Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VIR varie accipitur. Primum enim significat vi sexum masculinum, aetatem, conditionem. seu maritam functionem, et virtutem virilem. Sexum: ut Exod. 36. Vir et mulier non faciant amplius opus. Aetatem: Iud 8. Sicut vir est fortitudo eius. i. pro ratione aetatis. 1. Cor. 11 Cum factus sum vir, renunciavi iis quae erant parvuli. Sic ibidem: Ut adolescatis in virum perfectum. Conditionem seu maritum: ut Gen. 3, Heva dicitur dedisse pomum viro fuo: i. marito. Iohan. 4, Vade voca virum tuum. i. maritum. Functionem denotat, cum doctor syncerus aut propheta vocatur Vir Dei, ut Moyses aut Helias: quod sonat quasi magistratum, aut ministrum Dei. Sic Exod. 2 dicunt ad Moysen: Quis te posuit in virum principem, et iudicem super nos. Virtutem: Confortamini et estote viri, 1. Sam. 4 1 Reg. 2. i. estote virili animo praediti. 1. Samuel. 26, Nonne vir tues? i. virtute militari praestas. Solet alioqui interdum distingui vir ab homine in Sacris literis, sicut et in prophanis Latinae ac Graecae linguae autoribus: de cuius Hebraeis nominibus supra dixi. Secundo, crebro sonat vir idem quod Aliquis Prov 6. Nunquid accipiet vir ignem in sinum suum, et non [?: ] retur? pro, num aliquis. Exod. 2. Vir de domo Levi accepit uxorem: i. quidam de tribu Levi. 1. Sam. 14. Respondit vire populo: i. quispiam. Zach. 4, Excitavit me tanquam virum. i. veluti cum quis excitatur. Exod 21. Viri si rixati fuerint. i. si aliqui. Sic Paulus voce hominis utitur 1. Cor. 11. Probet autem se homo. i. quisque Gal. 6. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo lapsu: i. Si aliquae quicunque demum vestrorum, forte peccaverit. Ibidem: Quicquid enim seminaverit homo, hoc et metet: id est, quod aliquis egerit, eius mercedem recipiet. Vir aliquando significat Quisque Ezech. 22: Vir in brachio suo fuerunt ut effunderent sanguinem. pro, quisque pro [?: -rili ] sua dedit operam, etc. Idem valet interdum [?: red- ] catum hoc nomen: Vir vir de domo Israel, qui mactaverit, Levitici 17. pro, quisquis, vel quicunque.

-- 651 --

1277 Vir vir qui blasphemaverit: pro, quicunque blasphemaverit, Levit. 24. Esther 1. Fecerunt secundum voluntatem viri et viri. pro, cuiusque. Saepe iteratur: Beatus vir, quid talis est. pro, ille quisquis demum est, qui talis est, etc. Negotio adiuncta voci Vir, sive ante, sive post, idem valet quod Nemo. Levit. 17, Non sanctificabit illud vir. id est, nemo. Ios. 21. Non stetit vir in conspectu eorum. id est, nemo restitit illis. Sic et postposita negatione. Exodi 34, Vir non ascendat tecum in conspectum Dei. id est, nemo. Iud. 21. Vir ex nobis non dabit filiam suam. id est nemo dabit. 1. Sam. 2, Non in fortitudine sua robobitur vir. id est, nemo suis viribus servabitur. Gal. 2. Ex operibus legis non iustificabitur homo. id est, quisquam, seu nemo iustificabitur. Ibidem: Deus personam hominis non accipit. id est, cuiusquam. Voci Vir valde crebro adiungitur nomen substantivum genitivi casus, iuxta constructionem possessoris, qui tamen genitivus plerunque rem possessam significat: ut, Vir verborum, Exodi 4 Non sum vir verborum. id est, qui abundem verbis, aut sim facundus. Vir virtutis. Gen. 47, Si sunt inter eos viri virtutis, praefice eos meis pecoribus. Sic Vir vitutis Par. 11. pro, robustissimus. Viri pecoris, Gen. 46. id est abundantes re pecuaria, possidentes pecora. Vir pecoris. Gen. 9. Noach coepit esse vir terrae. id est, colere terra agricola. Vir pugnae, aut belli: Num. 31: Dixit Eleazar id viros praelii. Vir rixae: Iud. 2, Vir rixae fui ego et populus meus. id est, habuimus acrem litem et certamen. Sic Isaiae 41, Peribunt viri rixae tuae: id est, qui tecum litem habent. Ierem. 15: Quare genuit me virum ritae Vir roboris. 2. Reg. 24: Omnes viros roboris abduxit in captivitatem. Vir praevaricationum. Zoph. 3, Propheta eius viri praevaricationum. Vir agri. Genes. 25: Esau fuit vir agri. id est, qui multum in agris et sylvis versabatur. Vir amicorum. Proverb. 18, Vir amicorum ad amicandum. id est, deditus amicitiis. Vir cogitationum: Proverb. 24, Cogitantem male facere, eum virum malarum cogitationum vocabunt. Vir consilii: pro, consiliarius. Psal. 119, Testimonia tua delectationes meae, et viri consilii. Vir doni: id est, donans: Proverb. 19, Omnis est amicus viri doni. Vir irarum: Prover. 22, Cum viro irarum ne eas. id est. iracundo aut rixoso. Vir famis, est famelicus: Isaiae 5, Et gloriosi eius viri famis. Vir nuncii: 1 Sam. 18. Non vir nuncii eris hodie. Vir sanguinum: Psal. 5 Virum sanguinum et doli abominabitur Dominus. id est, sanguinarium, homicidam, crudelem. Vir dolores aut plagarum, vocatur Meschias Isaiae 53, id est, possidens dolores, aut afflictus. Vir increpationum: Prov. 29, Vir increpationum repente conteretur. id est, qui multus increpationes audit, et non admittit. Vir custodiae: Ier. 37. .i. qui praeest custodiae. Vir pacis: Ier. 38, praevaluerunt adversus te viri pacis tuae. i. qui tecum habent pacem. Vir nominis, qui magnum habent nomen, sunt celebres: Gen. 6, Potentes a seculo viri nominis. Vir propinquitati Ezech. 11. i. habens cognationem cum alio.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.