Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VERBUM vox valde varie accipitur, et maximi momenti significata obtinet, de quib. qua potero dexteritate dicam. Primum usitatissime, praesertim in Sacris, accipitur pro sententia, doctrina, sensu ac cogitatione, alteri vel ore vel scripto indicata, sive ea Dei sit, sive hominum. De qua significatione, eiusque exemplis, quatenus pro hominum sermone ponitur, nihil attinet plura dicere. Secundo, significat in paucis quibusdam locis Verbum, logos, vel (ut alii vertunt) sermo, ipsummet Dei filium, aut secundam divinitatis personam, qui etiam suo tempore caro factus aut incarnatus est. Loca praecipua huius significationis sunt in primo capite Evangelii Ioannis, et in primo eiusdem epistolae: ubi dubium prorsus non est, significare secundam divinitatis personam. Valde autem dubitari ac disputari a doctis solet, qua de causa sit sic filius Dei a Ioanne nominatus. Quaerunt enim alii, in Graeca voce ac lingua causam istius appellationis, eoque usitata eius significata recensebo. Hieronymus in Epistola ad Paulinum, complures eius significationes recenset: ut sunt, sermo, verbum, oratio, ratio, sapientia, computus: quarum unam quanque significationem putat aliquo modo Christo convenire posse. Irenaeus vult ideo filium vocari logon, quia sit persona loquens cum hominibus. Tertullianus contra Praxeam, multis rationibus contendit, vertendum logon, cum de filio dicitur, rationem, aut mentem. Nazianzenus in quarto libro de Theologia, plures rationes divinat, cur filius vocetur logos verbum, quia sic se habeat ad patrem, ut sermo ad mentem: tum ideo, quod sine passione genitus est: tum, quod sit ei coniunctiss. tum, quod efferat aut exponat, vel enunciet patrem, eiusque voluntatem, quia videatur perinde se habere ad patrem ut definitio ad definitum: et quia sit compendiaria facilisque demonstratio patris. Basilius in Sermone super initium Ioannis, alias rationes affert. Bucerus vult valere idem quod numerum, vim aut efficaciam quandam divinam. Ita variae rationes huius etymologiae redduntur: quarum tamen nulla prorsus certa demonstratione, ac sine ulla dubitatione, exclusis aliis, asseri potest. Quare non dubito esse absconditum mysterium. Aliqui volunt eam rationem etymologiae huius ostendere, quod cum Scriptura testetur omnia per filium esse facta, initio Genesis in descriptione creationis narretur, Deum dicendo omnia creasse. putant igitur illud ipsum dicere, esse filium Dei: eoque illum a Ioanne vocari logon, verbum. Verum contra ingens incommodum sequetur ut eadem ratione etiam alias, cum Deus aliquid dixisse legitur, necesse erit consimiliter illud (DICERE) de filio intelligi: unde plura absurda ac errores orientur. nam saepe ipsemet filius loquitur. sic et Paulus ostendit, Christum fuisse eum qui eduxerit patres ex Aegypto, et cum eis egerit, loquutusque sit: 1. Corinthiorum 10. Sic confundetur secunda persona cum suo Dicere. Sequetur etiam, doctrinam seu verbum Dei esse substantiam, et esse Deum, sicque Deus cum patefacta doctrina confundetur. Huc accedit, quod Epistola ad Hebr. etiam filio suum verbum tribuit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. Quare malim illud (dicere Dei) Genesis 1 exponere de mandato Dei, sicut David clare exponit inquiens: Ipse dixit, et factum est: ipse praecepit, et constitit. Sic et Paulus de mandato intelligit 2. Corinth. 4, Qui praecepit ex tenebris lucem fulgere. Quin et Moyses ipse primo capite satis clare ostendit, illud dicere Dei fuisse quoddam praecipere. semper enim cum inquit, Dixit Deus: mox subiicit quid dixerit, nempe Fiat lux. Fiat firmamentum, Congregentur aquae, Germinet terra herbam virentem, Fiant luminaria in firmamento caeli, Producant a quae pisces, Producat terra animalia, etc. Quibus verbis disertissime ostendit Moyses illud dicere Dei fuisse merum, sed tamen efficax mare ac praecipere. Sic et Centurio in illa sua magna [?: ] Christo laudata fide inquit: Dic tantum verbum, et [?: ] nabitur puer meus. ubi Dicere verbum, nihil aliud est [?: q- ] efficax praecipere Christi erga morbum pueri, et [?: re- ] naturam, aut etiam angelum aliquem, quem eo ablegavit: sicut Centurio eius imperium cum suo ministro servos mittente comparat. Illa nihilominus (ut et meam sententiam exponam) mihi omnium aptissima etymologia vocis logos, Verbum, videtur esse: quod [?: ] Chaldaea versio saepissime habeat pro nomine propria Dei יהוה Iehova Meimar מימר verbum (qua [?: l ] tempore Christi vulgus Iudaeorum plurimum usum est) verisimile mihi fit, Ioannem voluisse eam vocem etiam in sua Graeca