Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

ALTUM, proprie id est, quod a terra sublatum, sursum tendit. Inde igitur per metaphoram alias Alta vocantur val de difficilia, quod praealta et ardua sunt quasi inaccessa. Hinc Ecclesiasticus: Altiora te ne quaesieris. Psalm. 10, Altitudo sunt iudicia tua a conspectu eius: id est, superant eius captum. Alias valde praestantia ac gloriosa, quod sint supra communem sortem rerum, supraque humilis vulgi conditionem. Sic Dominus dicitur in altis habitare. Psal. 138. et vocatur Altissimus, Gen. 14. Num. 24 Psalm. 9. et passim in Scriptura. Ier. 17, Solium gloriae et altitudo a principio: pro, solium Dei glorio sum fuit ab aeterno. Sic altitudo Domini Isaiae 10. Item Christus dicitur adscendisse in altum, Psalmo 68. Ephes. 4. et Exaltatus esse, Ephes. 1, Phil. 2: quod summam beatitudinem, dignitatem, potentiam ac maiestatem significat. Sic 2. Reg. 9. domus dicitur futura altissima, id est laudatissima, gloriosissima. Et Psalm. 7, Propter eam nunc in altum revertere: id est, conscende tuum gloriosum tribunal, ut iudices: vel etiam, vindica defendendo pios, tuam nunc contemptam et despectam gloriam. Altum quoque aliquando significat superbum, quod superbia grande quid et nimium tumidum cogitat, somniat, et affectat. Dicitur haec animi elatio, aut perversa cogitatio Altum, ob imitationem et affectationem prioris illius realis altitudinis aut praestantiae, quia est veluti quaedam simia illius. Tale est illud Rom. 11, Noli altum sapere: id est, grandia cogitare, affectare, et de temetipso somniare. Sic Psal. 138 dicitur Dominus alta a longe prospicere: id

-- 29 --

33/34 est, eximios ac praepotentes, vel potius talia de semet somniantes, qui non tam re quam sua opinione alti sunt, negligere. Hinc phrases. In altum cornu extollere, Psal. 75. In altitudine incedere, Mich 2. Spiritus altus, id est superbus, aut etiam iracundus. Eccl. 7. Praestantior est longus spiritu, quam altus spiritu: id est, homo moderatus et clemens, quam magnanimus, superbus et iracundus. Oculorum altitudo, Isaiae 10. Vigilabo super gloriam altitudinis oculorum eius: id est, puniam eum propter fastum et superbiam. Altitudo naris, Psalm. 11. Impius prae altitudine naris suae non requiret. Item Eccl. 3 Altiora te ne quaesieris. Altitudines agri, Iud. 5. pro eminentioribus collibus. Vide quaedam huc facientia in verbo EXALTARE.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.