum ratione magis ad ordinem, ad decentiam, et aedificationem pro sint. Exposui alioqui totam naturam verorum et falsorum Adiaphororum pro prio scripto Latina et Vulgari lingua edito: unde res plenius cognosci potest. Solet vero etiam haec Regula de hoc Articulo tradi: Vera Adiaphora desinere esse Adiaphora, cum eis hae conditiones, ac veluti venena admiscentur: coactio, opinio cultus ac necessitatis, confessio, scandalum quodcunque; aditus et occasio ad abusus aut idololatrias, seu quaecunque veritatis damna: aut cum quoquo modo veritati ac aedificationi obsunt, ut apud Pontificios ipsa

-- 24 --

23/24 copia caeremoniarum aut τῶν παρέργων , posset veram pietatem religionemque obscurare, aut extinguere, etiamsi illae per sese nihil penitus mali praeterea continerent. Quidam falso tribuunt Adiaphoris, quod liceat in eis magistratui quicquid velit statuere ac praecipere, etiamsi sit alienus a vera religione, ut hisce temporibus Monarchis: et quod Ecclesia ei teneatur obedire. item quod pia salutariaque Adiaphora in gratiam hominum recte mutari queant: et denique, quod in institutione ac mutatione caeremoniarum possit externa pax seu ventris aedificatio apud persequutores quaeri. Qui perniciosissimus error copiose a me in Adiaphoricis scriptis est refutatus. Valet hic etiam plurimum Medica illa et politica Regula: Omnis mutatio periculosa. Non enim facile fit mutatio rituum sine scandalo apud imbecillos, et specie levitatis aut ambitionis apud prudentiores. Non esse necessariam, aut etiam possibilem conformitatem omnium caeremoniarum in diversis Ecclesiis ac regionibus, satis D. Augustinus ad Ianuarium, et Gregorius ad minorem Augustinum testantur. Sunt vero etiam in communi vita plurima Adiaphora, ubi Deus nobis nostro arbitrio agere, exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni verbo ocioso.

ADINVENTIO, crebro usurpatur a Vulgata versione, et plerunque in malam partem. In Hebraeo est עללות aliloth, quod rectius vertitur studia aut conatus. Tribuitur aliquando etiam Deo. Psal. 76. Meditabor in operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. Ier. 17. Do unicuique iuxta fructum adinventionum suarum. Zoph. 3. In die illa non confunderis in cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricatus es in me.

ADOPTIO, vox Latinis notissima, nec aliter quam Latino usu in sacris usurpata. Dicuntur vero pii esse filii et adoptati Dei. Adoptionem filiorum aliquoties habet Vulgata: Rom. 8. 9. Gal. 4. et Ephes. 3. Sed in Graeco est simpliciter Adoptio. Spiritus adoptionis. dicitur Spiritus sanctus, duplici de causa: quia et datur Spiritus sanctus tantum adoptatis: et testatur de adoptione nostra, clamans in corde nostro Abba pater.

ADORARE, vox in sacris literis Heb. שחה Scacha et Histachave, Graece προσκυνεῖν , significat incurvationem corporis, qua alii solent alios dignitate praecellentes honorare: ut legimus Lothum adorasse angelos, putantem esse homines, Gen. 19 Abrahamum adorasse populum terrae, Gen. 25 Iacobum adorasse Esau septies, Gen. 33. Fratres adorasse Iosephum, Gen. 42, 43. Hic mos reverentiae aut honoris exhibendi fuit Orientalibus illis populis, teste Livio lib. 30, cum narrat, legatos Carthaginenses cernuos aut adorabundos pacem a Romanis petiisse. Quoniam autem etiam in sacro cultu eundem corporis gestum exhibebant, factum est, ut haec vox etiam ad animum transferretur, et veram Dei adorationem aut cultum significaret. Exempla sunt: Adoravit Abraham coram Domino, et Dominum, Gen. 23. et 24, et, Adoravit Israel Deum, Gen. 47. Non adorabis Deos alienos, Exod. 23, 24. Deut. 5, et Psal. 81. De hac spirituali adoratione loquitur Christus Matth 4, et Luc. 4, cum iubet solum Deum adorare, et illi servire. Sic volebat Sathan a Christo adorari: sic Apostoli Christum adoraverunt, Luc. 14, et 24. Complectitur autem et petitionem et gratiarum actionem, et totum cultum soli Deo debitum. De hac adoratione loquitur Christus cum muliere Samaritana, cum illa quaerit, ubi sit adorandum, num in monte Garizim, aut Hierosolymae? Quo vero intelligatur quid sit quod Dominus dicit ibidem, Veros adoratores ubique adoraturos in spiritu et veritate: observandum est, alium esse cultum externum consistentem in conspicuis aliquibus actionibus aut rebus, et alligatum ad loca, tempora, vestitum, gestus, sonum oris, verba, sacrificia, et alia huiusmodi: alium internum cordis. item, alium esse in spiritu et veritate, seu spirituali motu, veraque fide in Deum praestitum: alium, in hypocrisi. denique alium esse, quem sophistae vocant ex opere operato, id est, cum tantum per sese ipsum opus consideratur, ac Deo gratum acceptumque aestimatur, sive cultor habeat fidem, sive non: ut est ministerium ministri baptizantis, aut sacram coenam ministrantis. alium, ex opere operantis: id est, cum cultus ex vera fide colentis aestimatur. sicut Abel maiorem et gratiorem hostiam fide obtulit, quam Cain: et sicut in baptizando et communicante fides exigitur. Olim igitur erat alligatus Dei cultus, ex ipsius mandato, ad certa loca, tempora, aliasque circumstantias externas. Nunc non perinde est. Solent vero non renati ac carnales homines plerumque tantum ad opus operatum, seu externum cultum, utpote carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis collocare. Nam veram cordis obedientiam, veram agnitionem, timorem, et alios spirituales animi motus exhibere Deo nequeunt, Caeterum cum pii vera fide externum aliquem cultum aut opus a Deo mandatum praestant, nihilominus in spiritu Deum colere dicuntur: sicut Paulus dicit, se docendo Evangelion colere Deum, aut servire ei in spiritu, Romanis primo Distinguunt vero recentiores Theologi Adorationem istam religiosam, in Duliam, Hyperduliam, et Latriam: quo scilicet sic suam idolomaniam conficta distinctione excusare queant. Dicunt enim, Sanctos quidem colendos esse Dulia: divam vero Virginem, et humanitatem Christi in hac vita, seu quam diu hic vixit Hyperdulia: et denique Deum, Latria. Verum Scriptura haec discrimina ignorat. Quin et ipsemet Eckius in suis Locis, in fine Capitis de Sanctorum veneratione, clare confitetur, nusquam Scripturam vel Veteris vel Novi testamenti praecipere invocationem aut adorationem sanctorum Augustinus in Quaestionibus super Exodum, dicit, etiam Duliam Deo deberi: sicut et Paulus ubique testatur, se Dei, non hominum δοῦλον aut servum esse. Libro decimo de Civitate Dei, distinguit quidem hosce cultus, sed loquitur de cultu hominum viventium: et interponit praeclaram sententiam, quae cultum sanctorum penitus damnat ac tollit: Fidenter (inquit) audemus dicere, religionem non esse nisi Dei cultum. Ludovicus porro Vives in suis Annotationibus super eum librum, facit mentionem istius distinctionis Latriae, Duliae, et Hyperduliae: et dicit Laurentium Vallam affirmare, idem esse Duliam et Latriam: quod et ipse ibi adductis exemplis contra suos Papistas probat. Verba eius libro decimo, capite primo, haec sunt: Latriam quippe nostri. λατρεύω est, δουλεύω , quasi servio. sed postea factum est, ut esset σέβομαι , teste Suida. Augustinus vero servitutem hominibus debitam non Latriam appellari vult, sed alio nomine, puta δουλείαν Nam ad Ephesios sexto, quem locum citat, sic est Graece: οἱ δοῦλοι ὑπακούετε τοῖς κυρίοις κατὰ σαῤκα Hinc est illa distinctio facta de adoratione, Latriae, Duliae, Hyperduliae. Valla docet, λατρείαν et δουλείαν idem esse, et utrumque significare servitutem. quod ex Suida potest ostendi, qui ait, λατρείαν δουλείαν εἷναι ἐπὶ μισθῷ , servitutem esse mercenariam, Nam apud Xenophontem in

-- 25 --

25/26 tertio Cyri Paediae, loquitur maritus: ἐγὼ καὶ ὦ κύρε καὶ τῆς ψυχῆς πριάιμην, ὥστε μή ποτε λατρεύσαι ταύτην . Hoc est: ego vero Cyre vel anima redemerim, ne unquam haec serviret. Tum uxor, ἑαυτου ψυχῆς ἀν πρίαιτο ὣστε μὴ δουλεύειν : Sua ipsius anima emeret, ne serviat. Quin et in Sacris literis λατρεύειν de servitute dicitur, ut in Levitico: Omne opus servile no facietis, λατρευτόν . Et iterum: De semine tuo non dabis servire principi, λατρεύειν . Et in Iob, mendica λάτρις dicitur. Sed admonendi sunt Latini, Duliam, et Latriam penultimam habere longam, ne brevem faciant. Hactenus Vives. Verum illud quoque verissimum est, Papistas non multo aliter sanctos coluisse, quam ipsum Deum. Certe innumerae preculae etiam typis impressae ostendunt, eos ab illis simpliciter et diserte opem in suis difficultatibus implorasse. Sicut in eodem opere ait Vives, multos Christianos sic colere statuas, ut gentiles. Angelus in Apocalypsi nullo modo vult adorari. nec Paulus ac Barnabas in Actis. Dicetur de huius vocis phrasibus etiam in aliis vocabulis, quae ei adiungi solent.

ADVENTUS, et Advenio, nota vox est. Celebratur autem loquutio Adventus Domini, qui duplex potissimum est. Primum, cum venit in carnem ad redimendum genus humanum: Deinde, cum in fine mundi veniet ad iudicandum homines. Possis et tertium adventum eius dicere, cum singulos convertit, et in corda eorum venit.

AEDIFICARE, Hebraeis בנא Bana, aedes struere est, notae significationis vox: sed per metaphoram valde crebo ponitur pro omni cuiuscunque rei perfectione, provectione, aut (ut ita dicam) melioratione. Unde forte Latinum bonum, quod homini profit, eumve quasi aedificet. Contra autem verbum Destruo, plane contrarias significationes et Hebraismos habet. ut Galatis 6. Si quae destruxi, rursus aedifico, transgressorem memetipsum constituo. Psal. 28. Destrues, et non aedificabis eos. Ieremiae 42. Aedificabo, non destruam. Significat igitur Gen. 2 creationem, cum dicitur Dominus aedificasse costam in mulierem quo verbo ibi Deus usus est, quia mulier sit quasi quaedam reaedificatio viri, quae eum patremfamiliâs facit, ac sine qua velut mancus ac mutilus est. Saepe ponitur pro liberorum procreatione, et totius familiae augmento. Sic Sara et Rachel materfam. cupit ex ancilla aedificari: id est, sibi adoptivos filios procreari. Gen. 16. et 30. Sic Exodi 1, Dominus dicitur piis obstetricibus aedificasse domum: id est, liberis et re familiari ditasse. Sic Nathan Davidi promittit, Deum illi aedificaturum domum: id est, ipsum et eius posteros, liberis ac re familiari omnique re necessaria ditaturum. Sic et sapiens mulier proverb. 14 dicitur aedificare domum. Significat etiam crebro docere: unde doctores dicuntur aedificantes, quia mentes hominum salutari doctrina extruuntur, melioresque fiunt. Lapis quem raprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli, Psalmo 118. Matthaei vigesimoprimo, 1 Petri 2. In 1. Thessalonic. 5. Aedificate alterutrum. Hoc sensu Paulus 1. Corinth. 3 vocat Corinthios aedificium: se architectum, qui fundamentum iecerit: alios superaedificare, qui pergant primae Corinthiorum institutioni aut Catechismo paulo pleniorem instructionem adiicere. Vicina huic, tametsi paulo generalior, significatio est 1. Corinth. 8, cum charitas dicitur aedificare: id est, omnibus modis fratrem iuvare, praesertim in incremento pietatis. Similis est sensus, cum Paulus dicit, se habere potestatem tantum ad aedificationem, 2 Corinth. 10. 14. 2 Corinth 5 dicimur habere, dissoluto hoc tabernaculo, aedificationem ex Deo, id est, plenam instaurationem in altera vita. Filii ab Hebraeis dicuntur בנים banim, quasi aedificantes, quod domum et patrem aedificent: Id est, tum vivum iuvent, tum et mortuum quasi adhuc viventem referant et repraesentent, eius nomen in memoria hominum retineant, eiusque famam ac facta tueantur, ut non plane mortuus esse videatur. Sic et Rachel petens sibi ex ancilla procreari liberos, inquit, Si forte ex ea aedificer. Accipitur tamen aliquando etiam in malam partem: ut cum 1. Corinth. 10, imbecillus frater ab alio comedente idolothyta, ad impietatem aedificari dicitur: id est, in ea confirmari, ut paulatim magis ac magis fiat ethnicus, illisque idololatriis sese adiungat. Aedificare super harenam aut petram, Matthaei 7, proverbialis quaedam loquutio est, de incerto aut instabili fundamento actionis aut operis. Contrarias plane significationes verbum destruere et destructio habet, quae ex hisce facile iudicari ac intelligi queunt, ut et supra monui. Aedificare domum fratris, est, mortui sine liberis fratris uxorem ducere, et ex ea liberos illo mortuo procreare, qui eum quasi redivivum, utpote eius haeredes, exhibeant. Deuteron. 25. Aedificari in aeternum, est ita confirmari aut constabiliri, ut quasi firmissimum aedificium perpetuo duret Psal. 89. In seculum misericordia aedificabitur: id est, perpetuo misericordia Dei durabit, parataque ac prompta piis erit.

AEMULARI: vide in voce ZELUS.

AENIGMATIZARE AENIGMA, pro, loqui aenigmatice. Ezech 17 Aenigmatiza aenigma, et paraboliza parabolam. Aliquando Aenigma simpliciter salutaria documenta et providentiae divinae exempla significat Psalm. 78. Aperiam in parabola os meum, eloquar aenigmata antiqua. Sic et alias saepe. Cernere per speculum, et in aenigmate, 1. Corinth. 13, significat non aperte, sed obscure: ut solet aenigmatica oratio esse obscura

AEQUITAS, pro iusta aut aequa causa aut re, sive in religione, sive in aliis. Isaiae 59. Impegit in platea aequitas: et aequitas ingredi non potuit, id est, nihil iuste pieque usquam agitur iustitia est submota ex tota civitate. Hypotyposis elegans est. Sic Isaiae 53. Qui ambulat in iustitiis, et loquitur aequitates: id est, qui iusta et aequa sequitur, agit ac promovet. Sic et Psal. 17, Oculitui iudicent aequitates. id est: Tu, o Deus, promove et iuva ea omnia, quae recta et aequa sunt. Vide infra RECTUM.

AESTATIS SICCITATES, pro summis siccitatibus ponitur, Psal. 32. Aestas alioqui saepe pro ipsis fructibus aestatis ponitur Ieremiae 48. In aestatem tuam praedo irruet: pro, in tuos aestivos fructus: id est, cum fructus erunt maturi, et non collecti, invadet te hostis tempore nempe sibi ad rapiendum commodissimo, et contrâ tibi ad tuenda tua incommodissimo.

AETERNITAS, ut definiunt communiter, est tempus quod initio et fine caret: eaque aeterna dicuntur, quae sine initio et fine fiunt, semper fuerunt, et erunt. talis est solus Deus. Perpetuam porro vocant ea, quae certo quidem tempore coeperunt, sed fine carebunt. Verum vox Aeternum non raro etiam alias significationes habet in sacris literis. Vertunt autem hoc Latino nomine nonnunquam Hebraeum Olam, quod tamen aliquando etiam seculi voce exprimitur. Quare in voce PERPETUI et SECULI, plura de hisce vocibus dicemus.

AFFERRE, nonnihil obscuri interdum habet. Psal. 29. Afferte Domino gloriam et fortitudinem: pro, laudate et celebrate eius gloriam et fortitudinem. Afferre consilium, est consultare super negotio aliquo. Sic Absolon iubet suos afferre consilium: 2 Sam. 16. id est, consultare quônam modo sit pater opprimendus.

AFFLIGERE aliquem pro male tractare, nota phrasis est. Sed aliquando quiddam inusitatius et obscurius Latinis auribus sonat. ut Levit. 16 et 23 ponitur, Affligere

-- 26 --

27/28 animam, pro ieiunare, aut alio qui semet male cruciare. inquit enim: Mense septimo, die mensis decima, affligetis animas vestras. Sic. Num. 30, dicitur de afflictione votiva: Omne iuramentum obligationis, ut affligat animam suam. Sic et Isaiae 58. Affligere mulierem, aut humiliare (nam idem Hebraeum verbum est) significat violare, undecunque aut quacunque demum ratione phrasis haec exoriatur. Affligere, 2. Samuel. 13, pro semet contristare, aut dolore cruciare. Afflictionis panis, plerumque significat victum cum afflictione coniunctum. Sed Deuteronomii decimosexto significat memoriale afflictionis, eo quod talis victus observabatur in memoriam afflictionum, quas erant perpessi in Aegypto.

AGGRAVO, per se perspicuum est, nisi quod quasdam obscuras phrases gignit. ut, Aggravare aures ne audiant Isaiae quinquagesimonono. Non est aggravata auris Domini, ne audiat. Sic et Zachariae septimo, Aures suas aggravaverunt: pro, quasi affluxu humoris obturarunt, ne audirent. Aggravare cor, est pertinax obstinatumque praestare, quod nullis monitis aut poenis moveri queat. 1. Sam. 6. dicunt Philistaei ad se invicem, Quare aggravabitis cor vestrum, sicut aggravaverunt Aegyptii? pro, obstinate et pertinaciter resistetis. Idem valet Cor indurare. Aggravare iugum, 1. Regum duodecimo, pro onerare gravioribus tributis, et aliis servilibus oneribus. aggravari manum alicuius super aliquem, Psalmo trigesimosecundo: Die ac nocte aggravatur super me manus tua: id est, invalescit, aut subinde me gravius castigat. Contra Alleviari manum, 1. Sam. 6. pro, remittere castigationes, Aggravare opus super Israelitas, Exodi quinto: pro, magis ac magis eos onerari operibus ac laboribus. Sic Aggravatum est praelium Philistaeorum super Saulem, 1. Samuelis 31: id est, ingruit, incubuit in ea parte hostilis impetus vehementius.

AGGREGARI AD PATRES, aut populum suum, est aliquando mori, vel sepeliri in sepulchris maiorum suorum: Iudicum 2. Gen. 25. Num. 27.

AGNI, cum iustis conferuntur, eosve metaphorice denotant, ob innocentiam et simplicitatem: sicut contra hoedi cum impiis, ob audaciam et petulantiam. Matthaei vigesimoquinto. Eadem ferme vis vocis est, cum Isaiae sexagesimoquinto dicitur, Agnos cum lupis pascituros. Agnus Dei pro CHRISTO ponitur, Iohannis 1. quia agnus paschalis Christum praefigurabat: et alias etiam erat iuge sacrificium, et pro peccato aut expiatione nonnunquam offerabatur. Typus ergo erat veri expiatoris. Dicitur autem Dei agnus, ad discrimen agnorum Leviticorum et brutorum: quia ab ipsomet Deo, non ab hominibus, haec victima ad expianda peccata totius mundi erat constituta, et in medium proposita, sicut Scriptura inquit: Quem proposuit Deus propitiatorem in sanguine suo.

AGNOSCO verbum postea plenius exponetur, in verbo COGNOSCO, et porro etiam in NOVI. Hoc igitut nunc tantum breviter observetur, quod cum Deus dicitur Agnoscere aliquem, significat eum amare, fovere, tueri. Amos tertio, Psalmo primo, et trigesimoprimo. Notis enim ac familiaribus favemus. Agnoscere porro faciem in iudicio, est idem quod suscipere personam: de qua re in voce PERSONA.

ALA, ab avibus sumpta metaphora, varias habet significationes. ut Exodi 19: Portavi te super alas aquilarum: id est, summa clementia gestavi ac fovi te, sicut aquilae suos pullos gestant: Psalmo decimoseptimo, et Deuteronomii trigesimosecundo: Sub umbra alarum tuarum Domine abscondes me: id est, sub singulari praesidio, aut patrocinio. Allusio est potissimum ad similitudinem gallinae, protegentis pullos suos alis. Porro Ruth secundo, Extende alam tuam super ancillam tuam: non a gallinae similitudine metaphora dicta videri queat, sed fimbria sic dici, quia sit similis alae. In eadem significatione Ala, aut Umbra alarum accipitur Psalm. 36, 57, 61, 63. Eandem metaphoram exponit integre Christus Matthaei vigesimotertio: Hierusalem Hierusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas. Significat et partes exercitus, sicut apud Latinos tantum turmas equestres: quia solebant lateribus phalangis adiici, ut similitudinem avis volantis tota acies haberet. Isaiae octavo: Cum (inquit) extensio alarum eius replebit latitudinem. In sancto sanctorum erant Cherubim, id est, imagines quaedam, habentes alas, quibus arcam, quae erat sedes Dei, contegebant, Ideo Daniel capite nono dicit, Abominationem desolationis futuram iuxta alas: id est, in loco longe sanctissimo, nempe in ipsa arca, aut sede Dei. Per metaphoram significat etiam extremitatem, ut vestis, aut terrae. Isaiae 2. Ab ala terrae cantica audivimus. Item Iob trigesimooctavo. Ezechiel. 7. Vicina significatione Alae solis pro radiis ponuntur, Malach. 4. Sub alis tuis inventus est sanguis pauperum, Ieremiae 12 Significat idem ferme, quod, est sanguis in manibus, aut etiam operibus tuis. Alarum Dominus, legitur Proverbior. 1. Ecclesiast. 19. Significat avem, seu alata animalia. Alam movere, Isaiae 10: allusione ad aves, depingitur trepidatio gentium: quod metu tyranni Assyrii nemo ausus sit se commovere, aut contra mussitare saltem.

