Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VELAMEN, supra in Tegmine expositum est. Tantum igitur unum locum supra neglectum hic breviter attingam. Abimelech restituit Saram Abraamo, multaque alia donans, ut pro se ac familia sua oret, tandem dicit ad Saram: Ecce dedi fratri tuo mille argenteos: ecce illud est tibi velamen oculorum, coram omnibus et erga omnes qui tecum sunt, et cum omni iurgante muliere. id est: Ecce illo dono testor, me divinitus monitum et coactum esse te intactam reddere marito: quod etiam donum tibi erit vice testimonii ac excusationis erga omnes

-- 632 --

1239 homines cum quib, versabere, et contra quamvis mulierculam tecum iurgantem, tibique adulterium mecum patratum exprobrantem. Quod autem Tegmen oculorum metaphorice pro excusatione expono, ea causa est, quod contectio oculorum est veluti defensio quaedam in culpa, ne prorsus confundamur. Quare omnes naturaliter cum arguimur, et in rebus adversis, ad id remedium confugimus, ut oculos demittamus, aut faciem tegamus, aut etiam alicubi nos plane abscondamus et latitemus. Quo spectat etiam Graecum verbum ἐγκαλύπτεσθαι , et contra ἐκκαλύπτεσθαι . Nam tanto maiore ignominia affecturus adversarius, detegit faciem reo, eumque cogit spectare homines, et vultum eius omnibus patere. Huc pertinent publicae infamiae ac ignominiae, quae tanto sunt acerbiores et graviores, quanto magis rei propalam ab omnibus spectandi proponuntur. Huc pertinet historia Vitellii Caes. cui capto, et ad supplicium tracto, narrat Suetonius adversarios mento mucronem gladii subiecisse, ut cogeretur erecta facie homines spectare, et illis vicissim faciem visendam praebere. Accipio ergo tegmen oculorum metaphorice, pro defensione contra ignominiam. Sic etiam in sequenti capite, Abraamus donat Abimelecho munus septem ovium, quod vult esse sibi testimonio, quod ille puteus ipsius sit. Sic igitur apparet, tunc fuisse usitatum, ut munus esset testimonium iuris aut innocentiae alicuius apud alios homines. Sicut enim Abimelech accipiens munus 7 ovium, testabatur puteum esse Abraami: ita idem dans munus mille argenteorum, testabatur Saram esse inviolatam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.