Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
ANIMA ψυχὴ , נפש , Nephes, varia plane significata in Sacris literis habet, quae ordine enumerabimus. Primo significat aliquando rationalem animam, quam Latini animum τὸν νοῦν dixêre: ut cum Dominus inquit Matt. 10, Non esse timendos qui tantum corpus interficere queant, animam autem illaesam relinquere cogantur, sed qui corpus simul et animam in gehenna perdere possit. Marci 8, Quid prodest homini, si universum mundum lucratus fuerit, animae vero suae detrimentum patiatur? In hac significatione reperitur etiam in veteri Testamento: ut Genes. 35. dicitur egredi anima ex Rachele, cum moreretur: et contra 1. Reg. 17 dicit Elias, Revertatur Domine anima pueri huius intra ipsum. Sic et Bileam Num. 23. dicit: Moriatur anima mea morte iustorum, et sit postremum meum sicut ipsorum. ubi indicat, animam piorum post mortem bene habere. Et mox sequenti Cap. de adventu Meschiae inquit: Videbo eum, sed non nunc: et intuebor eum, sed non de prope: id est, cito. ubi indicat ille, se etiam post mortem victurum. Sic 1. Samuel. 25, Abigail inquit, quod anima Davidis custodietur in custodia vivorum: contra vero anima hostium eius, veluti lapis funda excussus, in exitium abiicietur. Sic 1. Pet. 2: Abstinete a carnalib. concupiscentiis, quae pugnant adversus animam. Psal. 16. et Act. 2, Non relinques animam meam in inferno, etc. Sap. 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Haec significatio diligenter observanda est propter Saducaeos quosdam, qui negant in veteri Testamento reperiri quod anima sit quiddam separatum a corpore, quodque eo extincto vivat: praesertim vero de libris Mosi id pernegant.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|