ALBEDO, aut candor, sive quia naturalis color est, â natura ipsa profectus, cum alii colores plerumque ab arte, ut vestimenta, veniant: sive quia candida accedentibus maculis obscurantur, et rursus lotione sordium pristino colori restituuntur: sive quia plurimum lucis habet, plerumque tum innocentiam, tum laeticiam, et res secundas significat. Contra ater, tum tristiciam, tum etiam malitiam: sicut et Rubedo peccatum, ac contaminatam vitam notat. de qua re vide infra RUBEDO et RUBEFACIO. Quae colorum symbola etiam aliis linguis nota sunt. Dicitur autem aliquid de hac re postea. Album igitur aliquid fieri, aut Albari, alias significat per metaphoram remissionem peccatorum. ut Isaiae 1, Sicut nix albi erunt. et Psal. 51, Super nivem dealbabor: id est, mundus fiam. Allusio videtur esse ad lotionem vestimentorum, praesertim lineorum, quib. illae gentes plurimum usae sunt. Illa enim si contaminata sunt, albedinem aliquo modo amittunt: contra vero si lavantur fiunt albissima. Sic et Germanis, vueiss machem, pro lavare: et schwartz machen, pro contaminare usurpantur. Alias significat illuminationem, quae fit per doctrinam. ut Psalm. 68. Cum distribuet in ea reges, alba fiet, ut nix in Zalmon. Denique aliquando pallorem metu exortum indicat, quia in pallore evanescit omnis rubedo faciei, et succedit quasi quaedam albedo. Paries dealbatus. Actor. 23: et sepulchra dealbata. Matth. 23. sunt hypocritae: cuius metaphorae aut similitudinis rationem ibi CHRISTUS plene exponit.

ALIENUM proprie quiddam externum significat, ut Genesis quadragesimosecundo: Loquutus est ad eos tanquam alienos, sed per metonymiam quandam saepe significat impium. Omnes enim exteri erant Ethnici impii, et sicut Paulus dicit alieni a promissionibus Dei. Sic et verbum Alienari, Isaiae primo: Dereliquerunt Deum, irasci fecerunt sanctum Israelis, alienaverunt se retrorsum. Tametsi etiam citra figuram possis intelligere, alienari impios: pro, deficere a Deo, discedere ab eo, desinere esse eius cultores. Sicut et Latini, Alienare pro Vendere utuntur: et Alienari ab aliquo, pro, desinere ei esse amicum. Sic et Psalmo quinquagisimooctavo: Alienati sunt peccatores ab utero. Isaiae vigesimoquinto, Palatium alienorum evertat. et vigesimooctavo:

-- 27 --

29/30 Sicut aestas insiti tumultum alienorum humiliabis. Ezechiel hanc figuram integra oratione exponit, cum dicit, Iudaeos esse ex ethnicis gentilib. procreatos: volens ostendere, eos etiam perinde impios. capite decimosexto. Ponitur et pro hostibus, Esaiae primo: Alieni comederunt terram vestram. et Psalmo quinquagesimo quarto, Alieni surrexerunt contra me. Ratio significationis eadem est, quae, cur Latinis vox Hostis, quod olim tantum peregrinum significavit, nunc publicum inimicum notat: nempe, quia exteri sunt plerunque inimici. Ignis alienus, Levit. decimonono, pro prophano ponitur: quia tantum domestico aut sacro, quod in altari conservabatur, uti debebant in sacrificio et suffitu. Filii alieni, alias pro exteris, alias etiam pro impiis: Isaiae secundo, et Psalmo decimooctavo. Alienum se ostendere alicui, Genesis quadragesimosecundo, pro, simulare se ei ignotum et inimicum sicut et Latini Alieno animo dicunt. Alienum significat etiam prophanum, sicut modo dixi. ut Exodi decimo, Alienum suffitum, alienus ignis. Alienum reddere locum sanctum, Ieremiae decimonono. Sic et Isaiae secundo, Et in scientiis alienis fuerunt contenti. Eodem modo et Levit. vigesimo secundo, vir alienus, pro laico, non de tribu sacerdotali. Filia sacerdotis cum fuerit viro alieno, id est, non Leviticae tribus.

ALLEGORIA, in generalib. Regulis exponetur.

ALLIGARE, per metaphoram est curare, sanare: quia vulnera sananda obligari medicaminibus et fasciis necesse est. Ipse vulnerat et alligat, Isaiae primo. Vulnera non sunt alligata, Ezechielis trigesimo: Brachium Pharaonis confregi, et ecce non fuit alligatum, ut ponantur medicamenta, ut apponantur fasciae ad obligandum illud. Sic Christus suum officium Isaiae 61 exponit: Ad evangelizandum afflictis misit me, ut alligarem contritos corde. Alligare praecepta digitis ac cordi, Proverb 6 et 7, est diligenter ea ediscere et custodire. Sic et Isaiae 8, Colliga testimonium, et obsigna legem. Sic et Moyses saepe praecipit alligari legem aut eius memorialia ad frontem et brachia. Christus dicit Pharisaeos alligare onera importabilia super alios, quae ipsi digito attingere nolint. Metaphora est ab externis oneribus.

ALIQUID esse, non simpliciter significat aliquam rem esse: sed aliquid eximium, praestans, preciosum aut celebre esse. Sic et Latini interdum utuntur, ut Iuvenalis Satyra prima:
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquid. — Sic Paulus Galatis 6 ait: Si quis sibi videtur aliquid esse, cum nihil sit, semetipsum decipit. Sic Simon magus Actor. 8, dicebat se esse aliquem magnum. Sic ad Galat. secundo dicit Paulus de praecipuis Apostolis: Ab iis autem qui videbantur esse aliquid, nihil accepi. Mox ibidem subiicit: Ii qui videbantur, nihil mihi contulerunt. Aliquid igitur esse, aut non esse, significat aliquid eximium aut praestans esse. Contrariam prorsus vim habet saepe, NIHIL esse: de quo suo loco infra plenius dicetur. Sic Horatius ait, Nullis maioribus orti: id est, non eximiis progenitoribus.

ALMA, vox Hebraea, Isaiae septimo, Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel, etc. controversa est, dum Evangelista Matthaeus interpretatur virginem, sicut et Septuaginta: quam versionem ac sensum etiam tota Ecclesia sequuta est inde â Christo usque ad nostra tempora: contra vero Iudaei, tantum puellam aut iuvenculam significare contendunt. Rationes vero plures evidentissime nostram sententiam comprobantes, in promptu sunt: quarum praecipuae hae videri queant. Prima, quod haec vox ubique in Sacris significet virginem: quod postea ostendetur. Secunda; quod huius vocis etymologia virginitatem sonat. significat enim absconditam, occultam. Duplici vero ratione virgines dicuntur absconditae, aut occultae. Primum, quia moris fuit, et hodierna die est in illis meridionalibus et orientalibus locis, virgines occultari domi, ut sic tanto certius earum pudicitia custodiretur: sicut et Phocylides monet, virginem usque ad nuptias custodiendam esse bene obseratis cubiculis, et non permittendum ut ante nuptias extra domum conspiciatur. Idemque et de pueris dicit, addens, difficile esse parentibus custodire liberorum castitatem. Quinetiam hodie in Italia, ut maxime aliquando in publicum prodeant, valde tegi peplis solent. Altera causa est, quare virgines dicuntur Almae, aut occultae, seu absconditae, quia contra maritatae cognosci â viro, et cognoscere virum dicuntur: item quia earum nuditas a marito detegi ac revelari, seu patefieri dicitur. Tertia ratio est, quia additur articulus in Hebraeo ה he העלמה , et in Graeco , quae indicat non quamvis adolescentulam concepturam: sed quandam eximiam ac singularem, specialique quapiam re commendabilem. quae res nihil perinde apte intelligi potest, ac virginitas in conceptione retenta (non certae opes, nobilitas, aut forma) quod praecipuum decus aut ornamentum adolescentularum esse solet. Quarta, quod in descriptione huius virginis et conceptionis nulla prorsus fit mentio viri alicuius: cum id et res ipsa, si naturaliter fieri deberet, postulet: et mulierculae a viris maritîsve suis circumscribi et definiri soleant in omnibus linguis ac gentibus, semperque mentio viri potius quam mulieris in descriptionibus familiarum fieri soleat. Quod profecto singulari mysterio non caret. Consimili vero ratione etiam Ieremias capite trigesimoprimo, de Meschia agens dicit, Deum creaturum esse rem novam, nempe ut mulier complectatur, aut circum det, seu intra se concipiat virum: ubi tum res nova ac miraculosa divinitusque creanda dicitur: tum etiam nulla prorrus mentio fit mariti, illam circumdationem aut conceptionem operaturi. Sic et in prima promissione tantum semen mulieris dicitur contriturum caput serpentis, non viri: cum id rectius secundum usitatum naturae cursum marito tribuatur, sive tanquam digniori coniugi: sive quia proprie viri est semen dare ad conceptionem ac generationem, non feminae. Eôdem facit, quod etiam Iacob Meschiam promittens, Silo eum vocat, Gen. 49. quod secundinam mulieris proprie sonat: ut indicet, eum non ab homine masculo, sed tantum ab homine femina procreandum. Consonat vero etiam historia Evangelii, seu eventus, huic harmoniae veterum prophetarum. Quinta ratio sit, quod quoniam haec res tanquam ingens ac singulari Dei potentia efficiendum miraculum proponitur, oportet certe aliquid praeternaturale hic accidere: quod non potest aliud perinde aptum huic rei esse, vel etiam excogitari, ac si Deus efficiat, ut mulier per se miraculose concipiat et pariat virum. Quid enim tandem miraculi esset, si iuvencula viro tradita, ex eo conciperet et gigneret? Quoniam igitur miraculosa conceptio ac partus esse debet, recte de virgine operatione Dei conceptura, locus hic intelligitur. Si vero hic obiiciatur, Prophetiam hanc non convenire IESU, aut matri eius, quia signum datur illis tempore Isaiae viventibus hominibus ac in eorum confirmationem, non autem posteris: quare non posse id accipi de vitgine, aut facto post mille annos sequuturo. Respon. Prophetia est, et non tantum incredulo contemptorique divinorum miraculorum Achazo proponitur, sed etiam toti populo Dei: nec solum illis tum viventibus Israelitis, sed et omnibus omnium temporum Israelitis, aut cultorib. Dei: sicut propheta inquit, Dabit vobis signum. Non enim Scriptura

-- 28 --

31/32 de uno tantum homine aut aetate agit, sed etlam de omnibus posteris sicut Paulus et Petrus dicunt, omnia propter nos scripta esse, Rom. 15. 1. Cor. 10, 1. Petri 1. Sic saepe Prophetae confirmant et consolantur suos praedictione venturorum olim ac post longum tempus bonorum, nempe tempore Meschiae, quae tamen tempora illius aevi homines non erant visuri. Deus confirmat Evam et Adamum promissione seminis mulieris, contrituri caput serpentis. Eva putat se mox illud semen consequuturam, et esse ipsummet Cainum, praeclarissimam nempe possessionem aut thesaurum suae felicitatis, ut nomen eius sonat: sed paulo post deprehendit, eius partum esse meram vanitatem. Sic et Christus petentibus miraculum, non dat praesens, sed futurum praedicit: nempe signum Ionae, seu suam mortem passionem, resurrectionem, ascensionem, sessionem ad dexteram patris. et denique adventum ad extremum iudicium. Matth. 26, Ab hoc tempore, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dexteram potestatis, et venientem in nubibus caeli. Verum adscribam etiam Forsteri de hac voce annotatum. Adolescens, עלם iuvenis, quam diu est privatus, et privatam vitam agit, nec in oeconomico aut publico et politico officio et administratione existit: sed adhuc caelebs est, et privatus. 1. Sam. 17. Interroga cuius filius sit iste adolescens. et cap. 20. Et si sic dixero adolescenti: ubi de puero loquitur, quem secum sumpserat Ionathan, et paulo ante vocaverat נער niar. Et in genere feminino עלמי adolescentula, iuvencula, scilicet innupta, quae nondum est elocata viro, antequam nuptias celebravit, et publicum coniugii statum ingressa est. Testantur enim omnes veteris Testamenti loci, ubicunque legitur, dici de iuvencula, quae virgo est. ut Gen. 24. Et erit adolescentula illa quae egredietur ad hauriendam aquam, etc. ubi de Rebecca filia Bathuelis dicitur, quae haud dubie tum fuit virgo. Similiter de sorore Mosi, pedisse qua filiae Pharaonis, legitur Exod. 2. Et abiit adolescentula illa, et vocavit matrem pueri. Sic Esa. 7. Ideo dabit Iehova vobis signum: Ecce adolescentula quaedam gravida pariet filium, etc. ubi quoque iuvenculam significat, quae est virgo. alioqui nullum fuisset miraculum, si iuvencula impregnata peperisset. Et Matthaeus hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος , quae virginem significat. Item Proverb. 30. Via aquilae in caelo, via colubri super petra, via navis in medio maris, et via viri in Adolescentula. Etsi in hoc Salomonis loco hanc vocem Alma Iudaei obscoeni pro scorto accipiendam contendant, aut muliere viro cognita, eo ipso consilio, ut locum Isaiae labefactare conentur: tamen revera non possunt, siquidem aeque ut in caeteris locis in Salomone pro iuvencula virgine ponitur, quod per hoc quartum indicare voluerit affectum illum et ardens studium viri virginem depereuntis ac ambientis: quod perinde equidem absconditum, ac cognitu difficile est, ut reliqua tria. Atque haec quidem sententia ac expositio, ut simplex est, et vera, ita plane nihil habet absurdi, aut obscoeni. Et pluraliter elamoth Psalm. 68, Praecedunt cantores, subsequuntur musici, in medio autem adolescentulae cum tympanis. Cant. 1. Propterea adolescentulae dilexerunt te. Hactenus ille. Quod ad locum Proverb. 30 attinet, ex quo impii Iudaei probare volunt, vocem Alma significare quamvis, etiam violatam, atque adeo scortum, modo sit iuvencula: meo iudicio is ipse potentissime et evidentissime eos redarguit: et de virgine necessario exponendus est, non de scorto. Nam is demum amor vere fervens est, eoque plenus perturbationibus et praeterea incertitudine affectuum et actionum constans, ubi aliquis virginis alicuius amore corripitur et accenditur, idque praesertim, antequam voto potiatur. Nam quod isti nebulones de scorto intelligunt, ibi talis perturbatio animiae incertitudo et varietas cogitationum et actionum, distractioque mentis accidere non potest, cum ad scortum sic ferme tanquam ad emptionem alterius alicuius rei iuvenes commeent. nec magnopere eius amore inflammari possunt, quam sibi uni addictam non esse, sed temere cum quibusvis se contaminare cernunt. Non potest eos etiam dilata spes, aut difficultas potiendi, aut alius metus confundere ac perturbare: mox voto potiti sedant amorem, et ad aliquam aequabilitatem ac certitudinem animum reducunt. At amor virginis, quam sibi soli propriam amator expetit, quaque videt difficile esse potiri, ita intenditur et inflammatur, ut pene ad insaniam iuvenem redigat: vereque dici queat secundum Salomonem, ita dubius, variabilis et fluctuans, ut perinde difficulter eius viam, normam aut vestigia deprehendas, sicut aquilae in caelo, navis in aqua, et serpentis curuo et flexuoso ac sinuoso ingressu incedentis: aut sicut Poetae Amorem caecum, instabilem, volatilem et iuvenem puerum, qui mutetur in horas, faciunt. Hic etiam illud observandum est, non dici in Proverbiis incertam esse viam viri cum Alma, adolescentula, aut virgine: sed in Alma, id est, amor erga Almam aut virginem. Ex hisce omnibus liquido patet, rectissime in Isa. per ALMAM, virginem exponi, quae sit conceptura et paritura verum Emanuelem Meschiam, qui et persona et officio est Deus nobiscum: id est, cum ipse per se est revera Deus nobiscum habitans, ac carnem gestans, tum etiam patrem nobis adducens ac propitium faciens. Quo denique et illud recte adduci posset, quod prius oblitus sum dicere, quod ipsemet Propheta testatur illud miraculum conceptionis et partus, futuris aliquando post longum intervallum temporib. a Deo dandum esse: quia praedicit praecessuram antea esse captivitatem Assyriacam et etiam Babylonicam, ut eam praedictionem ad tempora Meschiae referri sit necesse.

ALPHA et ω , in Apocalyp. Christus dicitur, quia sit principium et finis omnium rerum, sicut α et ω literarum alphabeti: id est, verus Deus, autor omnium, a quo omnia bona proficiscantur, et in cuius laudem fiant. Sic Paulus Rom. 11 dicit: A quo, per quem, et in quem omnia. ipse enim et author et conservator est omnium bonorum, et omnia in eius gloriam spectare ac desinere debent.

ALTUM, proprie id est, quod a terra sublatum, sursum tendit. Inde igitur per metaphoram alias Alta vocantur val de difficilia, quod praealta et ardua sunt quasi inaccessa. Hinc Ecclesiasticus: Altiora te ne quaesieris. Psalm. 10, Altitudo sunt iudicia tua a conspectu eius: id est, superant eius captum. Alias valde praestantia ac gloriosa, quod sint supra communem sortem rerum, supraque humilis vulgi conditionem. Sic Dominus dicitur in altis habitare. Psal. 138. et vocatur Altissimus, Gen. 14. Num. 24 Psalm. 9. et passim in Scriptura. Ier. 17, Solium gloriae et altitudo a principio: pro, solium Dei glorio sum fuit ab aeterno. Sic altitudo Domini Isaiae 10. Item Christus dicitur adscendisse in altum, Psalmo 68. Ephes. 4. et Exaltatus esse, Ephes. 1, Phil. 2: quod summam beatitudinem, dignitatem, potentiam ac maiestatem significat. Sic 2. Reg. 9. domus dicitur futura altissima, id est laudatissima, gloriosissima. Et Psalm. 7, Propter eam nunc in altum revertere: id est, conscende tuum gloriosum tribunal, ut iudices: vel etiam, vindica defendendo pios, tuam nunc contemptam et despectam gloriam. Altum quoque aliquando significat superbum, quod superbia grande quid et nimium tumidum cogitat, somniat, et affectat. Dicitur haec animi elatio, aut perversa cogitatio Altum, ob imitationem et affectationem prioris illius realis altitudinis aut praestantiae, quia est veluti quaedam simia illius. Tale est illud Rom. 11, Noli altum sapere: id est, grandia cogitare, affectare, et de temetipso somniare. Sic Psal. 138 dicitur Dominus alta a longe prospicere: id

-- 29 --

33/34 est, eximios ac praepotentes, vel potius talia de semet somniantes, qui non tam re quam sua opinione alti sunt, negligere. Hinc phrases. In altum cornu extollere, Psal. 75. In altitudine incedere, Mich 2. Spiritus altus, id est superbus, aut etiam iracundus. Eccl. 7. Praestantior est longus spiritu, quam altus spiritu: id est, homo moderatus et clemens, quam magnanimus, superbus et iracundus. Oculorum altitudo, Isaiae 10. Vigilabo super gloriam altitudinis oculorum eius: id est, puniam eum propter fastum et superbiam. Altitudo naris, Psalm. 11. Impius prae altitudine naris suae non requiret. Item Eccl. 3 Altiora te ne quaesieris. Altitudines agri, Iud. 5. pro eminentioribus collibus. Vide quaedam huc facientia in verbo EXALTARE.

