Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VINDICTA, nota vox: alias ultionem acceptae iniuriae significat, alias liberationem afflictorum. Solent voro ista coniuncta esse: dum enim iniuriam faciens punitur, alter iniuria affectus liberatur. Deut. 32. Rom. 12, et Hebr. 10, Mihi vindicta, ego retribuam: id est, mihi concedatur, aut mea est: Psal. 18, Deus qui das vindictas mihi: id est, das vires et successum, ut me de hostibus ulciscar. Ezech. 25, Quia fecerunt Philistaei propter vindictam,

-- 650 --

1275 et ulti sunt ultionem. Deuter. 32, Sanguinem servorum suorum vindicabit, et vindictam reddet hostibus suis. id est, reddet eis aequales, aut etiam maiores calamitates, quales piis intulerunt. 2. Cor. 7, Tristicia effecit vindictam. id est, excitavit vos, ut puniretis peccantes. Liberationem porro vindicta significat Luc. 18, ubi in parabola viduae flagitantis liberationem, Christus dicit, Deum miseros, implorantes eius liberationem ab impiis vindicaturum esse.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.