scriptione per Logon exprimere: sicut innumeros Hebraismos passim Apostoli suis scriptis inserverunt. Apparet sane, fuisse tunc usitatum vulgae, pro nomine Iehova voce Meimar uti: quod et [?: Ga-nus ] probat: sicut et postea, ac nunc quoque Iudaei pro eodem nomine utuntur vocabulo שם Schem, quod significat nomen. Voluit igitur Ioannes usitata vulga voce uti, ac ipso statim primo nomine dicere, Meschia esse Iehova, ut divinitatem eius asserat contra, haereti-cos, Cerinthum et alios, contra quos suum Evangelium scripsisse dicitur. Porro causas divinare, cur vel Iugum, vel etiam vulgus sit usum voce Meimar pro Iehova, non est facile. Videntur tamen non tam superstitione moti esse, de qua postea Rabini garriverunt, quod illud nomen sit ineffabile, et quod non debeat crebro usu pollui: quam potius, quod voluerunt indicate, illud nomen non facile posse ullo uno verbo verti, sed magnum mysterium longoque sermone exponendum continere. de quo mysterio in proprio Libello hisce adiuncto disserui, ideo posuerunt tantum voculam verbum quasi dicerent: Est tale nomen aut Verbum, quod cum significet aliquid, non tamen una voce verti queat: ideoque si vis eius vim pernosse, cognosce in ipso originario textu ac sermone, et ex eorum explicatione qua id possunt exponere. Sic saepe solent versores aliqua vocabula aliarum linguarum retinere (ut exempli gratia, in Daniele Maozim, Meschiam, et similia) quae non possunt uno aut paucis verbis commode reddere. Posset et illa causa esse, quôd saepissime nomen Dei in Sacris literis pro ipso Deo ponitur: ut Isaiae trigesimo: Nomen Dei venit de longinquo: id est, ipsemet Deus. Hisce igitur ob causas, et quas prius indicavi, nempe communem consuetudinem, et quo statim ipso nomine testaretur Meschiam esse verum Deum, voluit eum [?: ] nes vocare logon verbum: et hoc credo esse etymonlog+ius tam celebris nominis. Sed permitto iudicium Ecclesiae. Porro impudentissimo Staphili [?: mend- ] , quod negaverim logon Ioan. 1. significare filium Dei, alias copiose respondi. Hac etiam etymologia comprobata, rectius vertetur Verbum. quam Sermo: quae est una tantum quaedam vox Iehova, non integer sermo: et quia id vox Chaldaea potius denotat. Consultius etiam ob eas causas fuisset retinere voculam Verbum, quia in hac significatione iam in Ecclesia valde receptum tritumque fuit, quia etiam magis indicat esse mysticam quandam vocem, minusque errandi occassionem praebet. Nam cum videatur perspicua oratio esse, Sermo fuit ab initio, et fuit apud Deum: in [?: pro- ] vi est, ut quis intelligat de doctrina aut patefactione, cum Samosateno et Serveto: negetque ibi secundum personam indicari, aut quicquam maioris mysterii contineri. Verum cum audit verbum fuisse ab initio, [?: ] cogitur secum cogitare ac statuere, esse mirabile et mysticum

-- 637 --

1249 quoddam verbum: et non esse communem, vulgarem, aut cuivis obvium intellectum eius loquutionis: eoque verum eius sensum quaerit, et per illud mirabile verbum secundam personam intelligit. Aptius quoque est, ut uni rei unique individuo unum aliquod nomen tribuatur, quam ut integer sermo aut oratio appelletur. Quare ego malim hodierna quoque die initio Ioannis Verbum retineri, et filium Dei logon Verbum potius quam sermonem appellari: quam vocem et Germanica versio per Vuort expressit. Quidam hoc tempore suaviter philosophati sunt, filium Dei ideo vocari Verbum, quia pater eum cogitatione gignat: quod commentum Irenaeus veterib. haereticis tribuit. Quare in proprio Libello recitavi Patrum testimonia, omnem scrutationem, illius imperscrutabilis nativitatis damnantium. Tertio, Verbum videtur divinam quandam vim aut efficaciam denotare: quandoquidem Paulas dicit Hebraeorum 1, Christum ferre aut sustentare omnia verbo potentiae suae: et Psalmus soli eius mandito iussionique tribuit, quôd solum dixerit, et mox omnia facta sint: praeceperit, et omnia coram constiterint sicut et Centurio dicit, Dic tantum verbum: id est adhibetuam vim, aut efficaciam. Sic Hebraeorum 11, Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, et 2. Petr. 3. Illud volentes nesciunt, quod caeli iam olim fuerint ex aqua et per aquam consistentes verbo Dei. At qui nunc sunt caeli et terra, eiusdem sermone repositi sunt, et custodiuntur in diem iudicii et perditionis impiorum. Sic Psalmo 107. Misit verbum suum, et sanavit eos, liberatique sunt de infirmitatibus suis. Loquitur deliberatione a morbis, sicut in sequentibus de liberatione ex naufragio, et antecedentibus de liberatione ab exilio, aut errore et carcere egit. Significat igitur ibi verbum Dei, efficacem