AMARUS, et Amaritudo, voces primum per metaphoram significant animum acerbum, iratum et crudelem. Sic Dominus minatur Iudaeis Hab. 1 quod sit excitaturus contra eos Chaldaeos, gentem amaram. Iudicum 18 Ne forte irruant in vos viri amaro animo: id est, tum tristes, tum crudeles. ex magno moerore enim saepe ira et crudelitas sequitur. Sic 2. Sam. 17 dicuntur profugi et exulantes cum Davide, esse viri amaro animo, sicut ursus orbatus catulis: id est, tum tristes, tum irati ac crudeles, et denique ex desperatione audaces. Ideoque dissuader Chusai, ne temere confligatur cum tam desperatis. Eadem figura non raro pro tristi ac moesto ponitur. ut Exodi 1. Israelitis fuit vita amara ob gravitatem oneris: id est, molesta insuavis ac tristis. 2. Regum 4 dicit Helisaeus ad famulum, de muliere orbata filio: Sine eam, quia anima eius est amara ei. Sic Anna dicitur fuisse amaro animo, 1. Sam. 1. Et milites Davidis, 1. Sam. 30. Proverb. 31. Ezech. 3 Et abii amarus in ira spiritus mei: pro, tristis simul et iratus. Ruth 1. Amaritudine affecit me Omnipotens. Iob 21 Amaricavit animam meam. Sic et Thren. 3. Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Sic fletus et planctus amaritudinum, Iere. 6 et 31 pro tristissimo et acerbissimo. Sic et Petrus dicitur flevisse amare, Matth. 26. Ezech. 27. Et plangent super te in amaritudine animae: id est, tristi animo. Eadem significatione uxores Esau dicuntur fuisse amaritudo animi Isaaco et Rebeccae: pro, perpetuo eos cruciantes. 2 Regum 14 Vidit Dominus afflictionem Iudae amaram valde. Amaritudines aliquando vocantur res dolore ac moerore afficientes, et alterum ad iram provocantes. Sic dicit Iob 13, Scribis contra me amaritudines: id est, crimina contristantia et irritantia, aut etiam acerba decreta, seu crudeliter me punis et flagellas. Sic et Oseas capite 12 inquit: Irritavit Deum amaritudinibus: pro, gravissimis peccatis. Sic Proverb. 5. ultima adulterae dicuntur esse acerba instar absynthii, et acuta ut gladius anceps: id est, valde molesta et noxia. Aquae amarae, Num. 15 vocatur illa aqua consecrata, et ad hoc parata, ut exploret innocentiam uxoris: sive ob causam efficientem, quod vir irritatus amara suspicione adulterii, volebat sic explorari uxorem: sive ab effectu, quod sontem mulierem amarissime cruciabant, ac excarnificabant. Amarum non raro diciturid, quod est noxium, ut supra diximus de ultimis aut exitu adulterii. Et Ier. 2 dicitur, Scies quod malum et amarum sit, reliquisse te Deum. In hoc sensu vetantur viri esse amari erga uxores, Coloss. 3, Sic et Iacob 3, zelus amarus, pro hostili ponitur. Amaritudo amarissima, Isaiae 38 ponitur pro dolore animi acerbissimo. Amaritudo, absynthium, et fel, aliquando etiam pro impietate, et veluti quadam hostilitate erga Deum et homines ponitur. Sic os impiorum dicitur plenum maledicentia et amaritudine, Psal. 12, et Rom. 13. Sic Deut. 29 dicitur, Ne forte sit in vobis radix germinans fel et absynthium: id est, impia doctrina, quae et Deo est acerba, et hominibus perniciosa. Similis phrasis est Hebraeorum 12, et Actor. 8. Nam in felle amaritudinis et colligatione iniustitiae video te positum esse: dicit Petrus ad Simonem Magum. Ad Hebraeos sane videtur haec similitudo aut metaphora integre exponi, quod amaritudo ab effectu dicatur. inquit enim: Caventes ne radix amarulentiae sursum crescens turbet, et per eam inquinentur multi. Sicut enim amara ac venenata quaepiam herba ex terra crescit, et molestos fructus aut sapores hominibus praebet: sic et impia opinio aut doctrina ex corde crescit, et per os sese expromit in multorum perniciem, et Dei ipsius contumeliam. Eadem igitur ratione ac significatione utitur Scriptura metaphora Absynthii et Fellis, qua Amaritudinis. Possettamen aliqua diversitas alicubi animadverti. ut quod Iere. 9. et 23 minatur Deus, se pasturum populum suum absynthio: id est, gravissimis poenis afflictionum. In absynthium mutare iudicium, Amos 5. et fructum iustitiae mutare in Absynthium, Amos 6, significat tum politicam iustitiam ac iudicium, tum et Ecclesiasticam, commutare in summam et hominibus perniciosam iniustitiam. Sic et Isaias cap. 5 inquit: Vae vobis, qui mutatis dulce in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL.

AMBULARE, per metaphoram significat vivere, tenere aliquod certum curriculum vitae, sive in communi vita, functionibus aut sententiis, seu in fide. Sicut et via, vitam, functionem, aut doctrinam declarat. Adiectis diversis vocibus, significatio nonnihil variatur. Proverb. 10, Qui ambulat sincere, ambulat secure. Ambulare cum mendacio, Iob 31. Ambulare in delictis, Psalm. 68. Ambulare in duricia cordis sui, Ierem. 13. Ambulare fraudulenter, Proverb. 11. et 19 20 et 28. Cotra etiam ambulare simpliciter, crebrum est in Proverb. Sic Psalmo 15, Ingredi sine macula. Ambulare in consilio impiorum, Psalmo 1. id est, impie vivere ac sentire. In via regum Israel ambulare: 2. Reg. 16, est illos impios vita, fide, regimine imitari. Sicut contra ambulare in viis David, aut sicut David: 1. Reg 9. In praeceptis Dei, In iudiciis Dei, Levit. 18 In iustitiis Dei ambulare, Isa. 23. In viis Dei ambulare, Psal. 128. Isa. 23. Ambulare post Dominum, 2 Reg. 23. In praeceptis Dei ambulare, Ezech 5. Item, in viis ac iustificationibus Dei, in lege, in semitis Dei, Psal. 127. Es. 2. 1. Reg 8 est, eius verbum ex animo sequi. Ambulare coram Deo, Genesis 7 et 17. Cum Deo, Genesis 5. in conspectu Dei, Genesis 28. Ambulare coram Deo in veritate, 2. Reg. 20. Item post Deum, et similia, significant, vero animi motu et sentire et agere, quae Deus praescribit, seu pie vivere ex animo. Ambulare post Baal Peor, item post deos alienos, Deut. 4, et Hebr. 7, est idola colere. Ambulare secundum carnem, in carne, aut secundum spiritum, Rom. 8, Galat. 5. sic scilicet sentire ac vivere, uti caro aut spiritus praescribit. Sic et Ambulare in, et post desideria carnis. Ambulare post avariciam, Ezech. 33. Item, post duriciem cordis sui mali, Ieremiae 3. Post peccata Ieroboam, 2. Reg. 13. Ambulare post spiritum suum, Ezech. 13. Idem ferme est, Ambulare in novitate vitae, aut spiritus: et contra, literae vetustae, Romanis 6, et 7, nisi quod vetustas literae proprie illam Pharisaicam disciplinam complectatur. In nomine Dei ambulare, Micheae 4. Omnes gentes ambulabant quisque in nomine Dei sui. Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri: id est, colemus eum. In ore patrum ambulare, est, secundum eorum praescripta: Psal. 49. Ambulare in statutis gentium, Levit. 20. pro, secundum. Ambulare in luce, aut ut filii lucis,

-- 30 --

35/36 et dum lucem habetis: et contra, in tenebris, quod crebrum est in Ioanne, Paulo et Prophetis: significat pie vivere, et cognitionem Dei habere. contra, Inordinate ambulare, pro, parum pie ac honeste vivere, 2. Thess. 3. Ambulare in sapientia, Coloss. 4. pro, sapienter Ambulare in veritate et iustitia, 1 Regum 2 et 3. pro, vere, syncere, iuste. Ambulare in bonis operibus, Ephes. 2. id est, pie vivere, ac secundum Dei mandata. Ambulare in grandibus et mirabilibus, Psal. 131: id est, extra verbum in speculationes sui cerebri evagari, aut etiam extra vocationem maiora viribus tentare, insolescere, superbire. Ambulare coram Deo ex adverso, Levit. 26. pro, iactare eius titulum, et tamen voluntati ac mandato eius resistere. Ibidem, Deus nobis ex adverso ambulare dicitur: id est, nos arguere et punire graviter. Ambulare secundum charitatem, Romanis 14. Ephes. 5, est, uti charitas postulat vivere ac versari. Ambulare per fidem, non per speciem, 2. Corinth. 5 est syncere, ac in timore Dei, non externo fuco. Dicitur et Deus ambulare in populo, cum nobis adest, ac benefacit, Levit. 26, Deut. 23. Ambulare in latitudine, Psal. 119, est, respirare, liberum esse a persequutione, et bona conscientia agere. Ambulare iustitiam ante pios, Psal. 85. pro, pii sectabuntur iustitiam, vel potius Deus ipsos ducet in omnem veritatem ac iustitiam, sicut si ipsa iustitia eis viam rectam praeiret, aut etiam praeluceret. Ambulare circumquaque impios, Psal. 12, significat eorum numerositatem aut frequentiam. Ambulare cum aliquo, Proverb. 1. 1. Sam. 25. Item aliquo loco, 1. Sam. 30: id est, cum eo versari. Ambulare ad pedes alicuius: pro, ei ministrare. 1. Sam. 25 bis habetur. Ambulare in lumine vultus Dei, Psal. 89. et in lumine Dei, Esaiae 2, est eius noticia et aliis bonis frui, etc. Lingua alicuius ambulat in terra, Psal. 73. Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum ambulat in terra: id est, pro libitu et arbitrio suo de omnibus rebus loquuntur et pronunciant. Ambulare facere aliquem, est ducere Psal. 25, Ambulare fac me per veritatem. Ambulare sensim, est dolentium ac moerentium gestum exprimere: 1. Regum 21. quia illi vel ob meditationem sui mali, vel etiam ob debilitationem lente progrediuntur. Eadem loquutio etiam de imbecillib. dicitur, Gen. 32: Declinantes in perversitates, ambulare faciet Dominus cum operantib. iniquitatem: id est, cum illis eos puniet. Sic et illud Actor. 5. Iudas abiit viam suam: id est, periit. Sic dicitur, Ponet partem eius cum hypocritis.

AMEN, Hebraea vox, videtur proprie esse adverbium affirmandi, sumptum ab אמן aman fidelis, verax fuit. Putant vero aliqui esse vocem origine sua imperativi modi Niphal, ubi sic scribitur האמן Heamen, et ה h literam, aut potius tenuem spiritum, initio propter multum usum in pronunciando evanuisse. Christus ea, et quidem repetita, saepe utitur, pro certa asseveratione, ferme iuramenti loco: ac significat ei idem quod Vere ac certe. Sic et Paulus 1. Corinth. 1, videtur eam accipere, cum dicit: Promissiones Dei esse Nae et Amen: id est, certas, veras et ratas: posito adverbio pro nomine adiectivo. Sic et Apocalypsis 3, Amen testis fidelis, accipitur. Item Isaiae 65. Benedicet se in Deo Amen, Iurabit in Deo Amen: id est, in vero ac veraci, seu nequaquam fallente Deo. Additur alioqui admodum crebro in fine precationum, non solum in communi usu omnium Ecclesiarum omni tempore, sed etiam in Sacris literis: ubi quoque, ut dicatur haec vocula in finem precum, nonnunquam praecipitur: ut Deut. 27, Nehem. 8. 3. Esdrae 9, Hiere. 11. Num. 5, Psal. 41 72, 89, 106: in quibus locis aliquoties etiam duplicata ponitur. ¶ Quaestio autem est, quid tandem haec vocula in fine precationis significet. Septuaginta aliquoties verterunt per FIAT, quo plerique scriptores inclinant, quasi sit optantis aut imprecantis Adverbium. Mihi sane, salvo aliorum honore, Hieronymi sententia maxime probatur, cuius haec sunt verba super Matth. Amen signaculum est Orationis Dominicae, quod Aquila, interpretatur Fideliter: nos possumus dicere, Vere. Causa autem, cur hanc significationem maxime probem, est. Primum quia in eo sensu Christus hac vocula utitur, ut supra dixi. Secundo, quia natura fidei ac verae precationis ea est, ut in fine precationis addatur non amplius votum, sed certa cordis asseveratio, aut assensus, quod Deus te exaudiverit, tuaque petitio suum effectum apud Deum sit consecuta, iuxta illud Marci 9. ubi iubemur credere, quod omnia quae petimus, simus certo accepturi: sic demum petitiones fore ratas. Nam omne votum aut desiderium habet aliquo modo admixtam dubitationem: sed in conclusione precum omnino debet abesse omnis dubitatio, et regnare certa fiducia, quod Deus te exaudierit, tibique indubitanter id quod petiisti continget. Sive igitur usum huius voculae in verbis Christi, sive fidei aut precationis naturam, addo et ipsam eius radicem seu primariam originem אמן Aman et Neemen spectes, omnino significat certitudinem, indubitatam assertionem: seu est adverbium affirmandi, et nequaquam optandi aut imprecandi, ut multi male opinantur. Nec tamen male eam in aliquibus locis veteris Testamenti interpretaberis pro voto. ut 1. Reg. 1 ubi ad promissionem Davidis de successione Salomonis, dicit mater Barsabea, Amen. Sic dicat Iehova Deus Domini mei. Sic Ierem. 11. et 28.

AMO, Vide infra in verbo DILIGO, et DILECTIO.

ANALOGIA, mathematicum vocabulum est, et significat duarum aut plurium rationum consonantiam, aut proportionalitatem, ut olim verterunt. Analogia igitur fidei Paulo est, Rom. 12, congruentia aut consonantia cum fide. Vult enim, ut omnis interpretatio Scripturae, et omnis doctrina aut dogma, vel etiam consilium aut conatus in Ecclesia, consonet cum summa fidei aut doctrina Christiana, quae iam in Decalogo, Evangelio. Symbolis, aut in Catechismo comprehensa est: ut Invocatio sanctorum, caelibatus, Missa, et similia repugnant primariis fidei capitibus. Quare etiamsi videretur habere aliqua verba sacrarum literarum aliquo modo eo tendentia, tamen admittenda non est, sed sensus illorum locorum diligentius est inquirendus.

ANATHEMA. Distinguit Budaeus inter ἀνάθεμα et ἀνάθημα : quod posterius quidem tantum donarium divis dicatum: prius vero rem sacram, execrandam, devotam aut detestandam significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis esse, eosque eam pro extrema execratione aut detestatione habere. Sed nos moti etiam ipsa vocis etymologia, potius eam a Graeca significatione et communi omnium gentium more deducemus. Primum venit haec vox a superponendo, aut suspendendo, quod olim apud gentiles donaria templi in eminentiori aliquo loco de parietibus aut columnis suspendebantur, ut et hodie in Papatu fieri videmus. Fuit vero in omnibus gentib. recepta, illa sententia opinione, quod quicquid semel Deo dicatum ac consecratum esset, id amplius in humanos usus adhiberi nullo modo deberet aut liceret, sed esse quam longissime a reb. usibusque nostris seu prophanis removendum ac separandum, et ad sua phana aut loca sacra ac velut ad deos ipsos abigendum, sive communi separatione, sive etiam per mortem ipsam. Inde metaphora quaedam ducta est, ut qui summa quadam proscriptione olim damnabantur, etiam Anathemata dicerentur; quod perinde essent a communi vita et consortio

-- 31 --

37/38 hominum repellendi, et tollendi e vita, sicut aliae res aut homines diis devoti ad deos suos abigendi, quib. erant dicati aut consecrati, aut quorum etiam iusto iudicio seu iustitia ad poenam suppliciumque ob aliquod tetrum scelus debebantur. Ideoque quo illos facinorosos ac pollutos veluti ad deos ablegarent, proscribebant eos veteres, uti cuivis liceret ipsos interficere. Anathem a igitur est res aut persona Deo obligata aut addicta, sive quia ei ab hominibus est pietatis causa oblata, sive quia iustitia Dei tales ob singularia aliqua piacula veluti in suos carceres poenasque abripuit, comprobante et declarante id etiam hominum sententia, ut fit in excommunicationibus. Duplici enim de causa Deus vult aliquid habere vel tanquam gratum acceptumque, ac sibi oblatum: vel tanquam sibi exosum, suaeque irae ac castigationi subiectum ac debitum. ¶ Eadem est vis vocis הרם Herem, deletio, apud Hebraeos: ut pro rebus Deo ab hominibus dicatis, ideoque tantum ad sacrum usum exhibendis, et etiam contra pro execrandis ponatur, quia et illa sint veluti serva et mancipia poenae ac irae Dei, ut habetur Levit. 24; Num. 18, Deut. 7. 13, ubi inquit: Abominaberis illud, quia anathema est. loquens de idolis. Sic et Iehosuae 6. 7. 10, et 1. Samuelis 15, et alias saepius, Septuaginta Herem plerunque per vocem Anathema verterunt. In novo Testamento haec vox ferme in malam partem accipitur, pro re execranda, detestanda, et irae Dei poenisque addicta et devota: ut Paulus cupit anathema esse pro fratribus Iudaeis, Rom. 9. id est, res damnata et perdenda. Quo modo ac sensu Moyses quoque petit se deleri ex libro viventium, Exodi 32: id est, tolli ex numero salvandorum, ut modo populo illud tantum scelus condonetur. Sic Paulus Gal. 1, et 1. Corinth. ultimo, falsos doctores iubet esse, aut pronunciat anathemata. Sic et Petrus negans Christum, dicitur semet anathematizasse, Marci 14. Et illi 40. Actor. 23 dicuntur se anathematizasse, id est, omnibus sese diris devovisse, sibique summam perniciem imprecatos esse; si ita se res haberet, aut si comederent, antequam Paulum interficerent. 1 Corinth. 12 dicitur, Nemo spiritu loquens dicit Dominum IESUM anathema: id est, odio habet, aut detestatur Christum. De anathemate Maranatha, vide in Maranatha. Vicinae sunt illae duae voces περικάθαρμα et περίψημα , purgamentum et iuramentum, 1. Corinth. 4. ubi Paulus dicit, se aliosque synceros doctores pro extremis piaculis, quibus orbis terrarum polluatur, haberi. Cum enim mundus ex mandato Dei seductores pro anathematibus habere deberet, invertit id Dei mandatum, ac veros doctores pro extreme execrandis et tollendis anathematibus habet. Concludit enim ibi Apostolus hanc suae tristissimae sortis descriptionem grandi epiphonemate, veluti si diceret: In summa, quid multis opus est? tam tristis et misera est nostra sors, tam etiam omnibus sumus odio ac execrationi, ut omnes sentiant, nos esse veluti communes quasdam pestes ac piacula mundi: qui si diris exemplis tolleremur, orbis terrarum esset melius habiturus. Saepe (inquit Hesiodus) unus homo est causa mali toti civitati. Sic igitur olim senserunt, quod ob alicuius unius hominis grande scelus impunitum, tot regiones punirentur gravissimis cladibus, ut etiam revera accidit, sicut Scriptura de peccatis Manassae pronunciat. Quare, tales putaverunt quamprimum esse tollendos, quo ira Dei averteretur. Sic erat Achan in Iosua, sic Ionas in navi. Saepe etiam innocentes homines in magnis publicisque calamitatibus ab sumebant, in eosque sua scelera et poenas, ut ipsi somniabant, congerebant, ac diis manib, devovebant et mactabant. Tales farme fuerunt duo Decii et Curtius, quorum apud Livium fit mentio.

ANCILLA, alias conditionem, alias humilitatem ac promptitudinem in serviendo significat: et quidem nonnunquam iunctim ponuntur. Ruth. 2, Quod consolatus sis me, et loquutus ad cor ancillae tuae: Et ego non sum sicut una ex ancillis tuis. priore loco est humilitatis, posteriore conditionis. Sic et 1. Sam. 25, Abigail inquit ad Davidem: Ecce ancilla tua in ancillam ad lavandum pedes tuos. Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae. Id est, omnia inde expectans. Ecce ego servus tuus, et filius ancillae tuae, Psal. 86, pro verna: id est, tibi prorsus addictus.

ANGARIARE verbum, significat aliquem cogere, aut adigere ad aliquid molestum ac laboriosum, idque plerunque praeter ius, sed tamen sub praetextu publici iuris, autoritatisue. Venit autem inde, quod teste Suida angari Persis dicebantur publici aut regii nuncii, qui magna festinatione publicas literas, quo opus erat, perferre cogebantur. Illis igitur regia potestate severissimoque mandato licebat, quosuis vel homines, vel iumenta, rhedas aut naves arripere, eisque ad approperandum suum cursum ferendâve onera aliqua uti vel abuti. Ideo Christus Matth. 5. dicit, Si quis te angariaverit ad unum miliare, (id est, coegerit secum proficisci) ibi cum illo duo: id est, potius propera, ac servias ei ulterius quam flagitat, quam ut rixando cum eo in maiores difficultates aut acerbitates incidas, et scandala excites noxia. Sic Matth. 27. dicuntur milites angariasse Simonem Cyrenaeum, ut adiuvaret Christum in ferenda cruce, usque ad supplicii locum.

