Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Et in Epistol. ad Rom. cap. 10. Voluntas quidem cordis) ἡ μὲν εὐδοκία , quod significat, aliquid animo gratum et acceptum. Aurelius Augustinus explicans carptim aliquot huius Epistolae quaestiones, legit pro εὐδοκία , bona voluntas, quemadmodum hic interpres verterat in Luca. Graecae voci ad Hebraeam effictae, nihil habet sermo Romanus quod proprie respondeat. Nam nemo laturus sit, opinor, si quis dicat, Delicium cordis mei. Sonat autem propensam benevolentiam, ac favorem gratuitum, quem quis gerit erga alterum, qualis est Dei erga nos. Hactenus Erasmus. Nunc et alterius cuiusdam duo tantum loca non incommoda adiungam, In quo acquiesco, Ἐν εὐδόκησα . Vulg. In quo mihi complacui. Erasm. In quo mihi bene complacitum est. In hoc verbo explicando, quam varie multi se torserint, tum ex doctissimis Budaei commentariis, tum ex Erasmi annotationibus intelligi potest. Ego paucis dicam quod sentio. Δοκεῖν , idem valet quod sentire et existimare: a quo deductum est εὐδοκεῖν , quod interdum casum habet adiunctum, atque idem valet quod approbare. Iam vero, quia quae approbamus, illis quoque favemus: inde factum, ut etiam significet, bene erga aliquem esse affectum. Rursus quia propensio ista animi ex eo nascitur, quod res aliqua plane nobis satisfecit (necesse enim est, ut iudicium praeeat animi assensioni) idcirco idem quoque valet quod conquiescere, sive acquiescere in re quapiam: id est, ἀναπαύεσθαι καὶ ἀρέσκεσθαι . sicut hoc loco accipitur. Significat enim pater, Christum eum unum esse, quem cum intuetur, omnem in nos indignationem conceptam deponat. Itaque unus est μεσίτης et pacificator Christus: quod optime intelligi potest, si locus iste comparetur cum Exod. 28, ubi summus sacerdos iubetur apparere in conspectu Domini, laminam praeferens in vertice, in qua sculptum esset SANCTUS DOMINI, ut (inquit) Dominus placetur ipsis. Nam fuisse summum illum pontificem, Christi aeterni nostri pontificis typum, in Epistola ad Hebraeos copiose declaratur. Recte igitur dicit Christus Iohan. 15, Sine me non potestis venire ad patrem. Caeterum a verbo εὐδοκεῖν , oritur verbale εὐδοκία , frequenter in novo Testamento repetitum: cuius significationes ad them a sunt exigendae, atque ad id de quo agitur accommodandae. Idem alibi: significat autem εὐδοκία , idipsum quod Hebraei Razon רצון , Latini benevolentiam, id est, propensam animi voluntatem vocant: diciturve tum de gratuito et infinito illo Dei amore in electos, quos ipse prior ante tempora aeterna in filio dilexit, ut Ephes. 1 pro quo vetus interpres solet beneplacitum dicere: tum vero de mutua hominum inter se amicitia, qua fit ut alii aliorum commodis studeant, ut Rom. 10. atque adeo de ea charitate, qua homines ipsum Deum diligunt, ut Philip. 1. quam postremam

-- 53 --

81/82 notionem Erasmus videtur non animadvertisse. Sed idem recte eos reprehendit, qui putarunt hic agi de hominum εὐδοκία , cum potius gratulentur angeli hominibus gratuitam Dei cum ipsis reconciliationem. Recte igitur Chrysostomus ad Colos. εὐδοκίαν interpretatur καταλλαγὴν : quamvis haec ab illa differat, ut consequens a causa. Non male etiam Theophylactus ἐπανάπαυσιν : modo intelligamus, Deum non in ipsis hominibus, sed in uno filio acquiescere, in quo scilicet dilectos suos ἐχαρίτωσεν , hoc est, gratis dilexit. Hic videtur tantum