Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VERITAS, plura significata habet. Primum enim congruentiam sermonis aut cogitationis cum re, de qua est sermo aut cogitatio, notat: ut et in aliis linguis Deuteron. 17 et 22, Et si veritas fuerit hoc verbum. id est, si ea accusatio fuerit vera. Sic testimonium Christi et Ioannis dicitur esse verum, Ioa. 5, 8 et 19. Secundo Veritas dicitur aliquando ipsa vera sententia, aut opinio, aut etiam doctrina, usitato Hebraismo, quo [?: p---tur ] abstractum pro concreto, et eius subiecto. Psalmo 14 Loquitur veritatem in corde suo. Sermo est [?: verit-- ] Dan. 6. i. vera sententia. Sic saepe Christus [?: repe-- ] 17, et alias, sermonem Dei esse veritatem: et se dicere ac docere, Ioan. 8 et 16. Sic Psal. 5. dicit, Non est veritas in ore eorum. Tertio, Veritatis, sicut et Mendacii, vocabulum, transfertur a sermone ad ipsas res ac meres hominum. Nam res habentes tantum externam speciem sine interna, vera ac solida bonitate aut stabilitate, dicuntur mendaces. Sic formositas mulieris dicitur esse mendacium, [?: - ] qua aut fons non perpetuo durans dicitur esse mendacium, equus dicitur esse mendax ad salutem: qui cum illa externa ferocia ac celeritate magnum quid praeferat ac polliceatur, tamen re ipsa postea non praesta ut supra in Mendacio dictum est. Contra res verae, [?: ---- ]

-- 641 --

1257 ac solidae, durabilesque dicuntur, Veritas. Sic aquae perpetuo fluentes dicuntur esse fideles, aut veraces. Sic Ioan. 1. gratia et veritas per Iesum Christum facta esse dicitur: id est, favor Dei gratuitus, et vera ac solida bona, quae sunt, remissio peccatorum, Spiritus sanctus, renovatio, haereditas, et vita aeterna. Porro quod ibidem dicitur Christus fuisse plenus gratia et veritate, per veritatem videtur indicari vera, sincera, costans et solida pietas, perfectissima iustitia, quae ab omni fuco, hypocrisi, defectu et crimine longissime remota fuerit. Sic et in animo hominum, et in actionibus, alias tantum est species boni et iusti, seu hypocrisis quaedam: alias vera ac sincera stabilisque ac firma bonitas. In hoc genere tria potissimum huius vocabuli significata esse videri queant. alias enim significat animum, eiusque cogitationes et actiones serias, sinceras, minimeque fucatas: alias plenae, seu iustae cuiusdam quantitatis: alias denique certas, ratas ac permanentes. Exempla primi sint, quod Deus passim dicitur verax: id est, qui non tantum praestet quae promittit, sed etiam veritatem ac sinceritatem amet, et omnino omnia quae agat sincere ac serio, non simulate aut fucate agat. In hac significatione passim veritas coniungi solet cum misericordia aut beneficentia, quia plerique homines, et diaboli etiam, licet praeseferant studium invadi ac benefaciendi, tamen id non sincere aut ex animo, nec constanter agant. Psal. 100 In seculam misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Sic Psal. 86 dicitur, Multus misericordia et veritate Deus. id est, vere, sincere ac constanter miserens. Psal. 25, Omnes semitae Iehova misericordia et veritas. Sic Psal. 56. Usque ad caelos misericordia tua usque ad nubes veritas tua Psal. 57, Mittet Deus de caelis misericordiam et veritatem suam, et salvabit me. Potest tamen in talibus celebrationibus veritatis Dei, illa vox non tantum sinceritatem ac serium animum vel beneficium significare, sed etiam veracitatem: quia Deus primum miseretur ac promittit nobis bona, seu ex misericordia promittit deinde ob veritatem, aut ex veritate servat eadem promissa: sicque in beneficiis Dei tum misericordia, tum et veritas laudatur. Haec eadem loquutio etiam hominibus tribuitur Gen. 4. Et facies mecum misericordiam et veritatem .i. ac sinceram beneficentiam mihi praestabis. Ios. 2. Faciemus tecum misericordiam et veritatem. i. benefaciemus tibi, et in nostris promissis veraces erimus, Gen. 24, Si facitis misericordiam cum hero meo: pro, si vere ac ex animo ei vultis benefacere, aut gratificari. Possis tamen veritatem de plena et integra beneficentia exponere: sicut Latini plenam quantitatem habentia, usta nominant: ut iusta aetas, etc. In hac significatione etiam dicitur aliquis [?: -----are ] in veritate, 1. Reg 2. Ambulando coram me in veritate, in toto corde et tota anima sua: pro, totum cor et anima exponit veritatem 1. syncere ac ex animo, non ficte aut simulate, aut alioqui frigide. Sic Ezekias dicit orans, Memento quod ambulaverim coram te in veritate, et corde syncero aut integro. Sic 1. Reg. 3. et saepe alias. Sic 1. Sam. 12. Servite Iehovae in veritate. quod mox exponitur voce, Toto corde vestro. Sic Psal. 92. dicit, Bonum mane annunciare misericordiam tuam, et veritatem in noctibus Mich. 7 Dabis veritatem lacobo, et misericordia Abrahamo. Isa. 61. Dabo opus eorum in veritate. i. verum ac sincerum faciam, ut sint sincere pii. Veritas Dei multum celebratur, de ipsa veracitate proprie intellecta. Ps 91, Scutum et clypeus veritas: i. veraciter promissam opem praesido perinde tuetur suos, ut si clypeum hostium ictibus [?: -obis ] intentatis obiiceret. Psal. 143, Ausculta precationem meam propter veritatem tuam. Ps. 19, Iudicia Iehovae veritas: i veracia. Psal 94. In veritate tua succide illos. Zach. 8. Ero eis in Deum in veritate et iustitia id est, praestabo eis vere promissiones, et simul iustificabo. Multa dicuntur veritatis, quae per adiectivum Verus possunt exponi, posito substantivo seu abstracto in genitivo possessoris pro concreto aut adiectivo: qui usitatissimus Hebraismus in Generalib. Regulis expositus est. Psal. 37 Deus veritatis: pro, verax. Ez. 18, Iudicium veritatis. Prov. 13. legatus veritatis medicina. aut salutaris. Sic testis veritatum saepissime dicitur. Mala. 2, Lex veritatis erit in ore eius. id est, vera ac pura doctrina. Proverb. 11, Seminanti iustitiam erit merces veritatis: id est, vera, constans via veritatis. Psal. 119. Viam veritatis elegi. id est, veram viam tum in prima tum in secunda tabula. Vir veritatum Proverb 20. Virum veritatum quis inveniet? Urbs veritatis, Zach. 8. pro, verax. Deus dicitur veritas esse, Ier. 10: quia amat et fovet veritatem, et quia etiam est verus ac vivens Deus: quod ei quoque ad discrimen inanium idolorum tribuitur, quae sunt mera vanitas et mendacium. Christus quoque profitetur se esse Veritatem, cum Ioann. 14 inquit: Ego sum via veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me ubi se vocat veritatem, non tam quia est verus Deus ac filius Dei, quam quod ipse praemonstrat veram doctrinam, aut rationem agnoscendi patris, et dat tales vires ac facultates cordi, nosque potenter suo spiritu trahit ad patrem: et denique, quia eius mediatione tum nos vere cum Deo conciliamur, tum pater nos propter eum diligit: tum etiam nos vicissim eum diligere ac celebrare, vereque colere incipimus. Sic et pii dicuntur Veritas. Iehova, an' non oculi tui ad veritatem? Veritas aliquando significat iustitiam: forte, quia veritas et sinceritas iustitiae fundamentum est: contra autem in iustitiae necessario mendacia ac doli, fraudesque, simulationes et dissimulationes adhibentur. Iud. 9. bis repetitur, Si in veritate et integritate egistis cum Ierubaal, etc. id est, iuste egistis, eique debitas gratias rependistis, interficiendo tot eius filios, cum ille vos liberaverit ex tristi Madianitarum servitute. Sic Nehem. 9, Iustus es in omnibus quae venerunt super nos, quia veritatem fecisti, nos vero impie egimus. id est, tu fecisti quae iusta sunt, nos obiurgando et puniendo. Sic accipi posset, quod David 2. Samuelis 2 collaudans Iabeschitas, quod sepeliverint Saulem, dicit: Faciat Iehova vobiscum misericordiam et veritatem. pro, rependat vobis hoc beneficium Sauli gratitudinis ergo praestitum. Posset forte sic accipi, quod Proverb. 