ANGELUS Graecavox, Latine nuncius, Hebraice מלאך Maleach, in multo usu est in Sacris literis et Ecclesia. Significat autem ministros potentum, praesertim ad perferenda mandata, et expedienda aliqua longius a suo domino remota negotia missos. Accipitur autem tum pro hominibus, tali ministerio fungentibus, tum et pro famulitio Dei spiritualium essentiarum. Imo et satanae nonnunquam tribuitur. De quo significationis discrimine ex textu, adiectisque vocibus iudicandum. Pro ministris hominibus accipitur in hisce Exemplis. Genes. 32, Et misit Iacob nuncios ante se ad Esau. Numer 14. Nunquid nunciis, quos misisti ad me, loquutus sum? Proverb. 16. Nuncius improbus adest in malum. Ios. 16. Quoniam Rachab abscondit nuncios, quos misimus. Sic 1. Sam. 23, et 1. Reg 19. Caeterum Malach. 2. locus insignis est, sacerdotum munus describens: Labia sacerdotis custodient scientiam, et doctrinam quaerent ex ore eius, quoniam Angelus Domini exercituum est. Sic et 3. eiusdem: Ecce ego mitto angelum meum ante te, qui repurgetuiam in conspectu eius. Pro Angelis caelestibus ponitur Gen. 28. Angeli ascendebant et descendebant per scalam Iacob. Gen. 16. Et invenit eam angelus Domini iuxta fontem aquae, Exod. 23. Ecce ego mitto ante te angelum meum, qui custodiet te in via. Gen. 24. Iehova Deus caeli et terrae, mittat angelum suum ante te Psal. 34. Castra metatur angelus Domini circa timentes eum. Psal. 91, Mandabit angelis suis, ut te custodiant in omnibus viis tuis. Psal. 104. Qui facit angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammae. In novo Testamento sunt innumera loca de bonis angelis. Est vero Angelus substantia spiritualis, iusta, ac Deo obediens et aliena a corporis coniunctione, in ministerium Dei ac piorum (teste Epistola ad Hebraeos) destinata. Pro malis angelis ponitur 2. Samuel. 24, de angelo perdente Ierosolymam. Psalm. 78, Misit eis immissionem angelorum malorum. Psal. 35. Sint ut pluma coram vento, et angelus Domini impellat eos. Sic Iob 4, In angelis suis posuit dedecus. 2. Corinth. 12. habetur de angelo colaphizante Paulum. 2. Pet. 2. dicitur Deus non pepercisse angelis peccantibus. Sic et in Epistola Iudae, Matth. 25, Apocalyp. 12. habetur de praelio bonorum et malorum angelorum in caelo facto. Significat vox Angelus nonnunquam ipsum Dei

-- 32 --

39/40 filium, quod et ipse in redemptione humani generis exinanitus, et tanquam minister quidam admodum humiliter obediens patri caelesti factus est. Hic Angelus dicitur apparuisse Moysi ex flamma rubi, et mox nominatur Iehova: quem Angelum se ex omnibus malis redemisse, Iacob Gen. 48. gloriatur, ao cupit eum benedicere nepotibus suis. Idem angelus Num. 20. dicitur eduxisse populum Israeliticum ex servitute Aegyptia: nimirum Christus, qui fuit (teste Paulo) petra comitans Israelitas. Sic Stephanus quoque primum dicit Deum apparuisse Moysi in flamma rubi. Mox dicit, angelum ei visum esse in rubo. Ita eundem et angelum et Deum patrem nominat. Vocatur et Malach. 3, Angelus foederis a Deo promissus, et a populo Dei expectatus et exoptatus. Qui et Dominus ibi dicitur, ac purificator, mundator seu iustificator, ac renovator filiorum Levi: id est, omnium credentium. Dicitur autem Angelus foederis, quia per eum fit foedus et reconciliatio in Deum et homines. Ponitur haec vox metaphora quadam pro viro valde pio, aut etiam doctore sincero. ut Sam. 19. 2. Sam. 14 et 19: ubi tamen non tam metaphora, quam plena comparatio est. Sicut et Actorum 6, de Stephano: item Gal. 4. Forte Apocalypsis 2. per angelos Ecclesiarum intelligit summos doctores.

ANGULUS, pro quibusvis extremitatibus. Nehem. 9. Dedisti ei populos, quos dimisisti in angulos: id est, dispersisti in diversas orbis terrarum partes, adventante Israele. Super quatuor angulos terrae, Apocalypsis 7, et 20. Angulum capitis aut barbae tondere, est extremitatem capillorum tondere. Lev. 19, Filii nostri sicut anguli excisi instar palatii: pro, sicut angulares lapides elegantes. Anguli totius populi, Iud. 20, pro, primates, proceres, magnates, per metaphoram sic dicti. Zach. 10, angulus eadem ratione nominatur ipsemet Christus, Ex ipso angulus: pro, ex Iuda Christus, caput Ecclesiae. Sic ipsemet Dominus prophetiam de lapide angulari, de se interpretatur: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Psal. 118, Matt. 21, Act. 4. 1. Petri 2. Sic et Iob 38. Isaiae 28. Ephes. 2, lapis angularis praedicatur, et pro Christo ponitur. Angulus aliquando nobilem et conspicuum locum significat. Sic dicitur, pharisaeos orasse in angulis platearum. Aliquando contra ignobilem ac obscurum. Sic negat Paulus Act. 26, ea in angulo acta esse, quae ipse de Christo concionaretur.

ANGUSTIA, pro omni maiore afflictione, praesertim autem pro animi anxietate. De quo vocabulo, sicut et de Contractione, in vocibus Dilatare et Latitudo, agetur: quoniam alterum sine altero facile explicari nequit.

ANIMA ψυχὴ , נפש , Nephes, varia plane significata in Sacris literis habet, quae ordine enumerabimus. Primo significat aliquando rationalem animam, quam Latini animum τὸν νοῦν dixêre: ut cum Dominus inquit Matt. 10, Non esse timendos qui tantum corpus interficere queant, animam autem illaesam relinquere cogantur, sed qui corpus simul et animam in gehenna perdere possit. Marci 8, Quid prodest homini, si universum mundum lucratus fuerit, animae vero suae detrimentum patiatur? In hac significatione reperitur etiam in veteri Testamento: ut Genes. 35. dicitur egredi anima ex Rachele, cum moreretur: et contra 1. Reg. 17 dicit Elias, Revertatur Domine anima pueri huius intra ipsum. Sic et Bileam Num. 23. dicit: Moriatur anima mea morte iustorum, et sit postremum meum sicut ipsorum. ubi indicat, animam piorum post mortem bene habere. Et mox sequenti Cap. de adventu Meschiae inquit: Videbo eum, sed non nunc: et intuebor eum, sed non de prope: id est, cito. ubi indicat ille, se etiam post mortem victurum. Sic 1. Samuel. 25, Abigail inquit, quod anima Davidis custodietur in custodia vivorum: contra vero anima hostium eius, veluti lapis funda excussus, in exitium abiicietur. Sic 1. Pet. 2: Abstinete a carnalib. concupiscentiis, quae pugnant adversus animam. Psal. 16. et Act. 2, Non relinques animam meam in inferno, etc. Sap. 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Haec significatio diligenter observanda est propter Saducaeos quosdam, qui negant in veteri Testamento reperiri quod anima sit quiddam separatum a corpore, quodque eo extincto vivat: praesertim vero de libris Mosi id pernegant.

Secundo ponitur aliquando et pro toto homine, ut Gen. 12. Animas quas fecerant in Charram: id est acquisierant mancipia, aut genuerant liberos. Et Ezech. 33, Gladius tulerit animam: id est, interfecerit quempiam. Sic Num. 33. Gen. 14 inquit rex Sodomae ad Abraam: Da mihi animas, tu retine reliquam substantiam. id est, homines ab hostibus nostris captos, etiam a te liberatos. Ezech. 8, Anima quae peccaverit, ipsa morietur. id est, homo peccans 13. Rom. Omnis anima sit subiecta superioribus potestatibus: id est, omnis homo. Sic quoque usurpatur. Gen. 36. cap. Coepit Esau omnem animam domus suae. Deut. 10, Iacob cum 70 animabus dicitur descendisse in Aegyptum. Levit. 2, Anima cum obtulerit oblationem. et 4. Cap. Si peccaverit anima. et 20, Anima quae declinaverit ad malum. Sic Act. 2, una die dicuntur accessisse 3000 animae ad Christianismum. Num. 15, Anima quae per superbiam aliquid commiserit. Gen. 17, Anima incircumcisa exterminabitur de populo. Sic Ezech. 16, Non esse occidendam animam, quae mori non debet: id est, damnari a doctore innocentes, pieque agentes. Sic saepe anima, tamquam nobilior hominis pars, cum singulari quadam emphasi et affectu, pro toto homine ponitur. Gen. 27, Ut tibi benedicat anima mea, priusquam moriar: id est, ut ego tibi benedicam. Dicitur et de Deo, ut, Septem sunt abominatio animae Dei: id est, Deo. Proverb. 6. Psal. 11. Sic Ezech 24. Polluo sanctuarium, desiderium animae vestrae: pro, quod extreme et ex animo amatis. Sic anima arida et famelica: id est, homo. Num. 11. Psal. 107, Anima anhelans ad te. Psal 143. In secretum impiorum non veniat anima mea. Multum peregrinata est anima mea cum Meschech et Kedar. Custodi animam tuam valde, ne obliviscaris, Deut. 4. pro, custodi temetipsum. Confringi animam desiderando Dominum, Psal. 119. Concupiscere animam, et deficere ad atria Domini, Psal 84. pro, ipsum pium hominem. Sic Psalm. 69. Appropinqua animae meae, redime eam propter inimicos meos: id est, redime me. Et Psalm. 30, Ascendere fecisti ab inferno animam meam. Quomodo dicitis animae meae, ut transmigret? Psalm 11. pro, mihi. Errare fecistis animas vestras, Ierem. 42. pro, vosmetipsos. Facere malum contra animam, Ierem 44. id est, in propriam perniciem. Vicina huic significatio est, quod etiam pro brutis accipitur, et anima dicitur quodcunque animal. ut Genes. 1. Levit. 11, Producat terra animam viventem: id est, animal quodcunque.

Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est vitae hominis. ut Gen. 1, Omne vivens in quo est anima vivens. Num. 11, Nunc autem anima nostra est arida: id est, vita aut corpus nostrum nullo commodo victu rigatur ac fovetur. Gen. 35, Et factum est cum egrederetur anima eius. Psal 119, Vivat anima mea, laudabit te. Tametsi haec proprie de rationali anima intelligenda sint Iob 12, In cuius manu est anima omnis viventis. 2. Sam. 1. Adhuc anima mea in me est. et 1. Reg. 17, Revertatur quaeso anima pueri in eum. Quod itidem de rationali anima dicitur. De vegetativa in sequentibus exemplis. Comedere animam. Ezech. 22. sicut leo rugiendo rapiens rapinam, comederunt animam. Thren. 2. Cum effunderent animam suam in sinum matrum suarum. Luc. 9. Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam. Posses etiam accipere de vita Luc. 12. Anima habes multa bona. Matt. 6, Non,

-- 33 --

41/42 ne anima pluris est quâm esca? Iohan. 12, Anima mea turbata est valde. Et Matth. 26, Tristis est anima mea usque ad mortem. Act. 20, Anima ipsius adhuc in ipso est. In Psalmis innumera sunt exempla: ut cum dicitur, Anima incurvavit se in pulverem, Psal. 44. id est, vis vegetativa proxima est interitui. Multa tamen huiusmodi exempla etiam ad rationalem animam trahi possunt. Sicut et illud: Dilige Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus, etc. In hac vegetativa significatione credo et accipi animam, cum ea dicitur sanguis, aut in sanguine esse: et animam non esse comedendam, Gen. 9. et Levit. 17. Sic Psal. 124, Torrens pertransivit animam. Et Psalm. 105, In ferrum venit anima eius: pro ferrum intravit in corpus, aut vim vitalem semienecarunt catenae et captivitas. Quarto ponitur saepe pro ipsa vita: ut Gen. 8, Requiram animam de manu fratris. sic et Exodi 4. Et Matt. 2. Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri. Iere. 36, Erit anima sua ipsi loco praedae. Sic 1 Sam. 26. Anima mea fuit preciosa in tuis oculis: id est, pepercisti mihi. Iohannis 10, Ponere animam pro ovibus. Et, Habeo potestatem ponendi et resumendi animam. Sic et Matt. 20, tametsi ibi quoque de rationali anima accipi queat. sic et in eo, Dabit animam suam redemptionem pro multis, Iohannis 13, Animam pro te ponam. Et 15, Dilectionem maiorem hac nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis. Ionae 2, Aquae circumdederunt me usque ad animam: id est, extremum periculum vitae. Dare alicui suam animam in praedam, id est, conservationem vitae, quam pro suo lucro aut praeda habeat, quod nempe incolumis evasit. Iere. 20 et 45. Petere pro anima sua, Ester. 7 id est, supplicare pro vita sua. Anima alicuius pro alterius anima: id est, similem sortem aut mortem loco illius perpeti. Anima nostra pro vobis ad moriendum. Animam alicuius quaerere: pro insidiari vitae eius, ut dixi. Cum hac significatione cohaeret illa phrasis, Percutere animam, Gen. 33. Levit. 24. Deuteron. 22 et 27. id est, ita vulnerare, ut vitam adimas. Stare pro anima sua, Ester 8. id est, pugnare pro vita. Item, Abiicere animam: Iud. 9. Accipere animam in manum, significat extremum periculum adire, praesertim in bello: nam ibi vitam et mortem suam pugnans in manibus gestat. Iud. 9. Sic accipienda est etiam loquutio, Ire in anima sua, aut Cum animis suis attulerunt aquam. 2. Sam. 23. Causam praebere in animam alicuius. 1. Samuel. 22. In anima nostra attulimus panem. Thren. 5, Iud. 9 et 12. In animam suam loqui: id est, contra animam aut vitam suam. 1. Reg. 2, id est, in suam propriam perniciem, Nec erat qui requireret animam meam: id est, conaretur vitam meam a periculo liberare. Eripuisti animam meam a morte, Psalm. 56. Iere. 48. Psalm. 17. sic Psal. 33. Ut eruat animam ipsorum a morte, et vivificet eos in fame. Sic et 1. Reg. 1, fugere pro anima. 2. Reg. 7, circumdare aliquem pro anima: id est, quaerendo vitam eius. Sic et expectare animam alicuius, Psalm. 56. Accipere laqueum in animam, Proverb. 22. pro, sibimet exitium accersere. Huc referri possunt illae loquutiones, Amare et odisse animam suam: quae infra in Diligo, et in Regulis Universalibus exponentur. Sic et Invenire animam suo loco tractabitur. Quinto ponitur propotentiis animae, praesertim pro affectibus, appetitione, voluntate, ingenio, mente, aut animo. Exod. 23, Ne opprimas peregrinum. Vos nostis animam peregrini: id est, affectum. Gen. 23. Si est anima vestra, ut sepeliam mortuum: id est, sententia, sensus, voluntas. Gen. 22, Sichem filius meus, concupivit anima eius filiam vestram. Gen. 23. Si est anima vestra: id est, sententia. In hac significatione accipiunt alii illud, Dilige Deum ex tota anima: id est, ex omnibus affectibus. Deut. 4. Et ad ipsam mercedem elevat ipse animam suam: id est desiderium suum. Isa. 5, et Abacuc. 2, Dilatavit infernus animam suam. id est, cupiditatem. Sic Proverb. 23, Dominus animae: pro, cupiditatibus deditus, aut gulosus. Isaiae 56, Canes praefortis animae, nescientes saturari. Levare animam: pro, concupiscere. Qui non accepit, aut potius levavit animam suam in vanum: id est, vana et iniusta concupivit aut speravit. De qua phrasi in verbo Levare. Similia exempla Deut. 24, Ier. 22, et alibi passim, Non dabis me in animam hostium meorum, Psal. 27. pro, ad libitum eorum. Ezech. 16. Dabo te in animam odientium te. Psal. 105. Ut institueret principes eius in animam suam: id est, pro voto aut arbitrio suo. Animam suam non saturabunt, Ezech. 1. id est, cupiditatem non explebunt Ieremiae 15. Si starent Moyses et Samuel coram me, non esset anima mea ad populum istum. Sic Iohannis 10. Quousque suspendis animam nostram? id est, vota aut desideria nostra, qui cupimus aliquid certi de te cognoscere. Deuter. 23, Et comedes vuas iuxta animam tuam: id est pro desiderio tuo. Amara anima, et amarus animus, saepe pro acerbo, irato aut tristi animo ponitur. ut Iud. 18. 1. Sam. 1. Numer. 16. ponitur Viri anima amari: id est, concitati. et 1. Sam. 22. pro tristibus ponitur. Sic et 1. Sam. [23.] ac 2. Reg. 4, et Proverb. 3. De qua voce et phrasi supra dictum est in voce Amaritudinis. Adhaerere animam alicuius alicui, est toto pectore eum amare. ut Genes. 34, Adhaesit anima eius in Dina. 1. Sam. 18, Conglutinata est anima Ionathae cum David. Et contra, recedere animam alicuius ab alio: Ieremiae 6. Ezech. 23, id est, desinere amare eum. Sexto, pro corpore vivo, aut pro homine, sed potissimum ratione corporis. Huc pertinet phrasis illa, Affligere animam, Psalm. 38. Isaiae 58. Levit. 26 ac Deuteronom. 28, Dabit tibi Deus consumptionem oculorum, et tabescentiam animae. Anima pro victu, Isaia 58. Si protuleris famelico animam tuam, et animam afflictam saturaveris. Quandoque accipitur pro pignore, pro victu, ac eo unde vita sustentatur. Item pro homine vivo aut mortuo: ut cum Levit. 19 et 21 prohibetur, ne sacerdos semet contaminet super anima, id est, homine mortuo, aliquo suo cognato. Sic et Num. 5. 6 et 9, Immundus ab anima. Quidam vertit locum Act. 2. ex Psal. 16. citatum, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, non derelinques cadaver meum in sepulchro: cum et verba ea, et totus contextus, et denique res ipsae repugnent. Nam negari non potest, animam non solere significare cadaver: et quod attinet ad locum Levitici, omnino ibi videtur significare homines mortuos. nam et mortuos adhuc solemus homines, parentes aut liberos vocare, per quandam vel synecdochem, vel catachresin: sicut ibi mox illud nephes אפש exponitur per patrem, matrem et fratrem: nec tamen quisquam sanus dixerit, istas voces pater, mater aut frater, idem valere quod cadaver. Sic et vox ἃδης significat Lucae proprie infernum: quod vel ex eo exemplo apparet, quod dicit divitem in inferno cruciatum esse, et inde invocasse patrem Abrahamum. Sic et Isaias capite 14, sepulchrum ab inferno separat. Contextus porro cum ista versione pugnat, quia Petrus ibi clare tribuit Christo cruciatus mortis, ex quibus tunc demum sit liberatus, cum est resuscitatus: ut descensus ad inferos et sensus illorum dolorum non recte tribui queat Christo ante passionem, quando quidem eos Petrus proxime ante resurrectionem ponit, eosque resurrectioni opponit, ita ut resuscitatio sit ea ipsa liberatio et eductio ex illis cruciatibus. Reclamat et in eo contextus, quod clare Petrus ibi duas diversas partes hominis Christi facit, ac de eis separatim pronunciat, dicens: Praevidens loquutus est de resurrectione Christi, quod neque anima eius relicta sit in inferno, nec caro eius viderit corruptionem. Ubi diserte separatim anima a corpore ponitur, et separatim etiam de utroque pronunciatur. Qua ergo tandem conscientia illa duo studio a Spiritu S. separata, a versore

-- 34 --

43/44 confunduntur? Nec valet hic id profugium, quod alterum hemistichium, aut etiam versus explicare soleat alterum. nam in talibus locis plerunque manente subiecto, variatur praedicatum: ut, Filius meus es tu, hodie genui te. Huc facit, quod caro in sepulchro mortua, non potuit sentire illos tam tristes cruciatus: ut sunt parturientis qui ibi per ὠδίνας significantur. Parum quoque honeste, aut etiam religiose corpus Christi vocatur cadaver, quod nunquam plane desertum fuit a divinitate. Porro quod etiam ipsa rei veritas ac doctrina Articuli descensus ad inferos, hanc sententiam non patiatur, satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia disseremus.

ANIMUS apud Latinos plerunque ita distinguitur ab Anima, ut haec vim illam quae vitam sensumque praebet, ille vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit:
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque. — Graeci vocant νοῦν , quem etiam solum dicit Aristoteles ab extra intrare in hominem. Accipiunt illi vocem hanc etiam pro eius affectu: id est, pro sententia, scopo, aut mente. Atque hac etiam significatione tantum vox Animus crebro in sacris literis reperitur, posita pro Hebraea voce נפש Nephes anima, Leb cor aut νοῦς mens: ut Exodi 35, Omnis prono animo offerens, etc. Credo hanc rationalem animam non raro vocari Spiritum: ut cum epistola ad Hebr. dicit, Verbum Dei esse gladium ancipitem pertingentem usque ad divisionem animae et spiritus: id est vitae vegetativae et rationalis. Verum de voce SPIRITUS suo loco agetur, unde et vocabulum Animus plenius perspicietur.

ANIMALIS HOMO ponitur pro homine naturali, quatenus natus, et in hac vita educatus, sed non renatus est. 1. Cor. 2, Animalis homo non percipit ea quae Dei sunt. Dicitur autem animalis, quia sola anima naturali regitur, carens spiritu Dei, eum in omnem veritatem deducente et impellente. Hac de causa etiam res spirituales carnali aut naturali ista anima aut intelligentia non percipit: sed terrenus cum sit, ea quae sunt de terra sapit, percipit et loquitur. Posset forte et ea ratio huius loquutionis videri, quod Anima in sacris literis saepe tum solam vegetativam animam, tum et ipsam carnalem vitam significare solet: de qua re dictum et est supra. Quare hac ratione Animalis homo idem ferme significaret, ac carnalis. Certum sane est, quod Scriptura accusans hominem, etiam ipsam rationalem animam vel maxime accuset. Caeterum ut et melius intelligamus quid sit Paulo animalis homo, et quid in nobis Scriptura accuset consideretur, admodum utilis Iacobi locus est, ubi caelestem et humanam sapientiam comparans inquit: Ista sapientia non est ea quae superne venit, sed terrena, animalis, diabolica. ubi omnem eam sapientiam hominis, quod ad religionem attinet, quae desuper non venit, diabolicam vocat: et ostendit, animalem sapientiam esse idem quod terrenam. Qui locus praeclare etiam refutat liberi arbitrii defensores. Porro 1. Cor. 15, Corpus animale vocat, corpus idoneum ad hanc terrenam vitam: Spirituale vero, quod ad caelestem vitam est aptum, conditûmve. Sic et epistola Iudae opponit homines animales, ut pravos, iis qui Spiritum Dei habent.

ANIMANS et ANIMAL ita distingui solent, quod Animans etiam plantas, Animal vero tantum sensum habentia significet.

