Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

XIIII. Plerique studiosi Hebreae linguae putant ideo caelos Hebraice dici שמים Schamaim, quasi interpreteris, quod aquae, tanquam si caeli sint ex aqua, aut aqueum quid, carentes omni solida probatione. Verum Moyses non tantum hic in opere secundae diei, testatur aquam esse quid diversum a caelo: sed et statim ab initio creationis propriam quandam essentiam tribuit caelis: eosque dicit non ex alio aliquo, ut aqua vel terra formatos: sed propriam illis, sicut et terrae, materiam creatam esse. Pugnat igitur ista opinio cum manifestis verbis textus. Quare Etymologia vocis שמים Schamaim, necessario componitur vel ex Scham maim, ibi aquae: vel ex Schemaiim, ubi aquae: quorum utrumque cum hac nostra sententia, quod aquae sint in ipso caelo, non supra ac extra omnes caelos, consonat. Sensus ergo huius loci in opere secundae diei est, quod firmamentum dividat aquas inferiores, ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, aqua circa nos est, de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, eiusque exaedificatione, postea in quartae diei operibus dicetur. Obscurus locus est 2. Pet. 3: Illud enim ipsos volentes latet, quod caeli fuerint iam olim, et terra, ex aqua et peraquam. Consistens, Verbo Dei. Sensus autem est, quod verbo Dei extiterint, aut conditi sint, tum caeli, tum et terra, quae constiterit aut extiterit ex aqua, et per aquam. Ex aqua, non tanquam ex materia: sed ex aquis eminens, et veluti esse suum ita inde accipiens, quod cum Dei iussu aquae decesserunt a terra in unum collectae, terrae concesserunt ac veluti largitae sunt propriam speciem aut formam, ut velut caput faciemque exerens, variis salutaribusque rebus, plantis et animalibus sese ornare, ac veluti redimire posset. Eâdem terra etiam omnia per aquas consistere dicitur: id est, in medio aquarum partim innatantium, partim intus in utero eius reconditarum. sicut et Psalm. 24. ait: Super maria fundavit eam. Dicit igitur Apostolus, ideo impios deridere finem mundi per ignem et adventum Christi ad iudicium: quia etiam volentes ignorant tum creationem, tum prius Dei iudicium, cum terra, aqua naturaliter alioqui ornata et quasi formata, mirabiliter tamen per aquas fuit perdita ac eversa.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.