12 dicitur: Beneplacitum est Deo in factoribus veritatis. id est, qui iuste et sincere agunt. Sic 2. Par. 32, post verba haec, Et veritatem hanc: i. postquam haec omnia rectissime et iustissime ab Ezechia acta sunt. Sic Io. 3 dicitur, veritatem facientes venire ad lucem, sed prava agentes fugere eandem. ubi Veritatem facere, proculdubio iuste et recte agere est. Sic et 1. Ioan. 1: Mentimur, et veritatem non facimus. id est, non veraciter agimus. Vicinum quid habet illud Terentianum: Sic fit, ubi non vere vivitur. Aliquando veritas significat constantiam ac firmitatem, seu stabilitatem rei aut personae. Isa. 39, Saltem fiat pax et veritas in diebus meis. id est, utinam modo dum vivo, sit certa ac firma plenaque pax et tranquillitas. et 2 Reg. 20. Nonne erit pax et veritas in diebus meis? Locum Psal. 8. Veritas de terra germinabit, et iustitia de caelo prospexit, supra in Iustitia et Misericordia ac Pace ex posui. Sensus autem est: Deus per Meschiam offeret contritis et credentibus iustificationem: peccatores vero agnoscent ex lege sua peccata ac severitatem Dei, et praeterea ex Evangelio misericordiam Dei et Meschiam. Impegit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Psal. 59. id est, nihil vere ac sincere, nihil etiam iuste vel publice vel privatim, vel in religione vel in politicis rebus agitur, aut geritur, Iurare in veritate, aut veritatem, est vere iurare, et in iuramento constanter permanere. Psal. 132, Iuravit Dominus Davidi veritatem, non avertetur ab ea. id est, iuramento promisit, quod

-- 642 --

1259 iuramentum constanter adimplebit. sicut et alibi inquit: Iuravit, et non poenitebit eum. Sic Psal. 89, Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, quas iurasti in veritate? Misericordiam et veritatem subtrahere ab aliquo, Gen. 24, Misericordiam suam et veritatem suam non subtraxit â Domino meo: id est, misericordiam ac beneficentiam promissam meo hero Abraamo constanter praestitit. Sic Psal. 89, Misericordiam autem meam non auferam ab eo, neque mentiar in veritatem meam. id est, nihil faciam contra promissiones meas, sed eas fidelissime praestabo. Veritatem voluisti in renibus, Psal. 51. id est, veritatem occultam exigis, ut simus intus in corde nostro veraces sinceri et incorrupti, veraque ac iusta agentes et sentientes. Alii, veritatem occultam seu mundo ignotam de totali corruptione hominis, diligis ac doces tuos. Veritas (ut et supra monui) saepe veram doctrinam ac religionem significat. Sic Christus dicit Iohan. 17, Pater sanctifica eos in veritate, sermo tuus est veritas, etc. Iohan. 8. Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit. Eodem modo per sermonem Dei dicuntur mundari credentes, Iohan. 15. Sic 2. Pet. 2 dicitur ab impiis via veritatis blasphemari: id est, vera doctrina. et 2. Cor. 13 inquit Paulus, se posse aliquid pro veritate, contra veritatem verô nihil. Vera aliqua res dicitur, quia eo nomine proprie appellari solet, ac simpliciter et per se suaque natura talis censeri: ut verus homo, vera arbor, vera vitis ad discrimen simulati pictive hominis, aut qui quoquo modo aut respectu homo dici posset. Sed longe diverso modo Vera aliquando aliqua res dicitur, quae vere bona ac solida est, vere solideque suum effectum praestat, ad discrimen eorum quae tantum nomine, specie umbraque quadam sunt quod esse censentur. Sic Christus dicitur vera lux, non quod id nomen ipsi proprie conveniat aut tribuatur, qui tantum metaphorica quaedam lux est, verum ratione suae nativae spiritualisve lucis: et non tantum collatione istius terrenae ac corruptibils lucis, sed etiam collatione verorum doctorum, qui non sunt perinde plena ac perfecta lux, idque ex se ac originaliter. Sic se suaque beneficia appellat verum panem, eo quod ille vere solus spiritualiter satiet ac vivificet: cum iste communis panis sit tantam umbratile quid, quod ad breve tempus utcunque hanc mortalem vitam fulcit. Idem, eademque ratione dicit se esse veram vitem: id est, vere ac solide foventem suos spirituales palmites. Alioqui communi more veram vitem istam, viniferam vitam diceremus, cui id nomen proprie attributum est. Sic aeterna vita vocatur vera vita, ad discrimen huius umbratilis vitae, quae tantum specietenus vita est, non autem reipsa. Eadem ratione etiam Epistola ad Hebr. vocat illud caeleste tabernaculum, Sacerdotium et Sacrificium Christi, verum tabernaculum: ut ostendat, Leviticum tabernaculum sacerdotium ac cultum non esse ipsas veras res, sed tantum umbram rerum futurarum Oseae 4. Lis est Domino cum habitatoribus terrae, eo quod non sit veritas, misericordia ac cognitio Dei in terra: sed maledicere, mentiri, occidere, furari et moechari. id est, omnis generis impietates ac scelera passim et promiscue grassantur. In veritate, saepe idem valet quod vere aut verum. Matth. 