ANNON, Adverbium interrogandi, crebro in Sacris literis ea quaerit, quae vel maxime vult affirmare. ut Genes. 13. Annon est universa terra coram te? Annon praecepi tibi? Iosuae 1. Annon misi te? Iud. 6. Annon unxit te Dominus super haereditatem tuam? pro, Certe fecit, ita prorsus sese res habet.

ANNUNCIO Hebraice notat idem quod indico, prima et maxime propria significatione. Sed tamen crebro ad emphasin annunciationis, celebrationis et praedicationis pervenit. ut Proverb. 12. Verax annunciat iustitiam: id est, dicit, loquitur, sive simplici indicatione, sive cum quadam praedicatione. Sic et Psal. 111, Fortitudinem operum suorum annunciavit populo suo, dando eis haereditatem gentium: pro, parefecit, ostendit potentem suam virtutem, cum Israelitas in terram promissionis induxit. Sic Psal. 142, Angustiam meam coram Domino annuncio: pro, ipsi expono. Isaiae 3, Peccatum suum sicut Sodoma annunciant: id est, ultro indicant, non occultant. Ieremiae 10, et saepe alibi, accipitur pro illa celebri praedicatione, laudatione et gratiarumactione. Sic Annunciatrix accipitur Psal. 68.

ANNUS, notae significationis vox, habet quaedam explicatione indigentia. Crebro autem quasi redundat, cum ad singulos minores et maiores numeros coniunctos repetitur, ut Gen. [5.1,] Centum anni, et triginta anni. Ponitur saepe simpliciter pro longo tempore. ut Psal. 90, Mille anni in conspectu tuo sunt sicut hesterna dies cum transierit: id est, longissimum tempus est perinde Deo ut brevissimum: nihilominus quod statuit aut promisit, certo fit, etiam si differat aliquandiu. ut in voce DIES dicam. In fine temporum, annorum, Danielis undecimo: id est, post aliquot annos. Filius anni erat Saul in regnare ipsum, 1. Sam 13, aliqui exponunt, quod iam uno anno regnaverat. Aliqui addunt, quod erat sicut unius anni: id est, simplex, rusticus, et semipuerilis, nullam regiam superbiam aut maiestatem praeseferens. Alii haec coniungunt praecedentibus, quod iam uno anno regnaverat, cum praecedens instauratio regni facta est: et post elapsum etiam alterum annum regni accidisse illa quae mox narrantur. quam opinor esse veram sententiam. Anni merconarii, pro certi, ac determinati, quibus mercenarius nihil addi, sicut et conducens nil adimi patitur. Is. 6. et 21: In tribus annis, tanquam annis mercenarii, alleviabitur gloria Moab. Mercenarius anni in annum, Levit. 25, Tanquam mercenarius anni in annum eris cum illo: pro, tanquam mercenarius annuus, qui sese ei non addixisset in longum tempus, aut perpetua servitute obstrictus esset, sed tantum usque ad certum tempus: quo elapso, denuo novum contractum constitueret. A fine anni in annum: pro, stato tempore anni. 2. Samuelis 14. Sic, Rem anni in anno facere: pro, debitum annuum pensum absolvere, 1, Reg 10. Sic, De anno in annum. pro quotannis, 1. Samuelis 7. Anno post annum pavebitis, Isaiae 32. pro, pluribus annis. Reversio anni, 1. Samuelis 2. pro, veniente novo anno, revoluto anno. Addite annum super annum, cessabunt agni: pro, post paucos annos cessabunt sacrificia, Isaiae 59. Annum coronare bonis, Psal. 65. pro, singulas partes anni, veluti circulum quendam suis fructibus aut commodis ornare: non aliter ac solent puellae texentes serta, ligneo circulo varios selectosque flores circumligare. Annos consumere tanquam sermonem, Psal. 90. pro, facile perire, aut praeterlabi. Esse cum aliquo dies aut annos, 1. Sam. 29, accipitur non de temporis longitudine, sed de experientiae magnitudine: ut Achis dicit de Davide, Qui fuit mecum dies, imo annos aliquot: pro, qui mihi tam penitus perspectus est, ac si pluribus annis mecum egisset. ponitur igitur ibi tempus, pro eo quod fit in tempore, nempe pro usu ac experientia. Dies annorum, Ezech. 38. Qui prophetaverunt in diebus illorum annorum: pro, illis temporibus. Apponere annos vitae, id est, prolongare vitam. Proverb. 3, Longitudivem dierum, et annos vitae, et pacem apponet tibi. Multitudo annorum: pro, senibus, Iob 32. Dies

-- 35 --

45/46 loquentur, et multitudo annorum notam reddet sapientiam Id est, senes longo usu fiunt sapientes, et alios docere sapientia possunt. Numeri anni, pro paucis. Iob 16: Anni numeri venient, et semitam quam non revertar ambulabo: id est, moriar, non rediturus in hanc vitam. Nisi quis velit exponere, quod anni vitae nostrae sint a Deo numerati, et determinati. Alicuius anni pro tempore vitae eius, aut etiam ipsa vita, Psal. 102. et Hebraeorum 1, Anni tui non deficient. Proverb. 5, Ne des annos tuos crudeli: pro Cave ne maritus adulterae, te iuvenem crudeliter interficiat, atque ita tibi reliquum vitae tempus abripiat. Sic annos meos in gemitibus consumpsi Psal. 31. Dierum annus pro completo, ac omnes suos dies habente anno. Vide DIES. Placabilis annus, aut beneplaciti, Isarae 61. pro, cum Deus est propitius, et ultro nos benigne vocat. Sed Retributionis annus, Isaiae 63, et Visitationis annus Ieremiae 11, et 23, plerumque intelligitur de tempore, cum Deus est iratus, et castigat. Menses, tempora et annos observatis, Gal. 4. arguit Paulus superstitiosam temporum observationem, quod Religionem ad tempora alligabant: cum Deus eam, illis Iudaicis observationibus et circumstantiis locorum ac temporum, prorrus liberasset in Novo testamento.

ANTE aliquos esse, significat aliquando, ducem esse. 1 Par 19, Sophach erat ante eos. Alia huius praepositionis idiomata in CORAM exponemus.

ANTICHRISTUS, idem valet quod, vel qui se confert Christo, aut etiam adversatur Christo. Nam αιτὶ Graecis in compositione, non solum adversationem, sed etiam quasi exaequationem et collationem denotat: sicut saepe Homero ἀντίθεος . Dicit autem Iohannes, multos Antichristos esse, vocans omnes seductores Antichristos, quia omnes sese Christo opponunt: sed tamen unum, tanquam eximium prae aliis celebrat, cui id nomen proprie vendicat. Paulus 2. Thess. 2, vocat eum ἀντικείμενον , id est, adversarium: quia Deo, Christo piis, et omni verae pietati adversetur. Epitheta alioqui et nomina Antichristi in Sacris literis sunt plurima, de quibus studiosus Lector alios consulet. Praedicitur igitur in Sacris literis, ut supra in voce ABOMINATIO dixi, venturus quidam singularis adversarius filii Dei, quem novum Testamentum, et praesertim Iohannes in sua Epistola cap. 2 et 4, vocat Antichristum. Definit autem eum ita, ut dicat, Antichristum esse eum qui neget IESUM esse CHRISTUM, et qui neget IESUM CHRISTUM venisse in carnem: id est, qui personae IESU adimatregnum et sacerdotium. quorum utrumque sub voce Meschiae aut Christi comprehenditur. Adimit autem Antichristus Romanus IESU sacerdotium, primum dum non solum eum verbumque eius audiendum esse contendit. Secundo dum eum solum pro nobis sacrificasse, aut plene perlitasse non concedit. Tertio, dum etiam alios innumeros mediatores ac intercessores nobis in caelo et in terra proponit. Regnum adimit noster Antichristus Domino IESU, dum non concedit, eum solum esse caput, gubernatorem ac defensorem Ecclesiae suae: sed et alios ei gubernatores ac capita tum in caelo tum et in terra confingit ac praeficit. Quomodo vero alio qui et in hisce et aliis omnibus partibus doctrinae Christi pontifex Romanus Christo domino adversetur, satis hoc tempore spiritu Dei, in multorum piorum scriptis revelatum est.

ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos, Ier. 46 Mich. 7. Mal. 3. pro, sicut olim, sicut priscis temporibus. Sic dicitur, A diebus antiquis, Isaiae 23. Antiqua misericordia Dei: pro, prima benevolentia, favor et beneficentia erga nos. Psal. 89, Ubinam sunt misericordiae tuae antiquae Domine, quas iurasti in veritate? id est, veteres promissiones misericordiae, favoris ac beneficentiae. Antiquorum desolationes erigent Is. 6. pro, priscas ruinas, olimque dirutas civitates instaurabunt. Ab antiquo aenigmata. Psal. 78, Loquar aenigmata ab antiquo: pro antiqua, exoleta, et quae prae vetustate pene interciderunt. Intelligit autem verba, miracula, ac benefacta Dei. Antiquus dierum, Dan. 7. id est, Deus aeternus qui numquam esse coepit, semperque ab aeterno fuit. Antiquitates caeli. Psal. 68, Qui equitat in caelis, caelis antiquitatis: id est, in sua gloria aeterna. Reges antiquitatis: pro, antiqui, prisci. Sic Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum veterem statum, modum ac morem, Ezech. 36.

APERIRE os, aut labra, saepe adiungitur verbis loquendi, grata quadam superfluitate aut tautologia, aut perissologia. Aliquando etiam, ipsam loquutionem in dicat. Exemplum prioris est Iob 32. Aperiam labia mea, et loquar. Et 33. Aperiam os meum, loquetur lingua mea in palato meo. Sic et in novo Testamento non raro usurpatur. ut, Christus aperiens os suum docebat eos, Mat. 5. Nec tamen ociose additur vox Aperire os. significat enim aliquando libere, aperte, plene aut clare loqui. Sic Paulus iubet Ephesios cap. 6, orare pro se, ut sibi detur sermo in apertione oris: id est, plena, libera, clara et efficax docendi aut dicendi ratio et facultas. Eodem sensu et causa orat David Psal. 51, Domine aperi labia mea, et lingua mea annunciat laudem tuam. sicut Latini dicunt, Pleno aut rotundo ore loqui. Et vulgo ad obscure loquentem dicitur, Aperi os: aut, Ille sane aperuit os der hatt dass maul weit genug auffgetan. Aliquando et per se significat loqui, ut Psalm. 78. et Matth. 13. Aperiam in parabolis os meum. id est, loquar parabolas. Sic Iudicum 2, Aperui ad Dominum os meum: id est, novi, promisi ei. proverb. 8. habetur: Audite me, loquar nobilia, et apertio oris mei rectitudines, et loquutio oris mei, etc. Et Ezech. 16, Nec sit tibi amplius apertio oris: pro, ut pudefias, et non habeas quod contra amplius dicas. Proverb. 24, In porta non aperuit os suum. Sic Isaiae 53. Non aperuit os suum: id est, non est loquutus, non defendit se, sed tacuit. Aperire os suum, aliquando significat gestum deridentis, sicut in multis gentibus moris est. Iob. 16. Aperuerunt super me ora. De qua loquutione in vocabulo ORIS. Aliquando etiam conatum perdendi, ducta metaphora a feris et canibus ore laedentibus, significat Psal. 22. Aperuerunt super me os suum, ut leo rugiens et rapiens. Num. 16. dicitur terra aperuisse os suum, et devorasse Dathan et Abiron. Os aperire, est dare facultatem loquendi: sicut aperire aures et oculos, restituere auditum et visum. Sic Luc. 1. de Zacharia legimus: Apertumque est os eius illico, et lingua eius, et loqueb atur, etc. Vulvam aperire, est primo genitum edere. Exodi 13. et 34. Numer. 18. et quidem in Hebraeo est Apertio vulvae, abstractum pro concreto seu participio: id est, pro aperiente vulvam. Aliquando etiam sola vox APERTIO habetur, ut Exodi 13. Significat igitur non raro Apertio vulvae, primogenitum. Liberationem aliquando Apertio significat: quia captivi carceribus includuntur, quibus in liberatione necesse est carcerem et cathenas aperiri aut resolvi. Isaiae. 61. Talis est loquutio Christi: Quodcunque ligaveritis aut solveritis in terra, etc. facta allusione ad gubernationem captivorum. Aperire Scripturas, Luc. 24, est earum intellectum explicare, aut etiam vim spiritus dare ad

-- 36 --

47/48 intelligendas eas. Sicut contrâ liber clausus, in Isaia et Apocalypsi, cuius sensum assequi nequimus. Ioannis 1, posthac videbitis caelos apertos: et Act. 7, Stephanus vidit caelos apertos: non intelligendum est de universalis caeli aliqua scissura: sed de oculorum spiritualium divinitus donato lumine, ut ad illa tanta mysteria penetrare potuerint. Tribuitur ergo alteri correlativo, quod proprie alterius est, nempe caelo quod intellectus hominis proprie divinitus donatur, tametsi et corporeis oculis talis aliqua species obiecta sit. Dicitur et Aperire mentem, ut Scripturas intelligas. Luc. 24. Aperire et claudere, ita ut nemo contrarium facere possit, significat plenam ac liberam potestatem administrandae functionis, ita ut nemo contra resistere, autid mutare queat, Isaiae 22, Ponam clavem domus David super humerum eius, et claudet, et nemo aperiet: aperiet, et nemo claudet. Locutio est sumpta ab oeconomi functione, qui plenam liberamque potestatem habet.

APPARERE coram Deo, pro venire in templum, et adorare coram arca, ubi Deus promiserat se habitaturum, et exauditurum. Psalm. 42, Quando veniam et apparebo coram Deo? id est, eum in templo restitutus in regnum adorabo?

APPONERE Cor super aliquid, est, id curare, amare, aut etiam in id confidere. Dicitur et Apponere aliquid supra cor. Vide COR. Apponere dies, Proverbiorum 10. aut Longitudinem dierum, Proverb. 3. id est, prolongare tempus vitae. Apponi ad populos suos, est mori ac sepeliri in sepulchro maiorum suorum, Gen. 35. 49.

APPREHENDERE pro attingere. Levi. 26, Apprehendit tritura vindemiam, et vindemia sementem. id est, labores et occupationes unius pertingent usque ad operas alterius prae nimia copia, ut sese invicem impediant, tempusque ad colligendos tam copiosos fructus desit. Apprehendit aliquis, aut eius manus aliquid, Levit. 14. 25, Num. 6, pro, posse id consequi, posse comparare, tantum ei esse opum ut id emere queat. Apprehendere fratrem, aut manum eius, est iuvare eum: sumpta metaphora a manuducentibus infantes. Levit. 25, Cum nutaverit manus fratris tui apud te, apprehendes eum: id est, sublevabis. Sic Deus dicit se apprehendisse manum Cyri: id est, eum rexisse, fovisse ac sustentasse, omniaque difficilia aut etiam impossibilia ei reddidisse possibilia, prona et obvia, Apprehendere terminum proximi, Deut. 19. pro, aliena invadere: ut solet fieri in agris, ubi rapax vicinus tranfert limites, et particulam aliquam soli ad se, translatis metis, attrahit. Apprehendentes gladium aut bellum: id est, bellatores. Num. 31.

APPROPINQUARE mulier, vel Ad mulierem, Exod. 19. Deuteron. 22. nota phrasis est. Appropinquaverunt dies, ut moreretur Israel: Genesis 47. pro, paulo ante mortem Iacob. Appropinquare facere, pro adducere vel offerre. Exod. 29, Appropinquare facies iuvencum coram Domino. Exodi 20, Appropinquare facies eum ad iudices. Appropinquare mihi facies Agag, 1. Sam. 15. Sic Deut. 1. Rem autem quae gravior erit vobis, appropinquare facietis mihi: pro, ad me referetis. Sacerdotes dicuntur Appropinquare Domino, quia proximi ei sunt, cum propius admittantur ad arcam, et offerant Domino. Sic Appropinquare praelium dicitur, quod acies pugnaturae ad sese invicem accedunt: 1. Reg. 20. Appropinquationem Dei volunt, Isaiae 58: pro, volunt coram et veluti in faciem cum eo litigare ac expostulare, tamquam iniusto, quia eorum invocationem et ieiunia negligit. Sumpta est loquutio a forensi more, ubi partes coram sibi invicem, ac in faciem sistere coguntur.

APOSTOLUS, ablegatus, ab ἀποστέλλειν , perinde ut a legando legatus, dicitur persona divinitus ac immediate in Novo testamento vocata, ad docendam doctrinam caelestem, et administranda Sacramenta ubique per orbem terrarum, habens testimonium Spiritus sancti quod in doctrina perseveranter errare non possit. Tales Apostoli proprie fuerunt tantum illi duodecim, qui cum Christo sunt versati, et Paulus. Ideo autem sunt sic a Christo vocati Luc. 6, quia fuerunt legati quidam a Christo, Matth. et Mar. ultimo in orbem universum ablegati, ut ubique de Christo testarentur, et legatione pro Christo fungerentur ad omnes gentes, quo se paterentur cum Deo reconciliari. 2. Cor. 5. Dominus dicit Io. 20. Sicut misit me pater, ita et ego mitto vos: ut ipse Dominus IESUS fuerit aliquo modo Apostolus, missus aut ablegatus, sicut et vocatur Hebr. 3. Dicit quidem Scriptura, mitti doctores etiam in Veteri testamento, ut in Exodo inquit Moyses: Mitte quem missurus es. Et Isaias, Domino dicente, Quem mittam? sese sponte offert, ac dicit, Mitte me Domine. Item in Hieremia: Currebant, et non mittebam eos, etc. Achias propheta 1. Reg. 14, dicit ad uxorem Ieroboam, Se esse durum nuncium, aut legatum. Verum in Novo testamento doctores magis proprie dicuntur Apostoli, quia longius et ad plures gentes erant ablegati. Tribuitur nihilominus haec vox et aliis eximiis doctoribus, ut Rom. 16, Qui fuerunt illustres inter Apostolos. Sic et 1. Cor. 15. ac Ephes. 4, etiam Apostoli numerantur inter eos doctores, qui post Apostolos quoque a Christo Ecclesiae donabantur. Eos veteres vocarunt viros Apostolicos, Apostolum gentium vocat se Paulus Rom. 11, quia plerunque gentilibus, divina quadam vocatione, et humana etiam pactione, facta cum Petro conventione, concionatus est. Contra Petrus apostolus circumcisionis dicitur. Galat. 2. Pseudoapostoli, falsi doctores tempore Apostolorum dicti sunt: quod sonat, falsi apostoli.

APUD aliquem aliquid esse significat alias, in eius potestate esse: alias, eius iudicio. ut, Copiosa apud te est redemptio, Psal. 130. pro, Dominus prompte, plene, ac omni tempore liberat. Sic, Apud te est propitiatio, ut timearis. Peregrinus sum, et incola apud te, ut omnes patres mei: Psalm. 39. Vel coram te, ut legitur 1. Paral. 29. pro, te teste, tuo iudicio seu potius te ita volente ac operante. Non est apud Deum, ut auxilietur inter magnum, et eum cui non est fortitudo. 2. Paral. 14. subintellige, discrimen. Perinde facile est Domino, utrique opem ferre. Deus perfectus est scientiis apud te, Iob. 14. id est, tuo iudicio.

AQUAM, pro elemento humido ac frigido accipi notum est. Natare fecit aquas super faciem eorum, Deut, 13. pro, submersit eos. Aqua refrigerii, Psal. 23. pro refrigerantibus aquis. Dicuntur autem duplices Aquae esset aliae in caelo, aliae in terra, ut Genes. 1. habetur. Illas in caelo, quidam volunt idem esse quod nubes ex vaporibus terrae constantes, quae in pluviam resolvuntur. Figurate porro plures habet vox haec significationes: accipitur enim tum in bonam, tum in malam partem. Comparatur ipse etiam Christus cum aquis in deserto, aut locis aridis et aestu ardentibus, Isaiae 32. Eritque vir ut rivi aquarum in deserto: id est, tam gratus et salutaris. Aquae viventis fons ipsemet Deus vocatur Ieremiae 2. et 7. de quo infra in voce VIVUS. Aqua significat etiam beneficia Christi: id est, veram doctrinam, Spiritum sanctum, et iustificationem. Isai. 55, Omnes sitientes venite ad aquas. Zach. 14, In diebus illis exibunt de Ierusalem aquae vivae: id est, doctrina caelestis. Ioan. 4 et 7. pollicetur Dominus Aquam vivam, omnia sua beneficia intelligens: licet id Evangelista cap. 7. potissimum de dono Spiritus sancti interpretetur. Ex hac metaphora dicit Dominus in Ioele, se effusurum de Spiritu suo super omnem carnem: donum spiritus, pluviae aquisque comparans. Ezech. 36 est plenior metaphora aut similitudo, cum inquit: Effundam super vos aquas mundas, et mundabimini. Deinde ponuntur Aquae pro adversitatibus

-- 37 --

49/50 et calamitatibus, magnisque periculis: ut Psal. 18, Et assumpsit me ex aquis multis. et Psalm. 69, Servame Domine, quoniam aquae venerunt usque ad animam meam: Veni in profundo aquarum, et fluctus operuit me. Sic et Isa. 28. quae metaphora saepius in eo et Psalmis repetitur. Psal. 23, In diluvio aquarum multarum. Psal. 66, Transivimus per ignem et aquam. Isa. 43 omnino in multo usu est, in sententiis praeclaris.