sanandi vim. Eodem modo accipitur Psalmo 147, Ipse dat nivem veluti lanam, et pruinam veluti favillam spargit: proiicit veluti fragmentam glaciem suam, coram frigore eius quis stabit? Emit ut verbum suum, et liquefacit ea: facit flare ventum su um, et fluent aquae. Ibidem: Deus mittit verbum suum terrae, celerrime currit verbum eius. De arcana illa potentia et providentia agit, qua Deus omnia gubernat. Quarto, significatio praecipua vocis huius est, quod notat doctrinam caelestem, quam Deus loquutus est ad genus humanum, per se, prophetas, filium et apostolos. Psalmo 119. Lucerna pedibus meis verbum tuum Domine. et, Verbum Domini manet in aeternum. Ier. primo: Dedi verba mea in ore tuo. 1 Samuelis tertio: Verbum Domini erat preciosum in diebus illis. Isaiae 55 comparat pluviae ac nivi foecundanti terram, inquitas: Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quod volo: et prospere perficiet, ad quod misi illud. Idem usus Verbi pro doctrina Dei, est etiam in concionibus Christi. Ioannis 8: Qui ex Deo est, verbum Dei audit. Ioan. 11. Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei. Luc. 8, Semen est verbum. Act. 4, Loquebantur verbum Dei cum fiducia. Act. 6. Non est aequum, nos derelicto verbo Dei ministrare mensis. Sic Act. 8. Cum audissent Apostoli, quod Samaria recepisset verbum Dei. Ibidem: Illi dispersi annunciabant verbum Dei. Et Actor. 18. Commoratusque est illic annum et menses sex, docens verbum Dei: id est, doctrinam caelum. Idem significat verbum veritatis, Coloss. 1. Verbum [?: ] 1. Ioan. 1. et Philipp. 2. Item Verbum crucis, 1. Corint. 1. Verbum salutis, Act. 13. Verbum gratiae, Act. 14: Verbum solatii. Hebraeos. 13. Verbum Evangelii, Act. 15. Significat igitur [?: ] totam doctrinam Dei, tum et singulas species eius. Hag 2. Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti: id est, pactum aut foedus. Praecepta Dei etiam verbum Dei vocantur: Num. 9. per verbum Dei proficiscebatur. id est, secundum iussionem. Deuteron. 4, Non addatis ad verbum quod praecipio vobis. Sic ibid. decem praecepta vocat Decem verba, quae Deus sit loquutus ad eos. Verbum saepe promissiones aut comminationes significat. 2. Samuelis 7, Propter verbum tuum et secundum cor tuum. id est, propter tuam promissionem, non meum meritum. Ios. 21. Ex omni verbo bono quod dixerat ad Israelem (id est, promiserat Deus) nihil fuit irritum. Ios. 23. Adducet omne verbum suum malum super vos Dominus, id est, minas. Num. 11. Nunc videbis utrum eveniat tibi verbum meum. Quinto, significat causam aut negotium. Gen. 12, Propter verbum Sarai. id est, causa Sarae. Deut. 19. et 2. Corin. 13. In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Exod. 18. Cum est eis aliquod verbum, veniunt ad me. id est, causa, lis, negotium. Deuteronomii 19, Hoc est verbum homicidae. id est, causa. 1. Reg. 11. Hoc est verbum ob quod levavit manum suam contra regem. 2. Regum 22. Requirite Iehovam super verbis libri huius. id est, causa huius libri, vel potius propter minas eius. Num. 16, praeter mortuos super verbum Corach. id est, propter causam aut seditionem Corach. Act. 15. Convenerunt Apostoli et seniores, ut viderent super verbo hoc. Sexto, significat factum quodpiam, aut similem rem quae narrari solet. Genesis vigesimo: Quid vidisti, quod fecisti verbum: id est rem istam? Exo. 2. Certe notum factum est istud verbum, id est, meum homicidium. Exodi 18. Non est bonum istud verbum, quod tu facis. Luc. 2. Transeamus usque Bethlehem, et videamus verbum quod indicavit nobis Deus. id est, istud mirabile factum. Exodi 9. Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 1. Regum 20, Rem hanc non potero facere. 1. Reg. 14. Quia inventum est in eo verbum bonum. id est, bona facta aut opera. Audio verba vestra mala. secundo Samuelis secundo. Septimo, Verbum valde generaliter accipitur, sicut Latinis res, Germanis ding, Sophistis ens: unde admodum varie usurpatur. Tota die dolore afficiunt me verba mea: Psalmo 56 id est, omnes res negotiaque mea me excruciant. 2. Regum 12. Quod est hoc verbum. quod fecisti nobis? id est, quid hoc tandem est, qualis haec res quam agis? Sic Ios. 11, Non removit verbum ex omnibus quae praeceperat Iehova, id est, nihil. Post verba ista, fuit verbum Iehovae ad Abraam, Genesis 15. id est, post haec negocia et res quascunque. Sic saepissime alias, ut Genesis 40. Et fuit post verba ista, ut peccarent duo ministri Pharaonis. Haec locutio valde crebro repetitur: Isaiae 39. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezekias in tota domo sua, et toto dominio suo. Octavo, valde crebro Verbum pro re verbis significata aut comprehensa ponitur. Actorum 5. Nos sumus testes horum verborum. id est, harum rerum quas accidisse diximus. Sequentur infra plura exempla. ¶ Nunc de variis locutionibus huius vocis agamus. Verborum dominus. id est, habens negocium dubium, aut litem. Exodi 24. Qui fuerit verborum Dominus, accedat ad vos. Occasiones verborum, pro rumore. Deuterono. 22, Et imposuerit ei occasiones verborum: id est, praebuerit causam eius infamiae. Verbum doloris facit ascendere dolorem: Proverbiorum 15. id est, acerbum, asperum. Vir verborum, facundus dicitur. Exodi quarto: Non sum vir verborum. id est, disertus: dicit de se Moyses ad Deum. Postulaverunt a nobis verba cantici, Psalmo centesimo trigesimoseptimo. id est, cantica sibi cantari. Verbis alicuius laudare Deum: id est, eius hymnis. 2. Paralipomenon 29. Ut laudarent Iehovam verbis Davidis. Verba iniquitatum praevaluerunt nobis: Psalmo sexagesimo quinto. id est, iniquitates nostrae nos pessundant. Sic Verbum praevaricationis, pro praevaricatione. Exodi vigesimosecundo. Verba signorum,

-- 638 --

1251 Psalmo 105. pro signa. Verbum iudicii, Deuteronomii 17. Verba ieiuniorum: id est, ieiunia, Esther 9. Verba labiorum, est ociosus et iactabundus sermo. Proverb. 14, Verbum labiorum tantum ad inopiam. id est, sermo vanus nullum emolumentum affert. Verba oris eius iniquitas et dolus, Psalmo 36. pro, quicquid, loquitur, est merus dolus. Non fit verbum operis mali, Eccles. 8. id est, non fertur sententia de opere malo. Verba pulchritudinis est daturus Nephtalim, Genesis 49. id est, habiturus disertos homines. Verbum durum, aut etiam grave, est difficilis quaestio. Exod. 18. Levia verba. pro mollibus: Psalm. 55. Rectum verbum, Deuteron. 13, est sermo verus. Verbum Dei esse aut fieri ad aliquem, est, Deum cum aliquo loqui. Sic saepe dicitur, verbum quod ad Oseam et alios prophetas, item, verbum quod vidit: id est, doctrina aut mandatum, quod Deus eis patefecit, ut populo, exponant. Sic Verbum Dei esse in manu alicuius. Fuit verbum Iehovae in manu Haggaei: cap. 1. pro, Deus loquutus est ad Haggaeum, et per ipsum ad populum. Sic 1. Regum 16. Verbum Iehovae fuit per manum Iehu prophetae super Basan.Sic, Verbum quod ostendit mihi Deus, Ieremiae trigesimo octavo. id est, prophetia et minae. Verbum aut Verba saepe ponuntur pro ipsis rebus quae verbis sunt comprehensae. Verbum dicitur appropinquare, cum id accidit quod Deus praedixit suis verbis. Ezechielis duodecimo, Appropinquaverunt dies illi, et verbum omnis visionis. Ponitur ergo hic, et saepe alias verbum, pro re verbis designata. Sic Psalmo 148, Ventus turbinis faciens verbum eius. id est, ipsam rem mandatam. Secundo Samuelis decimoquarto: Feci verbum hoc. Isaiae 42 Haec verba faciam eis, et non derelinquam eos. Deuteron. quarto: Cum invenerint te omnia verba ista. Cogitationes notat Ezechielis 38. Ascendent verba super cor tuum, cogitabisque cogitationem malam, et dices. Bonum esse verbum, et rectum esse verbum, saepe idem est quod, Placet hic sermo. Bonum fuit in oculis meis verbum. Verbum egredi ab homine, aut a Deo, alias de mandato, alias de facto accipitur. Genesis vigesimoquarto: A Domino egressum est verbum istud. id est, Dominus ipse est author istius negotii. Sic Ezechiel 33. Audite quod nam sit verbum, quod egreditur a Iehova: id est, quid Deus dixerit. Sic Esther septimo: Verbum est egressum ab ore regis: id est, mandatum. Sic et 1. capite: Egrediatur verbum regis a conspectu eius. Faciemus omne verbum quod est egressum ex ore nostro: Ieremiae 44. id est, quicquid diximus. Verba indicare: 1. Regum decimo: Salomon indicavit reginae Saba omnia verba eius, non fuit verbum absconditum a rege quod non indicaverit ei: id est, solvit ei omnes quaestiones eius, ac dubia: nihil prorsus fuit, ad quod non posset respondere. Verba sua loqui coram aliquibus, est, suam causam agere. Genesis vigesimoquarto: Donec loquutus fuero verba mea. Genesis 44. Loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus tuis. Sic Iob vigesimo: Ac loquetur verba sua in auribus seniorum. pro, exponet causam suam coram senatu eius loci. Verum Iob 33 paulo aliter accipi videtur: Deus non loquitur omnia verba sua. id est, non patefacit omnia sua secreta. Verbum stare, aut cadere, significat ratum aut irritum esse: re ipsa complere, aut non. Isaiae octavo: Loquimini verbum, et non stabit. id est, frustra et incassum decernetis ac loquemini. Ieremiae 44. Scientque cuius verbum stabit, meum an ipsorum. Non cecidit verbum ex omni verbo bono, quod dixerat Iehova ad domum Israel. Romanorum