Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VENDO, verbum per se notum ac perspicuum est. [?: D-- ] tatur quid significet Luc. 12, cum Dominus dicit: [?: V--- ] te bona vestra, et date eleemosynam parate vobis [?: ] supia quae non veterascunt, thesaurum in caelis. Hinc [?: ] nim probant monachi, oportere eos qui germani Christiani esse volunt, omnia sua vendere, et distribuere [?: ] mendicos, et ex mendicitate vivere. Quae nequaquam sententia Domini ac servatoris nostri est: sed ut id [?: ] non male ad verbum exponi potest de Apostolis ac discipulis ipsius, quos ab omni cura ac opera rerum [?: ] narum abstrahebat ad scholam suam, paulo post ablegaturus per orbem terrarum ad instituendas novas scholas: ita non est universale mandatum ad omnes Chrisianos, si ad verbum exponatur: quos postea Paulus [?: os---- ] pie posse non modo brutarum et mortuarum rerum possessionem habere, sed etiam hominum aut mancipiorum, [?: id- ] Christianorum. Metaphorice itaque intelligendum est id mandatum de quadam renunciatione aut abiectione [?: ] huius mundi, de qua Paulus 1. Cor. 7. inquit: Qui habent uxores, sint ut non habentes, qui flent, ut non [?: ] ; qui gaudent, ut non gaudentes: qui emunt, ut non possidentes: qui utuntur hoc mundo, ut non abutentes. id est, ut non ita inhaereamus nostris opibus ac ex eis [?: p---- ] amus tanquam inde omnis nostra felicitas ac [?: ----pendeat ] , sicut ille dives putabat, de qua re in toto ea capite agitur. Iubet ergo ibi Christus, ut soli Deo [?: se----mus ] , non mammonae, non nimium divitias amemus, [?: -de ] pendeamus, nostramque felicitatem inde expectamus: sed potius parati simus liberaliter fratres egentes adiuvare. Huc spectant omnia ibi praecedentis Christi, de abiicienda solicitudine rerum terrenarum, et quaerendo thesauro caelesti. Haec igitur sit prima significatio verbi Vendere, cum quasi neglectionem rei quae dicitur esse vendita, significat. Sic possis exponere illud dictum Psal. 44, Tradis nos veluti oves in devorationes, et vendis populum tuum absque precio: id est, [?: neglig- ] , abiicis, etc. Secundo significat hoc verbum, penitus in alienam potestatem tradere ac dedere, sicut aliae [?: ] , aut etiam mancipia cum venduntur, in alienum ius arbitriumque prorsus deduntur: cuius traditionis aut deditionis dicta ac exempla reperiuntur tum de isti communi corporeaque vita, tum et de spirituali. Primum exempla prioris proponam. Deut. 32. Quomodo persequitur unus hostis mille Israelitas, et duo [?: ] 10000 ipsorum? Nonne id ideo, quia Deus eorum [?: --didit ] eos, et Iehova conclusit aut tradidit eos? Sic [?: ] cum 2 et 3, Iratus est Dominus Israeli, et vendidit eos hostibus suis per circuitum. id est, tradidit, deditque in eorum servitutem. Sic supra citatum dictum Psal. 44. intelligi recte potest. Isa. 50, Ecce propter iniquitatem venditi estis, et propter scelera abiecta est mater [?: vestra ] : quod et deditionem, de qua iam agitur, et neglectionem, de qua in prima significatione, denotat. Similia exempla reperiuntur Iud. 4 et 10. In spirituali quoque venditionis aut traditionis genere usurpatur. Sic de Achabo dicit Elias, quod vendiderit se ad [?: ] endum malum coram Domino. Et mox additur [?: ] fuisse alium qui semet perinde ad peccandum [?: -d-rit ] .

-- 633 --

1241 Sic et Paulus queritur Rom. 7, se esse venditum ob peccatum originale, ut cogatur ea mala facere, quae [?: ] nolit. Vendit iustum pecunia: Amos 2, videtur corru-ptelas iudicum significare, qui acceptis muneribus causas civiles et criminales insontium ad libitum iniustorum inflectebant. Ante diluvium et extremum iudicium dicuntur homines vendituri, empturi, aedificaturi, nupturi, etc. id est, toti in hac terrena vita immersi [?: ] , prorsus negligentes Deum, et diabolum ac utri usque regnum, nihil plane solliciti de aeterna vita ac morte Ezek 7. Venit tempus, ut neque qui vendit doleat, neque qui emit laetetur. id est, erit tristissimus rerum status, [?: ] nullus venditorum praediorum usus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.