Aquae saepe etiam pro populis aut gentibus ponuntur: ut Apocal. 17. Aquae quas vidisti, populi multi sunt. Isaiae 8: Addunt aquas multas, regem Assur. Sic Hieremiae 47, Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt in torrentem, exund abuntque terram. Mittere panem super aquas. Eccles. 11. liberalitas in multos commendatur. Isa. 8. Fluent ad eum omnes gentes. Alicubi hinc similitudo sumitur: ut Isaiae 17, Tumultus populorum sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. Fellis aqua Hierem. 8. 9. pro noxio beneficio, aut ope, aut pro alia re noxia. Aqua metaphorice ponitur pro semine virili, ob similitudinem. Isa. 48, Audite me domus Iacob, qui de aquis Iudae existis. Sic Num. 24, Defluent aquae ex situla Iacob: id est, copiosam posteritatem propagabit. Pro lachrymis, ponuntur Ierem. 9, Quis dabit capiti meo aquas? Rivi aquarum descenderunt ab oculis meis, Psal. 119. pro, large flevi. Aquam fundere super manus alicuius, est ministrare illi: ut 2. Reg. 3, Elisaeus dicitur fudisse aquam super manus Eliae: Aqua pro baptismo, Iohan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex Spiritu et aqua. Sic et 1. Iohan. 5. Vena aquarum viventium, per metaphoram vocatur ipsemet Deus. Ierem. 2 et 17. Aqua arcta et pane arcto aut angusto aliquem alere, 1. Reg. 22. pro tenui victu. Aqua aut fons fidelis, est perpetuo fluens: contra mendax, Ierem. 15. Aquae profundae verba oris viri, Proverb. 20. id est, plena sapientia, aut etiam occultantia finem et animum dicentis. Aquae multae loca humida nominantur, quae loca ob hoc, in illis ferventibus locis, pro frugiferis habentur: sicut et primus Psalmus celebrat arborem ad aquas plantatam. Num. 14, Et semen eius in aquis multis: id est, semen aut posteritas eius copiose propagabuntur, sicut semina in locis humentibus. Aqua multa, Ierem. 51. vocatur Euphrates: sed Psal. 107, ipsum mare. Facere opus in aquis multis, significat negociationem in mari exercere. Contra Hortus sine aqua pro sterili ponitur, Isa. 1. Aquae superbae, Psal. 124, sunt aquae maximo impetu et vehementia fluentes. Significat autem persequutores potentes et acres. Et mox, Torrens ac flumina. Divisio aquae, 2 Sam. 5. Divisit Dominus hostes meos per manum meam, tanquam divisionem aquae: id est, sicut aqua effusa in diversas partes dispergitur, unaquaque parte fluente in locum sibi declivem aut pronum, nec amplius congregantur: sic et hostes mei sunt divinitus disiecti et dissipati. De hac similitudine etiam in verbo Dividere forte dicetur. Aquarum rivi cor regis, quo cunque voluerit Dominus inclinabit illud. Similitudo fluminum indicat, magno impetu ferri reges quocunque inclinant: sed tamen in potestate Dei esse corda et cogitationes eorum. Ab eo igitur petendum esse, ut ille eos a malo ad bonum convertat: sicut initio aquas convertit, eisque quasi viam praemonstravit, qua quaeque flumina fluere debeant: sicut ex Alpibus vias aquarum divisit, ut aliae ad Orientem, aliae ad Occidentem, Septentrionem ac Meridiem properent. De hoc dicto aliquid infra in voce RIVUS disseretur. Aqua profanda alias proprie accipitur in bonam partem, de aquae copia. ut Ezech. 34 An parum vobis est, quod bibatis profunditatem aquarum? id est, fruamini magna copia aquae. Alias in malam partem, figurate de magnis periculis: sumpta metaphora a periculis submersionis, ut supra dixi. Aqua talorum, Ezech. 47, Et traduxit me per aquas, aquas talorum: pro, non superantes profunditate talos. Per aquam facere transire, Num. 31, est lavare: Alibi significat magna pericula perpeti. Aquae plenae calicis, Psal. 73: pro secundo ac prospero vitae cursu, et abundantia rerum necessariarum. Sicut Aqua abire, Iob 14. Psal. 58, est plane interire. 2. Sam. 14, praeclara similitudine utitur illa subornata mulier coram Davide inquiens: Moriendo morimur, et sumus veluti aquae quae effunduntur, nec amplius congregantur. Spiritus, aqua et sanguis, testantur in terra de Christo, et eius merito. 1. Iohan. 5: id est, Spiritus sanctus, ac verbum, et duo Sacramenta, testantur de Christo et eius merito: ut eum locum prolixius in Fideli admonitione mea de Coena, exposui. Voluere se aquam, copiam significat. Amos dicitur voluisse se sicut aqua, iu dicium, et iustitia veluti torrens vehemens. Aquis frigidis aut refrigerantibus comparatur bonum nuncium a longe allatum, Proverb. 25. quia utrunque gratum simul ac salutare est. Laboris oblivisci, ut aquarum quae transierunt, Iob 2. Vinum mixtum aqua, id est, insincerum, dilutum, comparatur doctrinae corruptae et seducenti, Eccl. 1. Ad quam similitudinem et Paulus alludit, cum de aduterato Evangelio aut verbo Dei loquitur.

Disputatur varie a scriptoribus de aquis supercaelestibus Gen. 1. Sed quod Aquae supra caelos, Gen. 1, in opere secundae diei, sint illae ipsae quae a physicis in media aeris regione ponuntur, et non aliquae aliae supra aetheream regionem, aut supra omnes orbes caelestes, sequentibus rationibus probatur. I. Quia Rakia, expansio aut firmamentum, supra quod aquae esse dicuntur, ibi etiam infimam regionem aeris notat, sicut et caelum saepe. Ideo in opere diei quintae dicit aves volare in facie Rakie, expansionis aut firmamenti: id est, in infima regione aeris. Quam significationem multis testimoniis probare possem, inter quae illud ad hunc locum alludens in primis illustre est, Iob 37: Num tu cum eo extendisti, aut expandisti (nam illud ipsum verbum Hebraeum Rakie ibi est) aerem, qui tam firmus est ut speculum fusum? Quod indicat istam Rakiam, expansionem aut extensionem de qua hic agitur, proprie aerem ipsum esse, super quem passim Scriptura collocat aquas. Nam vocem Sechiakim, ibi positam, aerem significare, ex eo manifestum est, quia Scriptura subinde dicit Nubes שחקים Sechiakim, id est nubes in aere existentes. Saepe etiam eadem vox versa est per nubes, ut Lutherus ibi vertit. Est vero in nubibus aqua. Quare explicante istum locum Iobo, ista expansio, extensio aut firmamentum, vel maxime de ista infima aeris diffusione accipi debet, super quam aquae superiores recte collocantur. Sed vulgo falso ac sine omni ratione existimant; firmamentum esse tantum supremum mobile, aut octavam sphaeram: sicque hanc vocem a Moyse accipi. unde illis etiam huius erroris occasio, de aquis supra omnes caelos, oritur. II. Quia secunda die, ubi de istis superioribus aquis agitur, non exornat Deus supremam regionem caeli, supra quam isti somniant aquas collocari (quod demum in quarta fit, ubi fabricat ei luminaria et stellas) sed hanc infimam, quam (ut Isaias et Psalmus testantur) veluti telam, cortinam et tabernaculum nobis hominibus ad habitandum extendit. Nos enim hic in terra habitantes, istam aeris expansionem veluti domicilium quoddam supra et circa nos habemus. III. Quia Psal. 104, praedicans admirabile opus creationis, et veluti integrum primum Geneseos caput percurrens, mox postquam de expansione caeli dixit, addit de aquis in sublimi positis, easque cum nubibus et ventis coniunctim positas veluti pro fundamento aut pavimento domicilii Dei ponit, ut omnino appareat, aquas caelestes, nubes et ventos eodem loco positas esse. Verba Psalmi haec sunt: Qui operit se lumine veluti instrumento, qui extendit caelum veluti cortinam;

-- 38 --

51/52 qui contignat in aquis domicilia sua, qui ponit nubes currum suum, qui ambulat super alas venti. Quibus verbis veluti pavimentum, solum aut aream Dei, Psalmus in media regione aeris collocat, ubi ista tria reperiuntur. IIII. Quia Moses tantum duplices aquas novit, videlicet quae sunt supra caelum, et infra. Essent autem triplices, si aliae essent supra omnes caelos, aliae in terra, aliae denique in media aeris regione. V. Quia tempore diluvii dicuntur esse ruptae cataractae caeli, nempe quae et nunc dicuntur rupturae nubium: quae sane ex media regione aeris, non ex summo aut crystallino caelo venerunt. Fatentur etiam ii qui tuentur illas crystallinas aquas, eas ad diluvium non esse idoneas: quia sint longe purissime, simplicissimae, et veluti liquidus quidam aer. VI. Quia Deus nobis quotidie adhuc suum aqueum thesaurum ex media regione aeris communicat, non ex caelo crystallino. Illic ergo sunt istae superiores aquae. VII. Quia id agit Moses, ut nobis describat creationem rerum visibilium, quibus uti ac frui quotidie cogimur: non eorum quae nobis et occulta et inutilia sunt. ideo etiam nihil de angelorum caelestium, paradisi aut inferni creatione scribit, imo nec de lapsu quidem angelorum: quae nobis minus necessaria, aut etiam possibilia scitu sunt. Quae ergo esset ista imprudentia Mosis, si omissis istis utilissimis et miraculosissimis aquis mediae regionis, illas ignotas ac inutiles crystallinas, super omnes sphaeras existentes, describeret? VIII. Quia cum Deus siccitatem minatur, praedicit se daturum caelum ferreum et aeneum, item caelum clausum, loquens (quod nemo dubitat, et Lutherus ac Ambrosius asserunt) de infima regione aeris. Igitur aquae caelestes, quas ista caelestia claustra a nobis arcent, sunt proxime supra infimam aeris regionem, quae veluti ferreum et clausum obduratumque quoddam fundum aut contignatio, non patitur eas ad nos defluere aut pluere, donec Dominus istam conclusionem clementer aperit. Sic enim ipsemet Spiritus sanctus istas res pingit Deut. 11. 1. Reg. 8, 2. Par. 6. 7, Luc. 4. IX. Quia non sine causa diligenter Moses dicit de separatione, et veluti subiecto fulcro aut firmamento aquarum quae sunt supra nos. Nam experientia diluvii, et etiam quotidiana, docet, nobis, totique terrae, et omnibus in ea existentibus, periculum esse ab aquis, quae in aëre miraculose suspensae sunt, et veluti in ut re conclusae, ut Iob loquitur: non ab illis quae alicubi extra totam aetheream regionem, atque adeo plane extra totum mundum sunt. Hac igitur descriptione voluit ille nos monere de providentia Dei, tum in communicandis istis caelestibus aquis, tum et in cohibendis, ne uno impetu effusae nos obruerent: eoque interstitium esse divinitus fabricatum. X. Quia Deus omnia ad usum hominis condidit, et nihil plane frustra. Quis autem tandem usus homini est aquarum, extra omnes caelos, ac extra totum mundum existentium, praesertim cum illas aquas, affirment isti diversissimae a nostris naturae esse? Nullae ergo ibi aquae sunt. XI. Quia quid faceret elementaris materia extra omnes caelos? Experientia videmus, elementa ita esse sibi invicem associata, ut quam maxime huic toti mundo convenit, utque sese invicem ferre, et in se invicem facilime mutari possint. Terra plurimum habet affinitatis cum aqua: illa porro cum aere: qui cum igne, et ignis cum aethere. Quod si hunc situm ac ordinem rerum mutare velles, perderent sese invicem, non foverent, elementares partes. XII. Quia et illi ipsi qui tuentur sententiam de aquis extra omnes caelos, fatentur, hanc sententiam de aquis in media regione aeris, esse multo probabiliorem, et rerum naturae concinniorem, quam alteram de aquis supra ac extra omnes caelos: sed queruntur, se solummodo voce Firmamenti in aliam sententiam rapi: cuius significationem revera (uti supra ostendimus) non intelligunt. XIII. Quia Moses in creatione proprie tantum tria nominat, Caelum, terram, et aquam. Necesse igitur est, eum aerem et ignem sub caeli nomine notare, atque ita recte super hoc primum aereum caelum aquas collocat. Loquitur enim ille communi more, ac opinione hominum sui temporis: non ut Astronomus, subtilius atque ociosius elementa et orbes aethereos recensens. Vulgo enim, quicquid iam supra hominum caput est, in partem caeli deputatur.

XIIII. Plerique studiosi Hebreae linguae putant ideo caelos Hebraice dici שמים Schamaim, quasi interpreteris, quod aquae, tanquam si caeli sint ex aqua, aut aqueum quid, carentes omni solida probatione. Verum Moyses non tantum hic in opere secundae diei, testatur aquam esse quid diversum a caelo: sed et statim ab initio creationis propriam quandam essentiam tribuit caelis: eosque dicit non ex alio aliquo, ut aqua vel terra formatos: sed propriam illis, sicut et terrae, materiam creatam esse. Pugnat igitur ista opinio cum manifestis verbis textus. Quare Etymologia vocis שמים Schamaim, necessario componitur vel ex Scham maim, ibi aquae: vel ex Schemaiim, ubi aquae: quorum utrumque cum hac nostra sententia, quod aquae sint in ipso caelo, non supra ac extra omnes caelos, consonat. Sensus ergo huius loci in opere secundae diei est, quod firmamentum dividat aquas inferiores, ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, aqua circa nos est, de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, eiusque exaedificatione, postea in quartae diei operibus dicetur. Obscurus locus est 2. Pet. 3: Illud enim ipsos volentes latet, quod caeli fuerint iam olim, et terra, ex aqua et peraquam. Consistens, Verbo Dei. Sensus autem est, quod verbo Dei extiterint, aut conditi sint, tum caeli, tum et terra, quae constiterit aut extiterit ex aqua, et per aquam. Ex aqua, non tanquam ex materia: sed ex aquis eminens, et veluti esse suum ita inde accipiens, quod cum Dei iussu aquae decesserunt a terra in unum collectae, terrae concesserunt ac veluti largitae sunt propriam speciem aut formam, ut velut caput faciemque exerens, variis salutaribusque rebus, plantis et animalibus sese ornare, ac veluti redimire posset. Eâdem terra etiam omnia per aquas consistere dicitur: id est, in medio aquarum partim innatantium, partim intus in utero eius reconditarum. sicut et Psalm. 24. ait: Super maria fundavit eam. Dicit igitur Apostolus, ideo impios deridere finem mundi per ignem et adventum Christi ad iudicium: quia etiam volentes ignorant tum creationem, tum prius Dei iudicium, cum terra, aqua naturaliter alioqui ornata et quasi formata, mirabiliter tamen per aquas fuit perdita ac eversa.

AQUILA, propteruarias proprietates plures idiotismos ac similitudines parit. ut ob eius velocitatem simul et infrequentem reditum, dicit Iob cap. 9, Dies mei praeterierunt cum aquila, quae volat ad escam: id est, cito, et non redituri. Ob velocitatem et impetum describit adventum hostilem. Ierem. cap. 48. Ecce tanquam aquila advolabit hostis, et expandet alas suas ad Moab. Eadem similitudo est etiam capite sequenti, et Hoseae 8. Dilata calvitium tuum, ut aquila: Mich. 1, magnitudinem luctus ac cladis describit. Tuli vos super alas a quilarum. Exodi 19. pro, benignissime gestavi ac fovi. sic enim aquilae suos pullos gestant. Vel, etiam sic per ardua vos traduxi, sicut aquilae suos pullos in altum prae aliis avibus subvehunt. A velocitate aquilae et illud ducitur Iere. 4, Velociores aquilis sunt equi eius. Sic et Thren. 4, persequutores dicuntur velociores aquilis. A vivacitate aquilae, Psal. 103. dicitur renovari piorum iuventus, ut aquilae: id est, subinde corroborari, et etiam liberari pios in omnibus difficultatibus, ut videantur subinde

-- 39 --

53/54 robustiores fieri, et veluti reiuvenescere. Agnata huic voci vide supra in voce Ala.

AQUILONIS venti natura notatur Proverb. 23. quod fugiat nubes et pluvia, omniaque serenet et siccet.

ARANEAE tela notatur vanitas humanorum conatuum: pravitas autem, collatione ovorum basilisci. Isaiae 59. Addit autem ibidem propheta explicationem huius utriusque similitudinis aut parabolae: quem locum attentius considera.

ARBITRARI verbum, iudicare aut opinari significat. Sed Rom. 3. vertit Vulgata et Erasmus, verbum λογιζόμεθα , Arbitramur hominem gratis iustificari: cum sensus sit, sicut Theophylactus eum exponit per συλλογιζόμεθα , ratiocinamur, colligimus, concludimus, etc. Significat enim certam conclusionem, ex praecedentibus rationibus sumptam. Sic et cap. 6. inquit: Sic et vos λογίζεσθε , colligite, aut certe statuite, mortuos esse peccato. Vulgata habet, Existimate, nimium obscure et dubie significantissimum verbum reddens. Arbitrari rapinam, Phil. 2, Qui cum in forma Dei esset, non est arbitratus rapinam, esse aequalem Deo: id est, non est abusus eo ut rapina, non invasit eum honorem ut solent raptores rapinam cupidissime occupare. Arbitrari verbum crebro id significat, quod adiunctum nomen: ut, Arbitrari rapinam se esse aequalem Deo, Philip. 2. pro rapere id sibi, aut instar rapinae usurpare, eove pro libitu abuti. Sanguinem testamenti arbitrari prophanum, Hebr. 10. pro, prophanare sanguinem. 2. Petr. 3. Longanimitatem Domini arbitremini salutem: id est, utamini ea in vestram salutem, et non in exitium, ut impii, ad stabiliendum suum Epicureismum. Huc et recte referri posse videntur sequentia exempla, Arbitrari aliquem honore dignum: pro, honorare. 1. Tim. 6. et 1. Thess. 5. Arbitrari aliquem ut hostem: pro hostiliter cum eo agere. 2. Thess. 3. Arbitrari omne gaudium: Iac. 1. Fratres, omne gaudium existimate aut arbitremini, cum inciditis intentationes diversas: id est, plene gaudete de cruce, persequutionibus et probationibus. 1. Tim. 1. Arbitratus est me Dominus fidelem: id est, reipsa talem me effecit. Ratio huius loquutionis est, quia iis quae per rapinam consequimur, temere ac pro libitu abutimur: at contra, quae magno precio aut sudore consequimur, iis parce fruimur, perinde ferme ac si non essent in nostra potestate. Convenit cum hac phrasi loquutio Germanica, cum abutentibus quapiam re, dicimus: Opinor te eam furatum esse, aut certe reperisse, vel etiam lusu acquisivisse vide et infra Rapina.

ARBOR, in Hebraeo plerunque est lignum: per metaphoram homines denotat: ut, Arbor bona, arbor mala, arbor virens, sterilis, fructifera, in loco humido aut sicco plantata, Psal. 1. Matth. 7, Matth. 3, securis ad radicem arboris posita: id est, extrema poena Dei, genti aut populo imminens. Specierum vero arboris nomina etiam magis hominum qualitates describunt: de quibus in suis locis uberius agitur. Cibi arbor Levit. 19, pro frugifera. Ibidem mandatur circumcisio novae frugiferae arboris, quae est, ut triennio primo nulli fructus ex ea ab hominibus accipiantur, postea demum quarto anno eis fruantur. Arboris dies, Isaiae 65, comparatione longaevitatis arboris describitur longaevitas hominis: Iuxta dies arboris erunt dies populi mei. Arbores idololatricae, sub quibus idola celebrantur: Pudore afficiomini propter arbores, quas concupiscitis, Isa. 1. Arbor aut lignum vitae, pro re valde salutari: Proverb. 11, Fructus iusti arbor vitae. Cur porro in Paradiso nominetur arbor scientiae aut vitae, non facile fuerit certo statuere. Aliqui putant ab opinione hominis, cui id Sathan persuaserat. Verisimilior est tamen sententia eorum, qui putant ita dici ideo quod ibi debuerint convenire homines ad celebrationem nominis divini, vereque eius noticiae ac vitae aeternae.

ARCA duplex in Sacris literis memoratur, primum arca Noe, in qua tempore diluvii divina providentia ac bonitate servatus est Noe, una cum uxore, filiis et nuribus, ut esset generis humani seminarium: de qua agitur Genes. 6. 7. 8. Eam dicunt significasse ipsam Ecclesiam Dei, in qua qui vere sunt, soli salvantur, pereunte reliqua impiorum turba in fluctibus et furoribus huius mundi. Alia fuit parva quaedam capsa de lignis Sitim facta, et auro obducta, supra quam fuit propitiatorium, et super quam arcam Deus foedere promiserat Iudaeis se habitaturum, inde eos exauditurum, illisque propitium adfuturum: quae perpetuo in sacratissimo abdyto tabernaculi aut templi asservata est. Ea describitur Exod. 25. Quomodo autem eam portare et tractare debuerint, habes in Numeris. Quomodo eam abstulerint Iudaeis Phylistaei, et mox magno malo domiti restituerint, habes 1. Sam. 5. et 6 Ea significat ipsum thronum gratiae, ubi nobis pater ille caelestis per Christum mediatorem accedendus et placandus, omniaque bona ab eo impetranda sunt.

Haec posterior vocata est Arcafoederis et testimonii, propterea quod erat pignus aut testimonium foederis, et quia Deus obligaverat se in ea aut super eam velle habitare, ibique se quaeri iusserat precibus et oblationibus. In hac vero arca nihil aliud fuit praeterquam duae tabulae, laguncula mannae, et virga Aaronis. 1. Reg. 8.