nono: Non quod exciderit verbum Dei. Sic primo Regum octavo. Esther tertio: Ut viderent, an starent verba Mardochaei. id est, an persisteret in iis quae dixerat. Verbum mutare, est, non obedire. Danielis 3. Qui mutaverunt verbum regis: id est, non curarunt. Aliquando est idem quod adulterare, ut Paulus loquitur. Pervertere verba alicuius: Exod. 23. Munera pervertunt verba iustorum, et excaecant oculos sapientum: id est, efficiunt ut causa bona male iudicetus, [?: ] iudex munere excaecatus, nequit verba ac rationes iustioris partis syncere iudicare, et crimen pro magnitudine odisse. Verbum aut verba ponere in alicuius ore, est [?: ] instruere quid loqui debeat. Num. 23 bis dicitur: Posuitque Dominus verba Bileam in ore eius. et, [?: N- ] quod posuerit Deus in ore meo? Sic 2. Sam. 14 dicitur Ioabus posuisse verba in ore mulieris: id est, eam instruxisse. Idem Deuterono. 18. Praevalere alicuius [?: ] contra aliquem, est vincere contendendo. 2. Sam. 24 [?: ] etiam crescere verborum acerbitatem. Prohibere verbum, est celare aliquem: Ieremiae 42. Quod responderit Iehova, non prohibebo a vobis verbum. Verba alicuius [?: ] propinqua Deo, est, exaudiri ea. 1. Reg. 8. Sint verba [?: ] mea, quibus precatus sum Iehovam, propinqua illi id est, exaudiat me. Sic dicitur oratio alicuius venire ad Deus: aut contra, Opponi nubem, ne ad eum perveniat. Verbum Iehovae quaerere, est idem quod ipsum Dominum quaere: id est, consulere. 1. Reg. 22, Require obsecro verbum Iehovae: id est, consule Dominum. Verbum alicuius [?: ] ad requiem. 2. Sam. 14. Sit obsecro verbum Domini [?: ] ad requiem: id est, manda ut sim una cum filio salvo Sic 2. Sam. 19. Cur non fuit verbum meum mihi [?: p- ] ad reducendum regem. id est, cur non est expectatum meum decretum, ut ego primus decernerem reductionem regis? sed vos qui minima pars populi estis, vobis id ius rapuistis. Verbum alicuius esse alicui, aut cum alioquo, est, eum loqui cum illo: Et fuit verbum Samuelis universo Israeli. Sic 2. Sam. 3. Verbum Abner fuit cum senioribus Israelis: pro, collocutus est, egitque cum illis. 1. Reg. 1, Et fuerunt verba eius cum Ioab filio serviae. Suscitare aut excitare verbum, est, re praestare, quod verbis promiseris. secundo Samuelis septimo: Suscita verbum tuum. id est, ut mox subiicit, Fac quod pollicitus es. Sic Ieremiae vigesimonono: suscitabo super vos verbum meum bonum. id est, praestabo promissionem bonam, quam vobis loquutus sum. [?: ] te vobiscum verba, et convertimini ad Iehovam: Oseae decimoquarto. id est, afferte precationem, non oves aut boves sacrificaturi. Allusio est ad illum morem [?: ] untium Ierosolymam et templum, qui semper aliquid secum sumebant, quod offerrent Domino. Sic sequitur: Aufer omnem iniquitatem nostram, et [?: da- ] num, et persolvemus iuvencos labiorum nostrorum id est, offeremus gratiarum actiones. Venire alicuius verbum ad aliquem, est illi aliquid dici, mandari, aut significari ab eo. Secundo Samuelis decimonono: Verbum autem universi Israelis venit ad regem in domum [?: ] id est, significatum est a toto Israele per literas et legatos regi exulanti, omnium voto eum revocari. [?: V- ] fac verba populi ad Deum: Exod. decimo octavo. id est, refer ad Deum. Sic secundae Samuelis decimoquinto. Morabor in campestribus, donec venerit verbum a vobis ad renunciandum mihi. Aliquando Verbum significat, rem ipsam verbis indicatam fieri paulo antea, et etiam in verbo Venio indicavi. Psalmo 150, et Iudicum decimotertio. Iuxta verbum alicuius aliquid [?: ] ri. 1 Reg. 12: Reversi sunt, ut abirent iuxta verbum Iehovae. i. sicut Dominus illis mandaverat. Secundum verba alicuius. Genesis 39: Alloquuta est eum iuxta verba haec: pro, hisce fere verbis. Nehem. sexto: Audictur a rege secundum verba haec: id est, narrabuntur regi talia. Et mox: Non est factum secundum verba haec quae tu dicis. primo Regum 17: Vivit Iehova, non pluet nisi secundum verbum meum. id est, nisi me orante Deum, et [?: ] dicente populo ac regi. Sic dicit Simeon: Nunc [?: ] tis servum tuum Domine, secundum verbum [?: ] pace, Et diva Virgo, Fiat mihi secundum verbum

-- 639 --

