Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Fuit etiam hoc nomen Baal, Bel, aut Belus, cuiusdam regis Assyriorum, qui primus consecrata ei statua coli coepit: quod quasi initium idololatriae fuisse dicitur. Iam incertum est, ab utra harum vocum, propria ne an appellativa, sit nomen Baal, quod certum quoddam idolum, praecipue apud Accaronitas cultum, significat: num, quia idola, vel cacodaemon potius in idolis et peridola, tyrannice suis cultorib. imperitet, nullum eorum commodum sed potius exitium promovens: an vero ab isto primum adorato tyranno Belo. Ab Accaronitis porro, aliis ethnicis, Iudaei hunc cultum et idolum sunt mutuati, hinc toties in Scriptura fit eius mentio: Iud. 6. 1. Reg. 18. 2. Reg. 10. 11. Ier. 23. Plurimos autem habuit sacerdotes et cultores apud Iudaeos, quod vel ex illis lanienis apparet, quas in eos exercuit rex Iehu, 2, Reg. 10. et Elias, 1. Reg. 18. Porro per quandam catachresin, praesertim in plurali numero, videtur factum fuisse apud Hebraeos commune nomen idolorum omnium, ut Iud. 2, Israelitae servierunt Baalim. 2. Par. 33, Manasses extruxit aras Baalim. Oseae 11. Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant. Oseae 2, Auferam nomen Baalim de ore populi mei, non recordabitur nominis eorum. Unde cernitur, plura ac diversa idola hoc nomine esse vocata. Depingit porro hic Oseas istum cultum ita, ut ostendat, Iudaeos solitos ibi sese elegantius exornare, et promiscuas libidines exercere. Cum voce Baalim coniungitur idolum nomine

-- 45 --

65/66 Astarot, quod etiam volunt fuisse commune quoddam nomen idolorum, praesertim femininorum. Componitur vox Baal cum quibusdam vocibus: ut Baal Berith, dominus foederis: ex cuius idoli fano data fuerunt Abimelecho 70. pondo argenti, ad oppressionem filiorum Gedeonis fratrum eius. Dicitur simili ratione et Baalzebub, quasi diceretur Dominus muscae, aut primaria musca. D Hieronymus iudicat, idem esse Beel et Baal Baalpeor, dictum a monte Peor, in quo colebatur: aut idolum ignominiae: aut Deum hortorum fuisse, et sonare Hebraeis idolum, et zebub muscam, quasi dicas idolum muscae: vel Baalzebub hoc est, magister vel dominus muscae. Fuit autem idolum spurcissimum, Accaron urbis Philistinorum: quemadmodum scriptum est 2. Reg. 1. Consulite Beelzebub. Lutherus alicubi admodum prolixe et diligenter exponit rationem etymi Baalpeor. Credo autem illud idolum non vocatum a suis cultorib. Baalzebub, sed tantum a piis Iudaeis quia est contemptibile ac odiosum nomen. Certum est, quôd in Novo testamento Iudaei hoc nomine usi sunt in malam partem, pro ipso cacodaemone: ut legitur Matt. 12. In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia: Ubi videtur etiam quasi explicatio etymologica addita esse, quod idem significet Beelzebub quod princeps muscarum. Mar. 3 impii dicunt, Christum obsessum esse a Beelzebub spiritu. Dubium autem est, cur sic cacodaemonem vocaverint? num ex contemptu, quod sit tantum muscarum dominus: aut quia instar muscae est perpetuo ac pertinaciter homini molestus: aut denique, quod perinde examina cacodaemonum in aere, cum suo duce Beelzebub circumvolitent, sicut muscae: quemadmodum et Paulus dicit, eum dominari in aere. Beelphegor, quod idem est quod Baalpeor, idoli Moabitarum, fit mentio Num. 25. Deut. 4. Psal. 105. Ose. 9. quod idolum sic a monte, aut loci nomine aliqui cognominatum volunt: Luth. putat a nuditate, aut turpitudine hiante, quod nudi priapi figuram colendam proposuerint. Fuit etiam Baal nomen proprium multorum hominum, de quibus nunc non agimus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.