Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

ABUNDARE verbum habet etiam suam energiam in Sacris literis: quae nequaquam negligenda est. Nam cum Christus dicit Matth. 5, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, περισσεύση : videtur esse allusio ad mensurationem, quae fit vasis. Non enim simpliciter ac per se damnat illam operariam Pharisaeorum iustitiam Christus, tanquam eam quoque a suis praestari nolit, sed nimium mancam ac mutilam esse dicit: veluti si quis vix perfuso fundo modii, frumento, aut etiam rebus liquidis, velit id venditare pro integra mensura, modio, aut urna frumenti, aut vini. Sic enim Pharisaei contendebant sua illa externa opera, quod videlicet non furabantur, occidebant, scortabantur, et similia patrabant, esse integram iustitiam, et perfectam legis impletionem. At Christus contra requirit plenam et abundantem ac superfluentem iustitiam, nempe ut ad illa externa opera addant plenam absolutamque cordis obedientiam, et quae alia deerant. Sic mox propositis exemplis ac declaratione ostendit, capacitatem Decalogi nequaquam illa eorum disciplina aut umbra iustitiae impleri, et severissime exigere quiddam longe perfectius, abundantius, et exuberantius.

-- 18 --

11/12 Rom. 5 dicitur gratia et donum per gratiam abundasse, et superabundasse supra aut ultra peccatum et mortem: quod est, ingens, copiosa et potens fuisse, illaque ingentia mala superasse et abolevisse, ita ut iam pro illis gratia, iustitia ac vita super homines regnaret. Psal 78. Abundavit ut averteret iram suam: pro, abundanter, copiose ac crebro avertit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.