ARCTO pane, et Arcta aqua aliquem alere. 1. Reg. 22. supra exposui in voce Aqua.

ARCUS instrumentum militare notum est. Saepe autem ponitur pro omni armorum genere. Item provi aut potentia militari. Psalm. 44: Non in arcu meo sperabo. Iob 29, Arcus meus in manu mea roboratur. Sic Hebr. 3. Sic Zach. 9. Tetendi mihi arcum Iuda, implevi manum Ephraim. Et 1. Sam. 2, Arcus fortium est fractus. et saepe alias. Arcus aeneus aut chalybeus, saepe pro summa vi. Iob 20. Cum fugerit arma ferrea. Psal 18. Qui docet manus meas ad praelium. Et, Conteritur arcus aeneus brachiis meis. Arcus pro iaculatoribus. Isaiae 22. Principes tui fugerunt, simul ab arcu ligati sunt. Iaculatores enim ac sagittarii ut levioris armaturae, celerius sequuntur fugientes, praeterea suis telis a longe eos assequi possunt, eoque plures capiunt ac ligant. Gladio et arcu aliquid efficere est vi belli aliquid efficere. Gen. 48: Gladio meo et arcu meo accepiterram Psal. 39. 11. et 36, impii dicuntur tendere arcum contra pios, sed fore ut confringatur arcus eorum. ubi arcus pro eorum ipsorum potentia et malo conatu accipitur. Tendentes arcum, vocantur sagittarii aut periti sagittandi: Ieremiae 51, Isaiae 66. Arcus dolosus pro homine aut ope infideli, Hoseae 7, Psalm. 78: quia perinde hominem destituit in necessitate, aut etiam laedit, sicut pravus arcus. Arcus Dei, Genes. 9, iris vocatur: quam Deus esse voluit testem, ac quasi sacramentum ac pignus, quod nolit amplius perdere genus humanum diluvio. SAGITTA vox Arcui addatur, quia sicut re, ita etiam loquutionibus aliquando coniuncta sunt, aut certe vicina significata habent. Proverb. 25, Malleus et gladius et sagittae tuae acutae in corda inimicorum: id est, res valde laedentes. Eodem modo Psalm. 120, Lingua dolosa sagittae potentis acutae. Ierem. 9: Sagitta intensa lingua eorum. Psal. 64, Tetenderunt sagittam suam verbum amarum. Sagitta in manu potentis aut robusti, significat rem valde laedentem, aut alioqui efficacem. Psalm. 127, Ut sagittae in manu potentis ita filii iuventutum: id est, sic filii in iuventute nati patri, senes efficaces ac utiles sunt, sicut sagittae robusti hominis omnia penetrant. Sagittam et arcum alicuius redire retrorsum, 2. Samuel 1, Sagitta arcus Ionathan non rediit retrorsum: id est, non passus est Ionathan se ab hoste repelli, sed

-- 40 --

55/56 perrexit et vicit. Sagitta salutis Iehovae, 2. Reg. 12: id est, indicans et portendens opem Dei salutiferam contra hostes.

Magister sagittarum, Genes. 49, id est, peritus sagittandi. Sagitta aliquando poenas ac calamitates a Deo inflictas denotat. Iob. 6, Sagittae omnipotentis apud me sunt: id est, poenae. Sic Iob. 34, Doloris plena est sagitta mea sine praevaricatione: pro, gravissime, idque praeter meritum affligor. Sagitta etiam plagam denotat. Sic Psalmus 38, Sagittae tuae descenderunt in me. Psal. 64, Iaculatus est Deus sagittam in eos subito: id est, repente eos perdidit. Sic Sagitta famis mala, Ezech. 5. Inebriare sagittas sanguine, est aliquos sagittis conficere et consauciare. Deuteron. 32, Inebriabo sagittas meas sanguine occisorum. Sagitta volans, est quodvis malum graviter laedens: ut et supra dixi. Non timebis a sagitta quae volaverit per diem: Psal. 91. id est, a subito aliquo malo. Sagittae Dei aliquando fulmina vocantur, ut et vulgari sermone Italorum. Hab. 3, Ad lucem sagittarum tuarum ambulabunt. Mox idem dicit aliis verbis, Ad splendorem fulgoris hastae tuae. Psalm. 18, Et misit sagittas suas, et fregit eos. Sagittarii iaculabuntur eum, Genes. 49: id est, multos habiturus est inimicos.

AREA locus est triturationis. Numer. 18. scribitur de Levitarum decimis, quas de sibi datis decimis sacerdotibus dabant, quae iam erant centesima Israelitarum, futurum ut eae reputarentur illis perinde ac si de sua area et torculari essent: id est, perinde gratae Deo, ac si ipsimet eas suo labore parassent arando et plantando.

Colligere de area et torculari, aut opem inde alicui ferre, idem est ac frumento aut vino opitulari. Deuter. 15, 16, Hoseae 9, pro quavis opulentia ponitur. Dilexisti mercedem meretriciam super omnes areas tritici: id est, magis dilexisti idololatriam, quam omnia alia bona. Nisi forte hîc triticum, pro bono semine verbi Dei, poni putandum est.

ARENAE vox suis quibusdam rationibus in Scriptura adhibetur: ut proverbium, Suavis est panis furtivus, sed postea repletur os eius arena: id est, omnia iniusta lucra sunt grata, sed tandem male cedunt. Nihil enim est molestius, quam in pane reperire sub dentibus arenam, aliosve lapillos. Arenae collatione etiam innumerositas exprimitur. Isaiae 33. 39. 1. Reg. 4. Sic dicitur Psalm. 78, Pluit super eos tanquam arenam maris volatile alatum. Arenae gravitate exponuntur etiam res valde molestae et onerosae. Sic Proverb. 27. dicitur ira stulti ponderosior quovis lapide et arena.

ARGENTUM, alias pro pecunia, aut quovis precio ponitur. ut Iob 31. dicit, se non comedisse alienos fructus sine argento. Et Isaiae 55. Deus iubet a se petere aquas sine argento: id est, sine precio omni, aut compensatione, nempe sine nostris meritis aut operibus, salutem gratis ob Meschiae passionem accipere. Sic Genes. 17. iubet Deus Abrahamum circuncidere tum vernas, tum et emptionem argenti: id est mancipia argento comparata, posito abstracto pro concreto: emptione pro, emptis mancipiis. Sic argentum plenum, vocatur iustum ac sufficiens precium, Genes. 23. et 1. Paralip. 21. Psalm. 12, verbum Dei dicitur esse argentum purissimum, excoctum et defecatum septies: id est, res munda ac salutaris, carens omni fece aut falsitate. Eâdem ferme significatione Proverb. 10. dicitur, Linguam iusti esse argentum electum: id est, res pulchra ac praestans. Sic et pii dicuntur a Deo probari et expurgari, Psalm. 66, Proverb. 17. et 27, Malachiae 3.

Argenti desiderium non accipere, Iudicum 5. significat, non parcere hosti victo, spe redemptionis seu precii. Sic et Isaiae 13. Argentum in scoriam versum vocatur Isaiae 1. doctrina corrupta, et homines a vera pietate, vel in sententia, vel in moribus degenerantes. Sumitur et Proverbiorum 26. comparatio ab argento scoriarum. Argentum ferentes, et mercatores, idem sunt Zophoniae 1. Argentei, vocantur maiora quaedam numismata argentea, Gen. 20. Iudicum 17. pro talibus 30 prodidit Iudas Christum. Cuius vero precii fuerit unus argenteus, et an plures eius species fuerint, non facile est statuere. Camerarius in libro de Numismatis graecis et latinis, ita de illis scribit: Αργύρια sunt in Evangelica historia, atq. his XXX acceptis a Iuda Christum salvatorem nostrum proditum legitur. Haec didicimus de Graecorum commentariis, singula valuisse denariis centenis: id est. una mina Attica. Et mox: ἀργύριον in historia Evangelica, decem coronati. Veniit igitur Christus coronatis circiter 300. Porro Beza super Matthaeum, videtur de hac illius sententia addubitare, cuius verba adscribo: Argenteos numos, ἀργύρια . Ita legitur in omnibus Graecis codicibus: et non dubium est, quin ἀργὺρια vocet, quae Hebraei כספים chesapem, sive denarios Romanos intelligas sive siclos Hebraeos, sive tetradrachma Attica. Iosephus autem lib. Antiquitatum 2, ἀργυρῶν meminit. non ἀργυρίων : idque rectius fortassis, ut aliquid subaudias. Sed et Symmachus et Aquila apud Zachariam ἀργυροῦς scribunt, non ἀργύρια . Ioachimus autem Camerarius, vir eruditissimus (quem, sicut debeo, honoris causa nomino) in libello quem inscripsit de Graecorum ac Latinorum numismatis, se didicisse scribit de Graecorum commentariis, singula ἀργύρια valuisse minam Atticam: quod ego quidem optarem idonei alicuius scriptoris authoritate confirmatum. Solet enim Iosephus ἀργυρῶν appellatione Siclos intelligere, ut liquet ex lib. 9. cap. 2. si conferantur, quae illic commemorat de fame quae in Samaria erat, cum cap. 6. secundi Regum: eosque τετρους δράχμους , ut ipse diserte dicit lib. Antiq. 3. cap 9. quam rationem si sequamur, minam Atticam drachmarum centum, id est recentiorem, aestimabimus argenteis vigintiquinque. Ita necesse esset ἀργύρια et ἀργυροῦς distinguere: quod vellem a Camerario copiosius explicatum. Haec illi de argenteis dicunt. Ego contra habeo graves causas, cur nequaquam assentiri queam, tanti precii fuisse illos argenteos. Primum enim necesse est fuisse monetam, et quidem argenteam, quod ipse numerus discretus, et vox materiae indicat. Oportet etiam fuisse eam ipsam monetam tractabilem. At si unus argenteus minam, centum denarios, aut 10 coronatos valuisset: sequeretur, illius monetae pondus fuisse talerorum 14. nam olim aurum maiore quantitate argenti commutatum est, quâm nunc: quod pondus non tam moneta aut numisma fuisset, quam rudis et intractabilis massa. Secundo apparet passim ex historiis Biblicis, fuisse communem ac valde usitatam monetam. At tanta massa non posset valde usitata esse, ne in metallicis quidem locis: nedum apud illos, ubi nullae fodinae fuerunt. Non enim quivis communis homo tantum pecuniae habere potuit. Solet quoque moneta applicari ad emptionem quotidianarum rerum. At quae tandem res quotidianae, ac pervulgata emptione, decem coronatis emuntur? Abrahamo donat Abimelech oves, boves et ancillas, et insuper mille argenteos. Gen. 20. Quis credat, illum pauperem regulum, vel potius pastorem, solitum esse donare 10000 coronatorum, praeter alia munera? Sic Iudicum 17, Micha conducit Levitem pro duabus vestibus, victu, et 10 argenteis annuatim. Quis credat eum illi 100 coronatos, praeter omnia alia dedisse, cum fuerit communis quispiam rusticus ille Micha, et non magnus satrapes? Praeterea videtur eum habuisse mediocri loco in sua familia. Sic Deut. 22. iubetur mulctari is qui uxorem suam infamasset, 100 argenteis, praeter plagarum castigationem. Apparet fuisse communem quandam, et

-- 41 --

57/58 tamen tolerabilem castigationem. At quotus quisque tunc Israelita potuit numerare 1000 coronatos, etiam si omnium rerum suarum auctionem fecisset? Sic 2. Paralip. 1. est, quod usitatus communisve equus sit solitus vendi 150 argenteis. Quod iuxta supradictam supputationem faceret 1500 coronatos. Non est credibile, tanto precio mediocres equos venditos esse. Ioseph venditur a fratribus 30 argenteis. Quis veteris moris gnarus, credat 300 coronatis commune mancipium in agro esse venditum? Terentius formosam illam psaltriam, in pecuniosa simul et libidinosa civitate nimis caram esse putat, quod 20 minis, hoc est, 200 coronatis indicabatur. Verisimilior igitur multo mihi est sententia, Siclum esse vocatum argenteum: quo nomine tum Vulgata, tum et Munsterus vertit aliquoties Hebraeum כסף Chesep, argenteum. Fuit vero illa moneta valde usitata in templo et populo. Porro Siclus fuit idem quod Stater, seu 4 drachmae: una drachma, 9 crucigeri. Cogebantur autem singuli offerre in templum annuatim dimidium Sicli, seu didrachmon. Hoc Romani ad se rapuerant. Quare Christus pro se et Petro soluit unum staterem, siclum aut tetra drachmon. Tales credo fuisse 30. illos Iudae datos: ut summa faciat ad 20 florenos.

Quôd si superior illa supputatio valeret, coactus fuisset Iudas circiter 30 Iibrarum pondus argenti circumgestare, et postea illud coram sacerdotibus ut magnos lapides iactare. consentit cum nostra sententia Iosephus, cui argenteus est idem quod siclus, et siclus idem quod stater aut tetradrachmon. Si quis animi gratia iocari vellet, dicere posset, Iudam illud fugitivum argentum, de male profuso unguento speratum, retrahere voluisse: sicut Evangelista narrat, eum inde occasionem arripuisse consultandi de proditione Domini. Cum enim unguentum illud potuerit vendi 300 denariis, Iudas, qui gestabat pecunias, et quasi quaestor Domini erat, sperabat, si accepisset illos 300 denarios, se ut minimum tertiam partem inde suffurari potuisse: ut maxime duas tertias in pauperes, aut alioqui in quotidianos usus Christi erogasset. Quare ut damnum ex profusione unguenti acceptum sarciret, vendit Christum 30 tetradrachmis: hoc est, circiter 120 denariis, quae erat paulo maior summa illa amissa. Sic ille praeclarum lucrum fecit. Argentum et aurum posita synecdochice materiali causa pro opere, saepe significat idola, aut etiam vasa argentea et aurea.

ARIDA, pro terra: iuxta Regulam, Quod accidentibus valde propriis res ipsae notentur: de qua infra suo loco. Terram enim dicunt Physici, esse omnium elementorum aridissimum et siccissimum. Arida anima dicitur homo, aut corpus, quod nullo commodo victu rigatur, Numer. 11. Ossa mea sicut cremium aruerunt, Psalm. 102. Ibidem: Aruit cor meum, et sicut foenum arui. Perspicuae alioqui sunt metaphorae, aliquid aut aliquem arere, vel arescere: aut contra virere, et florere.

ARIEL, 2. Samuel. 23, et 1. Par 11, significat viros fortissimos: quasi dicas, Leonem Dei. Sed Isaiae 29, Circumuallabo Ariel, ipsam Ierosolymam significat: vel quia illa fuit antea Leo Dei omnes debellans, vel quia sibi eam Deus debellandam sumpserit.

ARGUERE et CORRIPERE, aut increpare, significat monere et obiurgare: ut Isaiae 29, Arguentem in porta supplantant. Proverb. 9, Argue sapientem, et diliget te. Aliâs confutare aut convincere: ut Iohannis 8. Quis arguit me de peccato? Alias etiam gravi castigatione aliqua et poenis affligere significat, praesertim cum Deo tribuitur: ut Psalm. 6. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: id est, punias aut castiges. Argumentum rerum non apparentium, dicitur esse fides: id est, id quod nos persuadet, et veluti coarguit ac convincit, res illas non apparentes vere nobis contingere debere, certasque ac ratas esse.

ARMA, pro omni genere teli aut violentiae hostilis nonnunquam accipitur. Iob 20. Cum fugeret ab armis ferreis. Genes, 49, Arma iniquitatis in habitationibus ipsorum. Sic ponitur angustior vox pro latiore. Aliquando adhuc generaliorem significationem haec vox recipit, ac simpliciter instrumenta denotat. Roman 6, Exhibere membra sua arma iniustitiae, et arma iustitiae: non tamen sine causa, aut emphasi, sic ibi haec vox usurpatur. Contra etiam pro angustiori non raro usurpatur. ut 1. Sam. 20, Tradidit Ionathas puero arma sua: id est, arcum et pharetram. Dies armorum, pro pugna ac praelio. Psalm. 140. Qui operis caput meum in die armorum: id est, me protegis in summis periculis. Armabitur populus meus ad sermonem tuum: pro, constituo te summum gubernatorem post me, tempore belli ac pacis.

Arare bove et asino est, non adhibere modum ac rationem in agendo, non servare aequabilitatem et iustitiam. Deuteron. 22. Nisi arassetis vitula mea, etc. Iudic. 14. id est, nisi sponsae meae opera abusi fuissetis. Supra dorsum meum arantes produxerunt sulcum, Psalm. 129. id est, sine modo ac fine afflixerunt me. Nunquid omni die arabit arans, ut serat? Isaiae 28. id est, Sicut agricolae servant tempora et proportiones actionum: sic et Deus faciet in affligendo, monendo et parcendo. Arantes iniquitatem, et seminantes perversitatem, metent illam: id est, malorum conatuum ac factorum mala praemia accipient. Sic et Oseae 10. Ibidem, Arate vobis arationem: id est, cogitate diligentius, instituite melius actiones vestras.

ARRHA, et Arrhabo: vide in voce Pignus.

ARTIFEX alicuius rei, perspicua phrasis est. Dicitur autem etiam Artifex destructionis Ezech. 21. Tradamque te in manus virorum incipientium artificium destructionis, vel fabricatorum interitus: id est, qui periti sunt perdendi. Cuiusmodi solent esse milites plerique omnes, mera pernicies regionum. Artificii opus Exod. 26, pro opere artificioso, aut quale peritus ertifex efficere solet.

ARUNDO, per metaphoram leves ac vacillantes, dubiaeque fidei homines, praesertim doctores, significat. ut 1. Reg. 14. et Matth. 17. Luc. 7. Quia arundo, ut debilis, et satis eminens frutex, facile violentiae ventorum cedit, ac vel levi aura agitatur: sicut et fluctus maris, quorum etiam instabilitate Scriptura pingit inconstantiam et dubitationem hominum in religione.

Baculus arundineus, simul et infirmum et noxium auxilium significat: quia et facile frangitur, et fragmenta eius quiddam acutum habent, sicut et vitrea fragmenta. Si tali fulcro innixus fueris, non tantum frangetur illud, atque te non substentabit, sed sua sustentatione opeque destituet: simulque etiam inclinante et ruente in ea fragmenta corpore mox te graviter sauciabunt. Sic auxilium Aegyptiorum, qui volebant Iudaeis contra Babylonios succurrere, baculus arundineus vocatur 2. Reg. 18, Isaiae 37. Ezech. 29. Quassata arundo, afflicti et contriti homines vocantur: propterea quod, licet arundo sit per sese imbecilla ac fragilis, multo fit imbecillior, si concutiatur aut frangatur. Tales filius Dei non perditurus, sed sanaturus dicitur, Isaiae 42. Sunt vero tales, quos lex Dei aliaeque calamitates monstratis peccatis ac ira Dei veluti malleus quidam conterens petras confringit ac comminuit, quibus non ulteriori contritione, sed sanatione opus est. Fenae arundinis, id est in arundinetis et plaudibus habitantes, ut sunt crocodili, et alii dracones aquatici, vocantur tyranni et seductores,

-- 42 --

59/60 qui instar talium bestiarum hominibus insidiantur. Psal. 68.

ARX, locum munitum, in Sacris et propheticis literis plerunque proprie significat. Per metaphoram autem, et metalepsin, transcendendo a re corporea ad spiritualem, saepissime Deus dicitur arx nostra, sicut et rupes. Aliquando et arx salutis, fortitudinis, sublimis, et similibus epithetis appellatur.