illa posterior seu activa significatio nonnihil declarari, tametsi et altera illa acquiescentiae breviter obscureque attingatur. In praedicto vero loco Lucae, In hominibus bona voluntas: non incommode possis intelligere hominum propensam voluntatem, quam angeli eis in agnoscendo et accipiendo hoc tanto bono imprecantur, et divinitus dandam esse praedicunt. Primum enim indicatur, Dei gloriam restitui per illam filii incarnationem. Deinde, hominibus pacem a Deo contingere, postremo vicissim ipsorum bona voluntas seu fides, erga tantum thesaurum divinitus oblatum requiritur, aut etiam hominum acquiescentia in eo ac fruitio denunciatur. Iam audiamus explicationem cuiusdam Hebraeae linguae probe gnari, ex veteri Testamento sumptam, quae quidem erit magis exemplorum citatio, quam ipsarum significationum accurata aut illustris tractatio. Facient tamen ista ipsa exempla plurimum cum ad declarationem, tum et ad confirmationem veritatis eorum quae supra disservi. Sunt igitur apud Hebraeos duo potissimum verba, חפץ Caphaz, et רצה Raza, quibus istud beneplacitum significari videtur. Prius adscribam notationem de priori, postea de altero. Caphaz igitur proprie significat Placuit, beneplacuit, complacitum est. At quia haec verba Latina constructionem Hebraei verbi non recipiunt, illa vero dativum praeponunt: ideo si construitur cum accusativo, mediante articulo לש את , vel sine eo, necesse est vertere verbo Volo, importans simul adfectionem, adfectationem, acceptationem. Isaiae 55, Sic erit verbum meum quod egredietur ex ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed perficiet quod volo, Caphazti. 1. Reg. 13, Et faciebat de extremis populi sacerdotes excelsorum, quoscunque Caphaz volebat. Psalm 51, Ecce veritatem Caphazta voluisti, quae est in absconditis. Et mox iterum: Quoniam non Caphazta desideras aut vis sacrificium, alio qui darem. Et iterum, Tunc voles sacrificium iustitiae. Psalm 15, Quodcunque voluit fecit. Esaiae 1, Sanguinem arietum, boum et hircorum non voluisti. Oseae 6. Pietatem volui, et non sacrificium. Psal. 40, Sacrificium et oblationem non voluisti. Similiter quando construitur cum infinitivo, Deut. 25 Et si non voluerit accipere in uxorem cognatam suam. Iud. 13. Si voluisset Deus occidere nos, non accepisset de manu nostra sacrificium. Iob 9. Si voluerit rixari cum eo. Isaiae 53. Et Iehova voluit conterere eum. Item si absolute ponitur, Iob. 33. Loquere, quia volo iustitiam tuam. Ibi accusativus referendus est ad prius verbum, scilicet Loquere. Iob. 4 Velis furores irae tuae, et vide omnem superbiam, et humilia eam. Oratio est ecliptica, Velis: scilicet accendere. Et mox iterum, Volet caudam suam in modum cedri: id est. Si voluerit, caudam suam in modum cedri extendet. Cantic 2, Ne excitetis adamatam, donec ipsa voluerit. Sed quando cum ablativo construitur mediante praepositione Beth, tum Latina constructio fert, imo etiam exigit, ut exponatur per Beneplacitum habuit, complacuit. Et in hac constructione non multum differt a verbo רצה Raza, cum Beth constructo. quod bonam voluntatem habere significat. siquidem Beneplacitum habere; et Bonam voluntatem habere, propemodum idem significant. Ideo etiam Graeci utrunque verbo εὐδοκεῖν reddiderunt. Sed videamus iam exempla. Genes. 