Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

AC VERE, per metaphoram varia significat. Deut. 6, Acues legem filiis tuis: pro, subinde inculcabis, et veluti expolies, ut sit eis perspicua, et in recenti memoria, nec eis praecepta Dei veluti rubigine per tuam negligentiam obscurentur. Posses etiam intelligere de summa severitate legis, quae exponenda est, et veluti acumen austeritasque eius proponenda: Nam et omnes homines plerunque suis somniis reddunt mandata Dei obtusa aut hebetia, quasi Deus non adeo exactam obedientiam per legem flagitet, nec ea ipsammet naturam et pravum corredarguat, possitque ei homo plene obedire. Quare contra monendi sunt homines, praesertim iuventus, legem Dei intima cordis scrutari, ac damnare. Sic Christus acuit legem Matth. 5, ostendens eam summam perfectissimamque obedientiam flagitare, et vel intimos cordis motus damnare. Ad haec, nullus pene est usus legis, nisi summa eius ac iustitiae divinae severitas una cum ira Dei patefiat, et inhaerens ac latitans malitia, aut vetus Adam redarguatur et confodiatur, detractis ficulneis humanae malitiae palliationibus Sic Christus ipse (ut dixi) legem acuit, et asperos eius dentes torvosque Mosis oculos auditoribus monstrat. Acuere oculos contra aliquem, est horribiliter eum intueri, ut solent irati: Iob. 16. Acutum etiam pro noxio laedenteque ponitur. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum sicut absynthium, et acutum sicut gladius biceps. Acutior lupo vespertino: id est, qui prae fame instar acuti ferri penetrat in caulas et stabula. Cum enim tota die infidiando nihil praedae nancisci potuerit, nunc fretus etiam tenebris, omnino sibi penetrandum esse ad pecus statuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.