ASCENDERE, per metaphoram ponitur pro crescere. ut Ier. 46, Qui tanquam flumen ascendit. Pro spina alba ascendet abies, Isa. 55. id est, crescet. Gen. 41, Ascendit flos eius: pro, accrevit. Irasci, 2. Sam. 11. Si ascenderit furor regis. Sic Ezech. 24. Ascendere praelium, 1. Reg. 22. Ascendit clamor in caelum, 1. Sam. 5. sicut Latine, It clamor caelo. Sic Psal. 74, Tumultus insurgentium contra te ascendit semper: pro, crescit. Perire et evanescere, per metalepsin significat: quia quae pereunt aut absumuntur veluti in fumum, evanescere dicuntur. Credo a physicis sumptam esse locutionem. nam plerunque pereuntia in aerem resolvuntur. Sic et Germanice dicitur Auffgehn, Es ist alles auffgangen. Iudic 21, Ascendit tota civitas in caelum: id est, flammis absumitur. 2. Par. 9. 6000 aurei ascendebant super scutum unum: pro, in unum efficiendum absumebantur. Ascendit excellentia Ruben: id est, periit, evanuit, Gen. 49. Ascendit, dispersit ante faciem suam: Nahum 2 pro, evanuit. Ieremiae 48, Civitates ascenderunt Psal. 102. Ne facias me ascendere in dimidio dierum meorum. Sic ferme dicit Deus ad Iacobum, Gen 46, Faciam te ascendere: id est, mori. Ponitur et pro abire, Num. 16. Ut ascendere â tabernaculis Kore. 1. Sam. 14, Ascendit Saul, nec persequutus est Philystim. Ascendere lectum, et descendere, aegrotare, et convalescere est: 2 Reg. 1. Aliud est, ascendisti lectum patris tui, Gen, 49: id est, contaminasti, violata noverca. Ascendere super cor alicuius, est cogitare. Ezech. 38 Psal. 86. Isa. 65. et denique 1. Cor 2, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus timentibus se Luc. 24, Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Ezech. 11. Ipsae quoque cogitationes vocantur Ascensiones. Aliquando idem valet haec phrasis, quod recordari. Ezech. 14, Viri isti fecerunt ascendere idola super cor suum. Ascendere in caelum, est in caelestem gloriam exaltari. Sic Christus dicitur ascendisse in altum, Psal. 68. Iohan. 3. Nemo ascendit in caelum. Sic Christus dicitur ascendisse in caelum, et in altum, Ephes. 4. Qui descendit de caelo, idem est etiam qui ascendit super omnes caelos. Ascendere significat etiam crescere gloria, opibus, potentia: et contra Descendere. Deut. 28, Peregrinus ascendet super te. Ascendere pro equitare. Iudic. 5, Qui ascenditis super asinas candidas. Cibum ascendere facere, Levit. 11. pro ruminare. Ascendere facere, pro offerre, Levit. 14. Iugum super vaccam ascendere, Iudic. 19: pro, eam trahere iugum. Ascendere in librum. 2 Par. 20. Ascendere in numerum verborum. 1. Par. 26: pro, referri, conscribi in acta aut libros. Ascendere lucernas, Exod. 25. pro superiore loco collocari. Ascendere medicinam super aliquid: pro, sanare illud. 2. Par. 23. Sic Ierem. 33, Ascendere faciam ipsi Hierusalem medicinam. Ascendere novaeculam super alicuius caput, Iudic. 13. pro radi eum. Ascendere facere pulverem super caput, Isaiae 7. pro conspergere caput pulvere. Ascendere saepe accipitur pro invadere aliquem. ut, Spiritus zelotypiae ascendit super aliquem, Num. 5. Ascendere faciam super te voraginem, Ezech. 26. pro, curabo ut te invadat exercitus. Ascendent in te ranae, Exod, 8. Ascendit Bausa rex Israel adversus Iehudam. 1. Reg. 14. Sic Xenophon vocat Cyri ἀνάβασιν ascensionem. Ascendere super alios pro, eos quapiam re vincere, excellere: ut Proverb. 31. Multae filiae paraverunt divitias, tu autem ascendisti super eas omnes: id est, superasti alias industrias et opulentas mulieres. Ascendere super labium est fieri fabulam vulgi: Germanice, Den leüthen auff die Zungen kommen / Von den Ieüten im maul umgetragen werden. Ezech. 36. Ascendistis super labium linguae, Ascendere facere in vel ad tributum, est, facere tributarios. 1. Reg. 5. Ascendere alicuius tumultum in aures: pro, pervenire. Isaiae 37. Ascendere vestem super aliquem, Levit. 9. Vestis diversarum specierum non ascendet super te: pro, non indueris ea. Ascendere facere aliquid super caput laeticiae, Psal. 134. pro, habere pro summo ac principali gaudio. Adhaeret lingua mea palato, si non ascendere fecero Hierusalem super caput laeticiae meae: id est, ut sicut eius calamitas est summus meus dolor, nec sine eius restitutione gaudere possum: sic contra, ipsius restitutio sit meum solidum gaudium. Ascendere post aliquem, est eum sequi. 1. Sam 25. Ascendere facere aliquem, est eum educere aut reducere. Genes. 27. 46. Psal. 40. Ascendere facere aliquid, significat asportare, praesertim in locum sublimiorem: sic orat Ioseph, ut sua osla ex Aegypto asportent, Gen. 50. Exod. 13. Sic et ossa Saulis, 2. Samuel. 21. Sic de arca legitur 2. Sam. 6. Ascendere facere alam quem, significat nonnunquam deducere, praesertim in locum superiorem: Gen. 39.

ASPERGERE, in Sacris literis pro expiare ponitur: quoniam quae in veteri Testamento expiabantur, sanguine vitule aut aqua cineris aspergebantur. Levit. 14. Num. 19. Sic Isaias cap. 52 dicit, Christum aspersurum gentes multas: id est, suo sanguine lustraturum, purgaturum, mundaturum. Et Psal. 51, David se aspergi hysopo petit, quo super nivem dealbetur. 1. Petr. 1. et Hebr. 10. dicimur sanguine Christi aspersi: id est purificati cordibus a conscientia mala. Similis phrasis est et Hebraeorum 12. Fiebant etiam aspersiones sanguinis in sacrificando, erga tabernaculum et altare. Praeterea in foederis cum Deo sanctione, aspergebatur populus sanguine. Lagana, et alia quoque farinacea, oleo aspergebantur, cum Deo offerebantur. Conspersio, nimium Hebraice est versum 1. Corinth. 9, cum ibi sit proprie φύραμα , id est, massa.

ASPICERE sese mutuo, significat aliquos inopes consilii esse. Gen. 42. Est haec phrasis etiam in aliis linguis, quod sic solemus in rebus dubiis alius in alium respicere: veluti consilium et auxilium ab eo petentes in rebus perditis, cum nos eius inopes esse agnoscimus.

Aspicere mane, Iudic. 19. Aspicere vesperum Deut. 23, pro appetere, instare. Sic aspici aliquem a gladio, Iob 15: pro, minari illi gladium. Vicinum huic illud Canticorum 1: Nigra sum, aspexit me sol. Aspicere aliquem locum, est alicuius curam gerere. 1. Par. 2. Aspicere iniquitatem in corde suo, Psal. 66 pro, ferre, ac etiam vacare ei. Sic Iob 66. Ne aspexeris iniquitatem. Sic et Aspicere iniquitatem: pro, ferre. Abac. 1. Quare non aspicis super iniquitatem? quasi dicat: Cur tu Domine Deus fers, ut iniquitas grassetur? Sic Germani. Non possum videre, Ich mag es nicht ansaehen: id est, non possum perpeti. Aspicere post cor suum et post oculos, post quos quis fornicatur: Numer. 15. pro, sequi sui cordis cogitationes et opiniones in cultu Dei, non eius verbum. Aspectus alicuius sicut lampades, Nahum 2: id est, rubebant prae pudore.

Aspectus plagae profundior, Levit. [13:] pro superficies, vel etiam ipsa plaga. Aspectus leprae: ibidem, pro specie quae lepram prae se fert. Aspectus oculorum sacerdotis, ibidem, est iudicium, vel quatenus sacerdos aspicere solet ac debet. Aspectus aliquando id dicitur, quo respicimus, et unde toti pendemus, unde opem speramus. Isaiae 20. Et pudore afficientur ab Aethiope aspectu suo. Et mox: Ecce sic aspectus noster, quo confugimus pro auxilio, ut liberaremur. Aspectus ducum ipsis, Ezech. 23: pro, omnes videbantur similes dueibus, habebant speciem ac dignitatem ducum. Sic 2. Sam. 23. Percussit Aegyptium, virum

-- 43 --

61/62 aspectus, id est, terribilem et formidabilem. Sic ferme Germani, Ein ansenliche Person.

Aspectus alicuius usque ad fines terrae, Danielis 4, pro conspiciebatur. Aspectu bona, id est, elegans, formosa. Gen. 12 26. Ester 1. Danielis 1. Verum de hisce phrasibus aliquid etiam in verbis Respicere et Videre adiicietur.

ASPIS, vox etiam in Sacris reperitur. Celebratur autem eius praesentissimum venenum, cuius comparatione malitia humana describitur Psal. 140. Rom. 3. Venenum aspidum sub labiis eorum. sic et Iob. 20. Comparantur et impii cum aspidibus, quod perinde obturent aures ad veritatis sermonem, sicut illae ad incantationem, Psal. 58. Conferuntur et ipsa opera impiorum cum ovis aspidum et basilisci, quod sint perinde venenata ac noxia, Isaiae 59.

ASSUMERE, est aliquem benigne in suam curam recipere. Sic dicitur Deus assumpsisse populum Israel. Exodi 19. Vidistis quomodo vos assumpserim mihi. Psal. 27. pater et mater mea reliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Roman. 14, Infirmum in fide assumite, id est, in vestram curam benigne recipite ac fovete. Ibidem: Dominus assumpsit eum.

ATRIUM, prior pars templi Qui statis in atriis domus Domini, laudate Deum. Psal 135. Alloquitur populum, qui tantum in atrium templi admittebatur.

ATTENDIT attentione, multa attentione: Isa. 21. Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus praefecit: id est, intente cavete. Attendere lectioni, 1. Timoth, 4. Attendere sermoni prophetico, 2. Petri 1. Perspicuae sunt loquutiones.

ATTENVARI, pro pauperem fieri, Levit. 25. Tenues dicuntur pauperes. Vide infra.

Avaricia dicitur idololatria, Ephes. 5. Col. 3. quia facit hominem servum Mammonae: cum nemo possit duobus dominis servire, Deo et Mammonae, teste Christo. Quare avaricia hominem abstractum a cultu Dei, facit idololatram.

AUDIRE, significat proprie auditus sensu, percipere aliqud. Et hoc modo crebro etiam in Sacris literis accipitur, ut Luc. 15, Audivit symphoniam et chorum. Exodi 19, Cum coeperint audire tonitrua. Per metaphoram saepe pro sequentibus auditum affectibus aut motibus accipitur, sicut et alia verba sensuum: ut pro audire cum studio et promptitudine animi. Iohannis 8. Oves meaevocem meam audiunt. Qui ex Deo est, verbum Dei audit 1. Iohannis 4, Qui novit Deum, audit nos. Aliquando etiam expressius credere significat, ut 1. Sam. 24. Ut quid audis verba hominum dicentium; Ecce David quaerit malum tuum? pro, Quare credis delatoribus, etc. Simili ratione dicunt Latini, praebere aures delatoribus aut criminationibus.

Audire ergo verbum Dei, est, non tantum utcunque auribus percipere: sed et intelligere, et credere, eo delectari, et ei obedire conari. Intelligere significat. Gens, cuius ingnorabis linguam, nec audies quid loquatur: Ieremiae 5. id est, non intelliges. Gen. 42, Et ipsi nescierunt, quod Ioseph audiret, id est, intelligeret Hebraeam linguam. Isaiae 36, Nos audimus syriace, id est, intelligimus, dicunt ministri Ezechiae quare petunt, ne hebraice, sed syriace secum loquatur. Quare mox dicunt, Ne populus qui in muris est audiat, id est, intelligat sermonem Raspaces.

Sic ferme dicitur 2. Sam. 1. ut audiat rex quod bonum est, et quod malum, idest intelligat, discernat et diiudicet iustum ab iniusto. Gen. 41. ait Pharao ad Ioseph. Dicunt de te, quod audias sermonem ad interpretandum. i. quod mox ubi audieris, intelligas ac interpreteris, seu quod non narretur tibi somnium frustra. Audite inter fratres vestros, et iudicate iuste, Deut. 1. pro, cognoscite controversias. Sic, Dominus audiet inter nos: Iudicum 2. Pro credere, aut cum assensu audire. Io annis 9. Dixi vobis prius, et non audistis, quid iterum vultis audire? Ubi posterius audire in propria significatione accipitur: sed prius in figurata, pro credere. Deut. 6. Ut audiamus, et opere impleamus: Luc. 11. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud Num. 6. Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, Cum approbatione audire, etiam in hoc exemplo accipitur. Isaiae 33. Qui obturat aurem suam, ne audiat sanguinem, id est, qui non approbat sanguinaria consilia, neque se eorum participem facit. In hac significatione, tametsi et in aliis, non raro hoc verbum reperitur, adiecto gerundio, Audiendo audite. i. studio se, sedulo ac diligenter audite. Obedire: Gen. 3. propterea quod audisti vocem uxoris tuae. Id est, sequutus es, obedisti eius impiae suasioni. Gen. 21. Omnia quae dixit Sara, audi vocem eius 1. Sam. 8, Audi vocem populi in omnibus .i. obedias. 1. Timoth. 1. Hoc faciet, et temet servabit, et te audientes. i. obedientes tibi, aut sequentes tuam sententiam: Sic Iohan. 5, Mortui vocem Dei audient, et vivent. i. obedient, credent. Iosuae 1. In omnibus, ut Moysen audivimus, ita te audiemus, etc, Prover. 4 Audi fili paternam castigationem. Audiens audierit vocem buccinae, Ezech. 33. pro, quicunque audierit. Audire facere, pro indicare, proponere. Saepe dicitur de praedicatione verbi Dei, aut aliorum mandatorum. Deut. 4, Congrega populum, et audire faciam eos verba mea Isaiae 41. Quae futura sunt facite audire nos. i. docete, praedicite. Non fecisset nos audire secundum haec: id est, non praedixisset nobis talia. Iud. 13, Sic et Isaiae 42. 44. Audire facite vocem laudis eius. Psal. 66. 1. Par. 15. Psal. 26. Isaiae 58 Ne facias audire vocem tuam nobiscum, Iud. 18.

Exaudire, Genes. 16, Audivit Dominus afflictionem tuam. 1. Iohan. 5. Si quid petimus secundum voluntatem eius, audit nos: et si audit nos, etc. 2. Reg. 20, Audivi orationem tuam. Idem exemplum et 1. Sam. 8. 25. est. Sic saepe in Psalmis verbum Audire pro attendere, et aures adhibere accipitur. Auditus et auditio, pro fama, aut doctrina. Abdiae 1, Auditum audivimus a Domino. Abacuc 1, Domine auditum audivi. Isa. 11, Neque secundum auditum aurium iudicavit. Isa. 28. Quem docebit scientiam et quem faciet intelligere auditum? id est, doctrinam. Sic et Isaiae 53, Ioan. 12, et Rom. 10. Domine quis credet auditui nostro? Gal. 3, Hoc scire volo, an ex operibus, aut ex auditu fidei Spiritum acceperitis. Heb. 4, Non profuit eis sermo auditionis: id est, sermo auditus 1. Thess. 2. In Evangelistis, saepe pro fama, doctrina. Matt. 4. 14. 24. Marc. 1. 13. Cum auditus erit Aegyptiis, dolebunt iuxta auditum Sor, pro, cum audierint Aegyptii, timebunt sibi similem Tyriae cladem. Isaiae 23. Laudate eum in cymbalis auditus, aut auditionis. i. sonoris: Psal. 150. Amo auditus eorum: pro, obedient eis. Isa. 2. Auditus super auditum, Ezech. 7. pro, crebri rumores erunt. Et erit tantum pavor intelligere auditum. Isaiae 58. Ad auditum aures obtemperaverunt mihi. 2. Sam. 22 pro quamprimum audierunt, quid velim aut mandem. Ad auditum alicui esse: pro: Secretarium. 2. Sam. 23. Auditu auris audivera de te. Iob. 42. Non fuit soror tua Zodom in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum: Ezech. 16. pro, Non cogitabas; aut loquebare, de exemplo poenarum ipsius O Domine audivi auditionem tuam, timui: Hab. 3. Non suscipe auditionem mendacii, Exod. 23. i. non credas, nec spargas mendacia. Ab auditione mala non timebit iustus, Psal. 112, pro, rumore magnorum malorum et periculorum non nimium perterefiet. De hoc verbo Audire, dicuntur quaedam notabilia in Universalibus Regulis, in Synecdoche, aut Matalepsi.

AVERTI, et AVERSUM esse hominem, significat recedentem a Deo impietati vacare. Aversum autem esse Deum, significat, iratum nobis

-- 44 --

63/64 esse. Avertam oculos meos a vobis, Isaiae 1 Ne avertas faciem tuam a me, Ps. 27. Sed de hac voce in verbo Converti.

AUFERRE, significat aliquando amovere. Luc. 1. Dominus respexit me, ut auferret probrum meum inter homines. i. quod mihi ab hominibus obiectabatur.

AURIS, Inclinare aurem, significat diligenter auscultare: ac ideo etiam sequi, et obedire alicui. Sic Latini Praebere aurem dicunt. Ttribuitur vero tum Deo, tum hominibus Deo, ut Ps. 71. Inclina ad me aurem tuam, et serva me. Hominibus, Psal. 78. Inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Multa passim exempla reperiuntur. Psal. 49 paulo aliter accipitur, Inclinabo in parabolam aurem meam: id est, ipse quoque simul ea audiam et discam, quae alios docebo. Audi filia, et inclina aurem tuam. i. diligenter ausculta. Psal. 45. Contrarium est Obturare aures. Psal. 58, Isaiae 33, Sicut aspides obturaverunt aures suas. Sic ferme etiam Obturare accipitur Isai. 6. Obtura aures eorum, ne audiant. Aurem perforare servo subula moris fuit, si noluit liber fieri anno septimo. Exodi 21 Deut. 15. quo indicatum est, eum valde obedientem esse debere, et quasi prorsus servilem conditionem suscipere. Sic et Christus de sua perfectissima obedientia erga patrem, Psal. 40. Sacrificium et oblationem noluisti, aurem perfodisti mihi. Quo indicatur patrem nobis obedientia Christi placatum esse. Loqui in alicuius auribus, Ieremiae 26, et, Esse in alicuius auribus, notae loquutiones sunt. Auditum est in auribus Ecclesiae Actorum undecimo, id est, ab Ecclesia.

AURUM ARABICUM, item de Ophir, tanquam optimum et purissimum, in Sacris literis celebratur. Dabitur ei de auro, Psal. 72. Isaiae 60. Per synecdochen significat omnis generis preciosissima munera: et per metaphoram, spiritualem verumque cultum. 1. Cor. 3. per metaphoram significat purissimam doctrinam. Sed Apocal, 3. aurum significat Christi beneficia ac gratiam, nempe remissionem peccatorum, et renovationem.

AURORA, notae significationis vox est: sed tamen sunt quaedam Scripturae loca, ubi haec vox nonnihil explicatione indiget. Ioelis 2. sumitur similitudo ab aurora, ad declarandam magnitudinem et subitum adventum exercitus Babyloniorum, hisce verbis: Veluti aurora expansa super montes, populus multus et fortis, similis illi non fuit. Quae similitudo perspicua est: quia sicut aurora et subito, et omnia contegit, et montibus ac cacuminibus insidere videtur, sic et exercitus ille. Vicina huic loquutio est Psal. 139. Si assumam alas aurorae, et considam in novissimo maris. Alludit ad celerrimam radiorum solis excursionem, qui momento ab Oriente ad Occidentem perveniunt, perinde ac si aurora celerrimas alas haberet. Non esse aut fore alicui auroram: pro, non perventurum eum esse ad cognitionem veritatis, aut etiam ad liberationem: Isaiae 8. Ad legem et testimonium. Si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis aurora. In aurora, id est, statim initio: Hoseae 10. In aurora exterminando exterminatus est rex Israel: pro, statim in principio regni Oseae, filii Ela. Palpebrae aurorae: pro igneae, scitillantes. Iob 41, Oculi Beemot sunt ut palpebrae aurorae. Ascensus aut ortus aurorae, pro, quam primum incipit aurora oriri. Nehemiae 4, Faciamus opus ab ascensu aurorae usque ad exitum stellarum: id est, a summo mane usque ad extremum vesperum, cum obcurato lumine solis stellae cernuntur. Psal. 110, est obscurus admodum locus, ubi inter alia est vox Aurorae, qui accurata explicatione indigeret: sed a me breviter hoc loco tantum attingetur. Vertunt autem eum alii aliter: mihi maxime arridet Lutheri versio, Populus tuus voluntaria (scilicet offeret) in die victoriae tuae, in ornatu sancto. Ex utero aurorae, sicut ros iuventus tua: subintellige, tibi nascetur. Agitur omnino hic de subditis Meschiae, quo tempore et quomodo sint nascituri, et quam prompte et ornare ei servituri: non de eius divinitate, de qua supra mox initio dixerat. Sensus ergo est, quod post victoriam Meschiae nascetur ipsi nova iuventus aut populus, sicut ipse dicit: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me Docet quoque, quomodo nascetur: nempe mirabiliter, ut nemo cernat unde veniat: sicut ortus roris non perinde cernitur ut pluviae, cuius veluti mater nubes est omnibus conspicua. Denique quod is populus sponte aut voluntatie sacrificabit, idque ornatus ac mundatus sanguine Christi: sicut antea Sacerdotes offerebant in vestitu sancto, ac divinitus ordinato. Porro quod attinet ad copiosam et mirabilem nativitatem novae iuventutis, aut populi Meschiae: saepe miratur Scriptura, quod tam subito et tanta multitudo mirabiliter et sine conspicuo ortu nascetur. Quam admirabilem novi populi nativitate Isaias saepe celebrat, ut cap. 54. Exulta sterilis, quae non paris: prorumpe in laudem, et iubila, quae non parturis: quoniam plures sunt filii desolatae, qui filii maritatae, dicit Dominus, etc. vide sequentia. De hac puericia aut iuventute vaticinatur Ps. 22. Et annumerabunt iustitiam eius populo nato, quem facit. Et Psal. 102. Populus qui creabitur, laudabit Iehovam. Item Oseas cap. 6 beneficium vestri est ut nubes matutina, et quasi ros mane cadens et abiens, Item Mich. cap. 1. Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, velut ros a Iehova, sicut guttae super herbam. Licet autem non possint pro ferri plura exempla, ubi vox Hebraea ילדות Ialdut puericia, significet pueros ipsos, sed tantum aetatem uniuscuiusque: tamen videmus istas voces, Iuventus aut Puericia in Latino sermone facile utrique tribui, et aetati unius, et ipsi coetui eius aetatis. Praeterea Hebraeis valde usitatum est, ut abstractum pro concreto, et eius subiecto ponant: ut senecta pro sene homine, aut senibus. Sic igitur et Iuventus aut puericia, pro pueris aut iuvenibus accipitur.

AZYMON. Vide in voce FERMENTUM.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.