1253 id est, sicut tu nomine Dei mihi renunciasti. Ios. vigesimo: Secundum verba vestra sic sit: id est, sicut loquuti estis. Verba saepe res gestae, actaque alicuius gubernatoris aut doctoris dicuntur. Primo Regum undecimo: Reliqua autem verba regis Salamonis, etc. sunt scripta in libris Salomonis. Sic saepissime de aliis regibus indicatur, ubi nam eorum historiae plenius contineantur. Hinc libri quos vocamus Paralipomena vocantur in suo Hebraeo titulo, Verba dierum regum Iuda aut Israel: id est, acta ac gesta singulorum temporum vel vitae alicuius illorum regum. Sic illi vocant Annales aut Chronica sua. Aliquando verba simpliciter ac sine additamento historiam significant. secundo Paralipomenon vigesimo: Scripta sunt in verbis Iehu fili Annani. id est, in eius historia, aut etiam gestis. Sic 1 Paralipomen. vigesimonono: Scripta sunt in verbis Samuelis videntis, et in verbis Nathan prophetae, et in verbis Gad videntis. id est, in eorum historiis. Sic initio libri Nehemiae est titulus, Verba Nehemiae filii Hachaliae, etc. id est, historia. Sic, Verba Ieremiae. In verbis alicuius aliquid facere. Ingressi sunt Levitae in mandato regis, in verbis Iehovae, ad mundandum templum: id est, secundum mandatum ac praescriptum Iehovae. primo Regum vigesimo: Dixit ad proximum suum, in verbo Iehovae percute me: id est, ex mandato Iehovae. Sic primo Regum decimotertio: Verbum enim fuit ad me in verbis Iehovae. id est, iniunctum mihi fuit nomine et mandato Dei, ne ederem ibi. Primo Samuelis tertio: Manifestaverat se Iehova illi in Silo in verbis Iehova: id: id est, annuncians et mandans illi arcana quaedam, quae nomine Dei populo renunciaret. In verbo [?: Bala- ] fecisti illud: Numeri trigesimoprimo. id est, consilio de [?: s--su ] . Ezechielis tertio: Vade et loquere in verbis meis. Esther primo: Renuit regina venire in verbo regis. Sic ferme dicunt Latini, Saluta illum meis verbis, Dic illi meis verbis, etc. id est, meo nomine ac mandato, et quasi mea verba illi referens. 1. Thess. 4, Hoc vobis dicimus in verbo Domini: id est, nomine Dei, et ex verbo ac doctrina eius. Videns in verbis Dei. 1. Paralip. 25. Omnes isti erant filii Heman, videntis regis in verbis Dei, ad exaltandum cornu. id est, erant regi a rebus divinis, erant illius concionatores, etc. Verbum aliquando sententiosum dictum aut proverbium sonat, sicut et apud Latinos. Ioan. 4, In hoc est verbum verum, quod alius sit qui seminat, et alius qui metit. Aliquando Unum verbum est idem quod sententia. Luc. 20, Interrogabo vos et ego verbum unum. id est, unam sententiam, unam quaestionem. 1. Cor. 14. In Ecclesia malo quinque verba sensu loqui, ut et alios aedificem, quam decem millia verborum lingua. id est, paucas utiles sententias. Sic Rom. 13, omnia praecepta in hoc uno verbo (id est, sententia) comprehendi dicuntur: Dilige proximum tuum sicut teip sum. sic decem verba dicuntur decem illae sententiae aut praecepta. Verbum Dei crescere, aut multiplicari, aut dilatari, Act. 6. 12 et 19, est late ac longe doctrinam ac religionem veram propagari, et a multis accipi. Verbum vitae, est vera religio, quia est vivifica et salutaris. Ioan. 6, Ad quem abiremus? Verba vitae habes. Sic Act. 7 et Phili. 2. Idem ferme est cum Ioan. 6 Christus dicit, Verba quae ego loquor, spiritus sunt, et vita: id est, sunt spiritualia ac salutifera, eoque etiam spiritualem hominem ac mentem, â [?: ] recipiantur, requirunt: sed vos carnales estis, ideo [?: ] horum creditis. Verba quae dedisti mihi, dedi eis id est, doctrinam, Ioan. 17. Et ibid. Qui crediderint per verba eorum. i. per eorum sermonem, aut praedicationem. Haec non sunt verba daemonium habentis, Ioan. 10 id est talia profecto et taliter non solent obsessi loqui. Dux verbi:: Paulus erat dux verbi, Act. 14. id est, ipse potissimum loquebatur publice, tacente Barnaba. Verbum abbreviatum. Rom. 9, Verbum abbreviatum faciet Dominus in terra. Alii malunt rationem, quasi dicat, ingentem istam multitudinem Israelitarum ita pro suo arbitrio computabit, ut perparvum inde numerum aut rationem conficiat, paucique sint veril Israelitae ex ingenti carnalium Israelitarum nomine: sed inde tanto uberior iustitia, puriorque ac verior cultus Dei erit. Prope est verbum in ore et corde tuo, Deut. 30, et Rom. 10. Moses id recte dixerat de doctrina, quod ea sit iam illis caelitûs exhibita, nec possint queri sibi non esse patefactam veram religionem, quandoquidem eam iam proprio ore sonant. At Paulus id de facilitate iustitiae Evangelicae per allusionem quandam usurpat: quia cum legis iustitia perfectissimam obedientiam flagitet, Evangelica solam fidem requirit. Paulus 2. Cor. 2 et 4, negat se adulterare Evangelion Christi, ut multi alii adulterent. id est, quod nulla falsa interpretatione pervertat, non etiam alio additamento ceu noxio fermento inficiat, et tanquam gutta veneni instillata perniciosum reddat, sicut Pseudapostoli sua operum necessitate ad salutem faciebant. Verbum reconciliationis, est Evangelion Christi, quod docet, quomodo homines cum Deo reconciliari possint. 2. Corin. 