34. Nec cunctatus est iuvenis facere remissam, quia beneplacitum habebat in filia Iacob. Num. 14. Si beneplacitum habuerit in nobis Iehova, introducet nos in terram istam. Paulus hanc phrasin imitatus 1. Cor. 10. Sed non in pluribus eorum beneplacitum habuit Deus: verbo Graeco εὐδόκησεν reddidit. Deut. 21. Si vero non habet beneplacitum in ea, dimittet eam pro arbitrio eius. 1. Sam. 18. Loquimini ad David clam dicentes, Ecce beneplacitum habet in te rex. Psal. 109, Non habuit beneplacitum in benedictione. Psalm. 147, Non in robore equi beneplacitum habebit. Isaiae. 13, Et in auro non habebunt beneplacitum. Et cap. 62, Quia beneplacitum habuit Iehova in te. Idem quoque valet vox patris, repetita Matth 3. et 17, e caelo super filio: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacitum est. Ezech. 9, Non habeo beneplacitum in morte morientis, ait Dominus Iehova: sed convertimini, et vivetis. Participium praesens Caphez חפץ . 1. Reg. 21, Da mihi vineam tuam pro argento: aut si non vis tu, dabo tibi vineam pro ea. Psal. 5, Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Isaiae 42, Iehova est volens propter iustitiam suam. Mich. 7, Volens misericordiam ipse. Et pluraliter חפצים Cephezim: Nehem. 1, Qui volunt timere nomen tuum Malach. 3, Et angelus foederis, quem vos vultis, ecce ille venit. In statu regiminis Capheze חפצה . Psalm 35 Ovabunt; et laeti erunt, volentes iustitiam meam Psal. 40, Agantur retrorsum, et ignominia afficiantur, volentes malum meum. Et in genere feminino חפצא Capheza: 1. Par. 28. Et tu Salomo fili cognosce Deum patris tui, et cole eum corde perfecto; et anima volente, seu prona ac prompta, vel etiam desiderante. Inde nomen חפץ Cephez placitum, beneplacitum, conplacentia. 1 Sam. 15, Et dixit Samuel, An beneplacitum ipsi Iehova in holocaustis? Et capit. 18, Non est beneplacitum regi in dote. Iob 22, An beneplacitum omnipotenti, si te iustifices? Ecclesiast. 12; Non est mihi in eis beneplacitum: id est, non delector eis. Et mox iterum: Quaesivit Ecclesiastes, ut inveniret verba beneplaciti. Isa. 54. Et omnes limites tui in lapides beneplaciti: id est, desiderabiles. Malach. 3, Vos eritis terra beneplaciti. Usurpatur tamen in aliquibus locis non pro ipso affectu tantum, verum etiam pro intento seu proposito, seu actione et negotio aliquo, quod cui placet ut perficiatur. Ecclesiast. 3. Unicuique beneplacito suum est tempus, et tempus unicuique beneplacito. Cap. 5. Si calumniam pauperis, et rapinam iudicii et iustitiae videris in provincia, ne mireris super beneplacito aut instituto illo. Cap. 8, Habet enim omne beneplacitum suum tempus et modum. 2. Sam. 23. Ideo tota salus mea et omne institutum, ut nihil adeo germinet. Iob. 31, Si prohibui a beneplacito pauperes: .i. a suo voto, aut re expetita. In statu regiminis nihil mutat. Proverb. 31, Et facit beneplacitum manuum suarum. 1. Reg. 5, Ego faciam omne beneplacitum tuum. 1. Reg. 10, Rex Salomon dabat reginae omne beneplacitum illius, quicquid postulabat. Psal. 1, Et in lege Iehova beneplacitum eius. Psal. 16, Et in gloriosis omne beneplacitum meum. Psal. 107, Ducet eos ad portum beplaciti eorum: id est, quo summis votis desiderabant pervenire. Isaiae 44. Ipse (dicit de Cyro) pastor meus est, et perficiet omne beneplacitum meum. Et pluraliter חפצים Chephezim, Prov. 8. Melior est sapientia quam margaritae; et omnia beneplacita non possunt aequiparari cum ea.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.