22, Viam Dei in veritate doces: i. vere, aut veram. Sic Marc. 12. Magister in veritate dixisti. i. vere. Act. 10, In veritate deprehendo, quod Deus non sit acceptor personarum id est, vere. Pertinet hoc ad Hebraismum, quod nomen substantivum per praepositionem IN verbo aut nomini adiunctum vim adiectivi aut adverbii exprimat. Adorare in Spiritu et Veritate, Iohan. 4. est, colere Deum secundum veram religionem ac cognitionem, sincere ac ex animo, verisque, non hypocriticis cordis motib. cuiusmodi ii sunt qui sunt Spirituales, aut a Spiritu S. excitati. Opponitur igitur cultus internus externo, fidei ac cordis cultus operi operato, et denique serius ac sincerus hypocritico: quas tres pessimas proprietates habet pharisaeorum et omnium hypocritarum religiositas. In veritate non stetit Satan, Ioan. 8. i. in fidelitate erga Deum, et bonitate inditae imaginis Dei. Spiritus veritatis, et spiritus mendacii inter se opponuntur. Spiritus S. dicitur Spiritus veritatis, Ioa. 14. 15, 16, quia nos doceat omnem veritatem [?: - ] doctrinae et vitae, docendo et regenerando, ac omnibus horis nos regendo, ac salutaria et Deo accepta proponendo. Contra Satan dicitur non perstitisse in veritate, .i. in debita fidelitate erga Deum, in vera Dei agnitione et celebratione, et omnino in veris bonis Dei ac naturae integritate, seu in imagine Dei, ad quam conditus fuit ab initio. Nec tantum ipse non perstitit in veritate, sed etiam alios secum traxit ex veritate in mendacium: i. ex fidelitate Dei ad infidelitatem, ex vera sententia ac celebratione Dei in contraria mendacia, ex vera ac solida imagine Dei in imaginem diaboli: et denique effecit, ut tum falsa doctrina, tum et omnis generis scelera, fraudes ac mendacia totum terrarum orbem oppleverint Ro. 1. Palam fit ira Dei de caelo adversus omnem impietate et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent Quid sit veritatem in iniustitia detinere, mox ipsemet Paulus exponit, primum indicans quid sit illa detenta aut captivata veritas: deinde, quid iniustitia. Veritatem definit duob, versiculis, esse illam Dei cognitionem quam, Deo patefaciente, considerando ex operib. ac creatione quotidianaque experientia illam primam omnium rerum causam, eiusque omnipotentiam ac divinitatem cognoverint. Porro captivationem eius cognitionis in iniustitia, exponit esse, quod homines illam agnita primam causam, aut Deum non coluerint, ut Deum [?: --- ] oportuit: non glorificaverint eum, neque ei gratias egerint ut par fuisset: sed immutato cultu eius, creaturas et [?: -- ] tuas earum pro vero Deo coluerint. Sed de hoc loco aliquid dixi in Resolutione disputationis Ienensis in Libero arbitrio et originali peccato. Esse ex Veritate, et ex verbo ac Spiritu genitum, eoque amatorem esse veritatis Io. 18. Quisquis est ex veritate, audit vocem meam. Sic alibi: Qui ex Deo est, audit nos. Rom. 3. Si enim veritas Dei in meo mendacio exuberavit in ipsius [?: gloria-- ] Dei, me arguentis et accusantis veracitas abundantias enituit, aut illustrata est. Sic Rom. 15, Iesus Christus fuit minister circumcisionis propter veritatem Dei: sicut ipse textus exponit, ut veritas promissionem de mittendo illis redemptore Meschia constaret. Veritas igitur, ibi quoque est veracitas. In Galatis aliquoties veritas Evangelii pro puritate ponitur. Gal. 2, [?: Quib-- ] ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii permaneret apud nos. Non recte incedebat ad veritatem Evangelii: Galat. 2. et porro 3. Quis fascinavit vos, ut non obediretis veritati? i. ut non permaneretis in veritate aut puritate doctrinae Evangelicae? Ephes 1, [?: -- ] audissetis verbum veritatis. id est, concionem de vera religione. Sic 2. Thess. 2, Non habuerunt charitatem veritatis: id est, studium purae doctrinae. Philip.1 Per speciem aut praetextum Christum praedicare, est, non bono pioque animo eum praedicare. contrarium est, per veritatem: id est, sincere, serio ac ex animo, ut statim initio veritatem accipi ostendi.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.