5. Deus erat reconcilians mundum sibi in Christo, non imputando hominib. peccata ipsorum: posuitque in nobis sermonem hunc reconciliationis. i. fecit me legatum suum ad homines, qui debeam homines tum invitare, tum et docere quomodo reconciliari debeant ac possint cum Deo. Implere verbum Dei: Coloss. 1. Dispensatio Dei data est mihi apud vos, ad implendum sermonem Dei. i. ut late propagem doctrinam Dei: sicut Rom. 15, inquit, se a Ierosolyma usque ad Illyriam implevisse Evangelion. i. large ac feliciter Deo benedicente sparsisse et docuisse. Quidam exponit in praedicto loco Col. 1. Paulum dicere, se praestitisse promissionem Dei de vocatione gentium: sed non contulit (ut opinor) hunc locum cum illo Rom. 15, alioqui phrasin hanc inde facile intellexisset. Iacobi cap. 1, et 1. Pet. 1 dicitur, nos genitos esse verbo Dei: i. conversos, iustificatos, ac renovatos. Verbum enim Dei ac sacramenta sunt in hoc tanto opere Dei instrumenta. Diligere verbo, est simulare dilectionem. 1. Io. 3. Filioli, ne diligamus verbo ac lingua, sed opere. Sermo et verba, pro gentibus aliquando ponitur, sicut et vox Linguae. Non est sermo, nec sunt verba, ubi non audiatur vox eorum: Psal. 19. i. in omnib. gentib. ac linguis, quamvis remotis ac peregrinis, audita est vox concionatorum Christi. APPENDIX. Verbum quando doctrinam caelestem significat, synonymon saepenumero habet Sermonis vocabulum: quare de utroque promiscue testimonia quaedam Scripturae subiiciemus. Varia autem sunt, quae utrique adiiciuntur epitheta, cum in Veteri, tum Novo testamento, partim ab efficiente seu authore doctrinae, partim ab eius natura seu qualitate, partim denique ab effectu eius defumpta. Appellatur itaque Verbum sive sermo Iehovae, Adonai, Dei, Domini, 1. Regum 3, Sermo Domini erat preciosus in dieb. illis. i. rarus. Psal. 33 Rectum est verbum Domini. Esa. 1, Audite verbum Domini principes. Esa. 2, Verbum Domini de Hierusalem. Esa. 40, Verbum Domini manet in aeternum. Ier. 1 Factum est verbum Domini ad eum. Et cap. 7, Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino. Item, Audite verbum Domini omnis Iuda. Et cap. 33, Factum est verbum Domini ad Ieremiam. Ezec. 1 et 3, Factum est verbum Domini ad Ezechielem. Item cap. 6, Montes Israel audite verbum Adonai Iehova Domini Dei. Et cap. 7. Factus est sermo Dei ad me. Ose. 1, Verbum Domini quod factum est ad Oseam. Et cap. 4, Audite verbum Domini filii Israel. Hag. 1, Factum est verbum Domini in manu Haggai. Item Zach. 1. 4. 7. 8. Item Zoph. 1. Syrach cap. 1, Verbum Dei altissimi fons est sapientiae. Matt. 13, Qui verbum Dei audit. Luc. 8, Semen est verbum Dei. Item, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum

-- 640 --

1255 Dei. Ion. 8, Qui ex Deo est, verba Dei audit. Item cap. 11, Beati qui audiunt verbum Dei. Act. 12, Verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur. Act. 13, Praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum. Appellatur autem verbum Dei a causa efficiente. nam Deus id verbum revelavit, et proponit in eo suam voluntatem, quam vult omnes homines nosse ac sequi: et est ipse Deus in eo verbo efficax, licet homines id iuxta Dei mandatum proponant. Verbum labiorum Dei: Psal. 17. Eloquium et eloquia Domini, Dei, Sancti Israel: Psal. 12, Eloquia Domini, eloquia munda. Psal. 18. Eloquia Domini igne examinata. Ps. 115. Eloquium Domini probavit eum. Psal. 107, Rebelles fuerunt eloquiis Dei. Psal. 118, Confirma eloquium. Esa. 5, Eloquium sancti Israel. Lux Dei, Domini: Ps. 1. Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Psa. 19, Lex Domini immaculata. Psal. 37, Lex Dei in corde eius. Psal. 78, Attendite legem meam. Ps. 118, Qui ambulant in lege Domini. Esa. 1. Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite aurib. legem Dei vestri populus Gomorrae. Esa. 2. De Sion exivit lex, et verbum Domini de Ierusalem. Et cap. 5: Abiecerunt legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemarunt. Et cap. 42, Legem eius insulae expectabunt. Item, Dominus voluit, ut sanctificaret eum, et magnificaret legem. Baruch. 4. Declinaverunt a lege Dei. Prover. 2, Ne capiat te oblivio legis. Prov. 29: Qui legem custodiunt, bene habebunt. Tistimonium Domini, Dei. Psal. 19, Testimonium Domini fidele. Psal. 25, Universae viae Domini misericordia et veritas, custodientib. testamentum eius, et testimonia eius. Psal. 119, Qui observant testimonia eius. Item, Testimonia tua gaudium meum. Item: Converti pedes meos ad testimonia tua. Item: Qui noverunt testimonia tua. Ac saepissime ibi vox Testimonii recurrit. Esa. 8. Liga testimonium, signa legem. Item: Ad legem magis, et ad testimonium. 