Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod indicat, Deum non tantum exacte illa omnia praescivisse, sed etiam ordinasse. Tribuitur verbum vocandi etiam rebus inanimatis: ut Deus dicitur vocare famem super terram, Psalmo centesimo quinto, et 2. Regum octavo. Sterilitatem, siccitatem, Aggaei 1. ac bellum, Ieremiae vigesimoquinto: Gladium ego voco super omnem terram. Vocare frumentum, Ezech. trigesimo sexto, est dare magnam eius copiam. Sic Romanorum quarto dicitur Deus vocare ea quae non sunt, tanquam si sint, aut sicut si coram adessent: id est, qui solo verbo aut mandato potest res creare. Videtur Apostolus alludere ad primam creationem, ubi Deus subito ac uno verbo res creat, ut compareant, et absolutissimae sint non aliter ac si quis subito evocaret ex aedibus aut proximo cubiculo servos ibi paratos, et mandata Domini expectantes, cum illae res nusquam in rerum natura reperiantur. Sic Isaiae quadragesimooctavo: Ego voco eos, et adstant pariter. Vocari aliquando, idque admodum crebro, ponitur pro esse, aut existere. Isaiae quarto: Residuum in Ierusalem sanctus vocabitur: id est, erit. Et mox 7. Vocabitur nomen eius Emanuel: id est, erit vere nobiscum Deus, tum ratione suae personae aut essentiae tum etiam ratione officii. Is. 62. Vocaberis nomine novo, quod nomen Domini nominabit. Et mox, Non dicetur tibi amplius derelicta, neque terra tua erit deserta: sed tu vocaberis voluntas mea, et terrae tuae maritatae. id est. eris culta et referta hominibus, nempe vere piis membris, et habebis Deum propitium. Ponitur ergo Vocari, pro esse. Isa. quinquagesimooctavo: Voceberis aedificata. Isa. quadragesimoseptimo: Tu Babel non vocaberis amplius tenera ac delicata. Non vocabunt te amplius dominam gentium: id est, non eris amplius talis. Sic et in novo Testamento saepe hoc verbum usurpatur. Matthaei quinto: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. id est, erunt, et hoc nomine tanquam ob eximiam quandam gloriam celebrabuntur. Ibidem: Minimus, aut contra magnus vocabitur in regno caelorum: id est, erit. Matthaei vigesimoprimo: Domus mea domus orationis vocabitur: id est, aut erit, aut esse debebit. Matthaei primo: Quod ex ea nascetur sanctum, vocabitur filius Altissimi. id est, erit. Romanorum septimo: Si mulier vivente viro sese alteri adiunxerit, adultera vocabitur: id est, erit. 1. Ioannis tertio: Videte qualem dilectionem dedit nobis pater, nempe ut filii Dei vocemur: id est, simul ab ipso habeamur ac foveamur. Vocare amicum sub ficum, aut sub vitem suam, est, invitare eum, seu tranquillo ac felici

-- 662 --

1299 tempore perfrui, cum amici sese invicem in loca amoenissima invitant. Zachariae tertio, In die illa vocabit quisque amicum subter vitem et ficum suam, seu invitabit in suum vinetum. Per huius externae vitae felicitatem indicat internam ac spiritualem, seu ipsius regni Meschiae aureum seculum. Vocari nomen alicuius super aliquem, est, eum cognominari de eo: non, invocari eum ab illo, ut Papistae intelligunt. Genesis quadragesimooctavo: Vocetur nomen meum (Iacobi) super pueros istos. id est, duo tui filii Manasses et Ephraim dicantur perinde esse mei aut Iacobi filii. sicut alii mei filii: eoque etiam in parem cum illis haereditatem veniant, et proprias tribus constituant. Sic Isaiae quinto dicunt mulieres septem ad virum unum, Panem nostrum comedemus, et veste nostra tegemur, tantummodo vocetur nomen tuum supra nos, aufer opprobrium nostrum. id est, de te cognominemur, tuaeve uxores dicamur. Verum de hac loquutione supra in voce Nominis, et verbo Invocari diximus. Vocare significat invitare: sicut et Christus dicit, Cum facis convivium, noli vocare amicos divites, etc. Numeri vigesimoquinto, Et vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Vocare praeteritum, est, clare indicare illud. Isaiae quadragesimoquarto: Et quis, sicut ego, qui vocet quod praeteriit, annuncietque illud? id est, qui potest indicare modum creationis universi, et similia, hominibus plane ignota. Vocare famem: secundo Regum octavo, supra exposui. Vocare formidinem in circuitum. id est, formidandos bellatores. Hieremiae quadragesimonono: Sic Contritionem vocari: Hieremiae quarto, Contritio post contritionem vocata est. id est, clades cladem sequitur, divinitus immissa. Vocare generationes, est, condere eas. Isaiae quadragesimoprimo: Quis operatus est, et fecit, vocans generationes ab initio. Vocare igitur hic est eas condere, quia per creationem veluti ex latibulo quodam in lucem proferuntur. Vocare nomen Dei, aut in nomine Dei: Isa. quadragesimoprimo: Ab ortu solis vocabit nomen meum, aut in nomine meo. id est, nomen meum profitebitur, seque a me excitatum, ad mea mandata peragenda, testabitur. Vocari nomen alicuius super aliquod opus: secundo Samuelis duodecimo. Ne forte capiam civitatem, et vocetur nomen meum super eum. id est, mihi id opus ac victoria adscribatur, non tibi. Isaiae sexagesimoquinto: Ecce ego ad gentem non vocatam nomine meo id est, quae non dicebatur populus meus. Ruth quarto: Voca tibi nomen in Bethlehem. Ibidem, Et vocabitur nomen eius in Israel. Psalmo quadragesimonono, Vocaverunt in nominibus suis super terras. id est, indiderunt sua nomina regionibus, ut ad omnem posteritatem celebrentur inde. Vocabitur tibi semen in Isaac, Genesis vigesimoprimo: pro, censebitur aut reputabitur. quasi dicat: Filii Isaac censebuntur tua posteritas, non filii Israelis: illi proprie dicentur filii Abraham, non perinde Israelitae. Levitici primo: Mose autem filii vocabuntur in tribu Levi. pro, aestimabuntur de tribu Levi. Levitici vigesimotertio: Solennitates quas vocabitis ipsas. id est, quas celebrabitis. Isaiae quinquagesimooctavo: Et vocabitur tibi sepiens rupturam. id est, hoc erit nomen, vel potius opus tuum. Et ut vocarem eos arbores Iustitiae, et plantationem Domini, ad glorificationem. id est, ut tales sint, et coram Deo censeantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.