Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

VITA nomen, haec eadem ferme significata retinet: in primis vero crebro denotat bonam ac beatam vitam cum temporariam, tum etiam aeternam. Psalmo vigesimo: Vita est in favore Dei. id est, suo favore nos felices reddit, quantumvis interdum ad breve tempus irascatur. Proverbiorum quarto: Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus vitae. Psalmo quadragesimosecundo: Et orabo Deo vitae meae. id est qui est causa omnis boni ac felicitatis meae. 1 Sam. 25, Anima Domini mei erit colligata in fasciculo vitae cum Iehova: ubi plane ipsa vita aeterna intelligi videtur. Psalm. 16, Scire facies me semitam vitae. id est, deduces me ad vitam aeternam. Metaphora est a viatoribus ducta, qui praeeunt ignaris locorum ac viarum. Isaiae 4, Omnis qui scriptus fuerit in vita, erit in Hierusalem. Psalmo 34, Quis vir ille, qui vult vitam, diligit dies bonos. id est, qui cupit bene ac beate vivere, is pie agat, ut sequitur. Aliquando, et quidem crebro, etiam commutem istam vitam denotat. Psalm. 17. A viris de mundo quorum pars est in vita. id est, qui omnem felicitatem [?: ---inis ] collocant in commodis huius vitae, quique etiam hic sua bona accipiunt: ut Abraamus ad divitem [?: ep---nem ] dicit. Isaiae quinquagesimoseptimo: Vitam [?: ] tuae invenisti, propterea non es defatigata. Sic dicuntur addi anni vitae, Proverbiorum octavo. Psalmo sexagesimotertio: Melior est misericordia tua, quam vita. Genesis sexto, Et disperdam omnem carnem, in qua est spiritus vitae sub caelo. Psalmo centesimo quadragesimotertio. Attrivit in terra vitam meam. Psalmo septimo: Conculcet in terra vitam meam: id est, meipsum. Iob decimo: Excisa est anima mea ut vita mea. id est, vivens mortuus sum. Psalmo octuagesimo octavo, Et vita mea ad sepulchrum pervenit: id est, proximus sum morti. Psalmo sexagesimosexto: Posuit animam nostram in vitam. id est, servavit nos in vita. Deuteronomii vigesimooctavo, Erit vita tibi suspensa eregione. id est, quasi pendens, dubia, ac plane incerta. Videre vitam cum uxore quam dilexisti, Eccles 9 est amanter et suaviter vivere. De iurando per vitam alicuius, supra dictum est. Ephes. 4, Gentes alienatae â vita Dei, in quem locum sic quidam adnotat. Vita Dei bifariam accipi potest: vel quae censetur coram Deo ut gloria Dei, Iohannis duodecimo: vel quam Deus electis suis communicat per spiritum regenerationis. Utrovis modo sumas, eadem tamen sententia erit non diversa. Nam communis haec vita qua sumus homines, nihil aliud est quam inane simulachrum vitae: non modo quia cito praeterit, sed etiam quod animae nostrae vivendo mortuae sunt, cum Deo non adhaerent. Sciamus ergo, in hoc mundo tres esse vitae gradus. Nam una est vita universalis, quae motu duntaxat et sensu constat, cuius etiam participes sunt bestiae. Secunda est humana, qua sumus filii Adae. Tertia est supernaturalis, quam soli fideles obtinent. Atque omnes quidem a Deo sunt, ideoque potest unaquaeque Vita Dei nominari. Nam de prima, habetur Actorum decimoseptimo in Pauli concione: In ipso nos sumus, et movemur, et vivimus. Item Psalmo centesimo quarto: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. De secunda, Iob decimo: Vitam dedisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Sed per excellentiam, regeneratio fidelium hic nominatur Vita Dei: quoniam tunc proprie vivit Deus in nobis, et nos fruimur eius vita, cum spiritu suo nos gubernat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.