1. Cor. 2. 1. Iohan. 5. Mandata Domini, Dei: Psal. 119, Concupivi mandata tua, et mandata tua exquisivi, etc. Item: Oblectabor in mandatis tuis. Item: Custodiam mandata tua. Syrach. 21. Qui observat mandata Dei, non sequitur somnia capitis sui. Iuramenium Domini, pro verbo seu promissione iuramento confirmata: Genes. 26, Complens iuramentum quod spopondi patri tuo Abraham. Ier. 11, Ut suscitem iuramentum, quod iuravi patrib. vestris, daturum me eis terram. Vox Dei, Domini: Psal. 106, Non obedierunt voci Domini. Ier. 11, Audite vocem meam. Os Iehovae: Num. 9, Iuxta os seu verbum Iehovae proficiscebantur filii Israel, et iuxta verbum Domini castra ponebant. Veritas Domini: Psal. 57, Usque ad nubes veritas tua. Psal. 89, Annunciabo veritatem tuam in ore tuo. Psa. 117, Veritas Domini manet in aeternum. Io. 17, Voluntas Dei. Io. 5, Haec est voluntas eius qui misi me. Nomen Domini etiam pro Verbo ipsius ponitur, quia inde vera noticia Dei hauritur. Pro. 18. Arx munita nomen Domini. Via Domini, Dei: Gen. 18, Scio quod praecepturus sit (Abraham) filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini: hoc est, verbo Dei praescriptam obedientiam. Psal. 18, Dei via impolluta. Psal. 103. Notas fecit vias suas Mosi. Psa. 118, In via tua vivifica me. Baruc. 3. Zach. 3. Verbum patris Christus passim appellatur. nam ipsius consilio et iussu filius ea docebat et illustrabat, quae alias humana ratio suis virib. inquirere non valebat. Verbum Christi: Christus passim vocat verbum suum, hoc est, quod ipse revelarit, et adhuc tradat. Doctrina Christi: 2. Ioan. 1. Testimonium Christi: Apoc. 1. Verbum Spiritus S. Recte et Spiritus S. Verbum dici potest. Promittit enim Christus Spiritum S. qui discipulos ac totam Ecclesiam sit docturus: Io. 14. 15. 16. Sermones servorum Dei prophetarum: Ier. 26. Doctrina Apostolorum: Act. 2, Erant perseverantes in doctrina Apostolorum. Act. 5, Ecce replestis Hierosolymam doctrina vestra. Forma doctrinae: Rom. 6, Obedistis ex animo in eam, in quam traducti estis, formam doctrinae. Doctrina sana. Syra. 5. Tit. 1. Verbum sanctum: Psal. 105, [?: Me- ] fuit verbi sancti sui. Baruc. 4, Veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancto gaudentes, in honorem Dei. Item cap. 5. Disciplina: Ier. 35, Nunquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? Disciplinae via, synecdochice pro verbo Dei: Baruc. 3. Mandata vitae: Baruc. 3. Audi Israel mandata vitae. Verbum vitae, et verba vitae aeternae. Sic Petrus ad Christum, Domine verba vitae aeternae habes: hoc est, quae et adnunciant, et impertiunt vitam aeternam. Sic et Act-. 5. Philip. 2. 2. Ioan. 1. Verbum veritatis: 2. Corint. 6. Eph.. 1. Col. 1. Iac. 1. Via et semita veritatis: Psal. 118, Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. Baruch. 4. Via sententiae: Baruch. 3. Fons sapientiae: Baruch. 3. Verbum iustitiae. Esaiae quadragesimo quinto, Egredietur de ore meo iustitiae verbum. Verbum Evangelii: Act. 15. Verbum regni. Sic ab affectu appellatur Matth. 13. nam per illud Deus corda regit, et in suam Ecclesiam, quae crebro regnum caelorum vocatur, imo et in aeternam vitam homines colligit. Verba et sermo gratiae. Luc. 4. Evangelista doctrinam Christi verba gratiae appellat, non tantum quia summa autoritate et suavitate proferebantur: sed omnium maxime, quia gratiam, hoc est favorem Dei et remissionem peccatorum, et veram conso-lationem anxiis conscientiis afferebant. Sic et Act. 14. Sermo salutis: Act. 13. Sermo crucis: 1 Corinth. 1. Verbum solatii: Hebr. 13. Verbum virtutis: 2. Corinth. 6. Labia, et verbum labiorum: Esa. 36, Verbum labiorum. Sic dictum, quod viva voce proferatur. Esaiae 57. Creavi fructum labiorum pacem. Visio: Genes. 41, Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius verbo Dei, et velocius impleatur. Esaiae 1, Visio Esaiae filii Amos. Lucerna lumen, lux: Psalmo 119, Lucerna pedibus meis verbum tuum. et lumen semitis meis. Psalmus. 6. Mandatum lucerna est, et lex lux. Pluvia: Psalmus sexagesimo nono, Pluviam voluntariam effundis Deus, haeredicatem tuam laborantem tu recreas. Esaiae quinquagesimo quinto, Quomodo descendit imber, et inebriat terram. Oseae 6, Veniet nobis sicut pluvia, sicut sera pluvia terrae. Item: Quid faciam tibi Ephraim, quid faciam tibi Iuda? Beneficentia qua erga vos utar, erit sicut nubes matutina, et sicut ros mane veniens. Aquae: Esaiae undecimo, Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et cap. 55, Omnes sitientes venite ad aquas.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.