Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

URSUS, in Sacris literis ob ferociam et crudelitatem celebratur, secundo Samuelis decimo septimo: Amaro animo sunt sicut ursus orbatus in agro: id est, vehementer irati ob iniuriam, et desperati, eoque saevi. Sic Proverbiorum decimoseptimo: Occurrat, ursus orbatus in quempiam, et non stultus in stulticia sua. Sic Oseae decimotertio: Occurram eis tanquam ursus orbatus, et disrumpam clausuram cordis eorum. id est, crudeliter in eos saeviam. Isaiae quinquagesimonono: Vociferati sumus sicut ursi omnes nos: id est, dolentes gemuimus. Amos 8. Sicut si fugiat homo a facie leonis, et occurrat ei ursus. Daniel. septimo: Et ecce bestia alia secunda similis urso, etc. ubi regni Persici symbolum est Ursus, minus generosum animal leone, tardiusque et ineptius: carnivorum tamen, et in senecta perquam immite ac infidum. Unde in Scriptura, propter infidias et crudelitatem, leoni saepe iungitur. Proverbiorum decimo octavo: Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius. Amos octavo: Si fugiat homo a facie leonis, et occurrat ei ursus. In Thren. [?: V- ] insidiosus factus est mihi in via. Sperabant Iudaei iam extra teli iactum se constituendos regnantibus Persequi se in patriam remitterent: sed illos quoque [?: infest-- ] senserunt. Etenim, ut est iuxta Germanicum proverbium, Iunge herren, iunge beeren: alte herren, alte beeren: ita Cyrus principio quidem valde prudenter et humaniter Iudaeos tractabat, similis ursis, qui iuvenes tractabiliores sunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.