Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

BONUM, in Sacris literis varie accipitur: alias de increato, alias de creato, eoque morali, utili aut suavi. Sunt et aliae huius vocis significationes, de quibus omnibus suo ordine dicemus. PRIMUM, saepissime Deus dicitur Bonus טוב vel תפיד benignus: de posteriore voce in vocabulo MISERICORDIAE dicam. Cum autem Dei bonitas celebratur, tum potissimum ea ipsius virtus praedicatur, qua erga suas creaturas est bonus aut beneficus: tametsi ipse totus, et omnes eius virtutes, ipsissima bonitas sunt. Cum autem Deus sit et perfectissime bonus, et omnis bonitatis in tota rerum natura unicus fons, ut et Plato pronunciat in suis definitionibus: alia autem omnium creaturarum bona non tantum finita et imperfecta, ac aliunde provenientia, sed etiam plurimis malis, praesertim post hominis lapsum contaminata sint, merito a Christo solus Deus bonus esse dicitur Matth. 7 et 19, ac Luc. 18. Tametsi in hisce locis, Deus in genere, nomine omnium suarum virtutum ac iustitiae laudari videatur. Hoc omne bonum suum Deus aliquo modo ostendit Mosi, Exod. 33 et 34. Caeterum ubi proprie, relative, et quoad nos praedicatur esse bonus, innumera plane sunt loca: ut Psalm. 73, Bonus est Deus Israeli, iis qui mundo sunt corde. et Psal. 118, Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius. Thren. 3, Bonus est Dominus sperantibus in eo Rom. 11, Erga te vero bonitatem, si permanseris in bonitate: id est, si perrexeris fide frui misericordia ac beneficentia Dei. SECUNDO, de bono creato dicitur. Genes. 1, quod Deus viderit omnia quae secerat, et erant valde bona: unumquodque nimirum habens bonitatem sui generis. Hominis enim et angelorum bonum, est morale bonum proprie, aliarum vero creaturarum tantum naturale. TERTIO, de bono morali proprie dicitur, quod est essentialis integritas imaginis Dei: id est, intellectus et voluntatis, et conformitas omnium qualitatum aut virtutum, cogitationum, conatuum, et actionum sive internarum, sive etiam externarum, cum norma bonitatis divinae, et Decalogo. Talis creata bonitas, licet non amplius in sua prima integritate existat, sed in piis aliquo modo instauretur per Spiritum S. et renascentiam, celebratur suo loco et ordine in Sacris literis: ut Vir bonus. 2. Sam. 18. 1. Reg. 1. Psal. 25, Benefac Domine bonis. Bonus thesaurus, bona arbor, Matth. 12 Sic in Proverbiis saepe boni praedicantur, eisque praemia promittuntur: ut 12. 13. 14. Matth. 22. Sic Act. 11. Barnabas dicitur vir bonus. 1. Cor. 15, Boni mores, et toties bona opera. Sicut vero supra dixi de Deo, quod, cum in eo celebratur bonitas, tum potissimum laudetur illa eius benefica et paterna erga nos voluntas: (nam ea nos maxime indigemus, et plus cum ea quam cum aliis eius virtutibus aut bonitatibus commercii habemus) ita contra, cum hominis morale bonum praedicatur, tum significat omnes virtutes. nam Deus omnes flagitat, et praesertim ipsius cordis rectitudinem. QUARTO, aliquando bonum, quasi extra hominem, significat id quodam decens, iustum ac rectum est. ut Psal. 14. Non est qui faciat bonum. Psal. 34, Declina a malo, et fac bonum. Psal. 73. Adhaerere Deo bonum est. Psal. 92, Confiteri Domino bonum est. Psal. 18, Bonum est confidere Domino, etc. Act. 6 Non est bonum, nos relicto verbo ministrare mensis. Sed haec significatio valde est praecedenti vicina. Sic etiam dicitur fama et nomen bonum, id est laudabile: 1. Tim. 6. Bonum certamen, 2. Tim. 4. QUINTO, de bono utili sunt innumera exempla. ut Ge. 49, Vidit requiem quod esset bona. Et 45. Bonum Aegypti vestrum erit. Num. 13 et 14, Terra bona. 2. Sam. 18, Bonus nuncius. Psal. 34, videre dies bonos.

-- 57 --

89/90 Sic Marc. 9, sal bonum esse dicitur. Esaiae 1, Bona terrae comedetis: id est, fruemini omnibus fructibus et commodis huius terrae. Bona si suscepimus de manu Domini, Iob. 2. Bonum esset illi, si natus non fuisset: Matth. 26. id est, satius, utilius ei fuisset nunquam nasci, quam quod natus, et filii hominis proditor factus sit. Huc facit Regula philosophica, quod minus malum respectu maioris bonum sit. significat igitur hic Bonum esset, tolerabilius, aut minus malum esset. SEXTO, videtur saepe etiam idem valere quod salutare. ut Proverbiorum decimotertio: Doctrina bona dabit gratiam. secunda Corinthiorum secundo: Bonus odor Christi sumus. Ephes. 4, Sermo bonus et aedificans. 1. Timoth. 3, Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Ibidem 4, Bonus eris Christi minister. 2. Timoth. 1, Bonum depositum custodi. Hebr. 6, Bonum Dei verbum gustare. Rom. 8. Illis qui diligunt Deum, omnia cooperantur in bonum: id est, tandem omnia illis fiunt salutaria, etiam ipse satan, peccatum ac mors. SEPTIMO, significat suave. ut Genes. 3, Vidit mulier quod fructus esset bonus ad vescendum. 2. Par. 18, Non prophetat mihi bonum: id est, non dicit grata Iob 21, Ducunt in bonis dies suos. Prover. 24, Comede fili mi, quia bonum est. Vicina huic significatio est, cum idem valet quod formosum. ut Exod 2, Puer Moses erat bonus. Genes. 6, Filiae hominum erant bonae. OCTAVO, valet aliquando haec vox idem quod sufficiens, aut satis grande: sicut et a Latinis aliquando accipitur. ut Genes. 15. et 25. Tu sepelieris in senectute bona: id est, plene peracta vitae mensura. 2 Par. 30, Levitae qui habebant intelligentiam bonam: id est, sufficientem. NONO, accipitur et pro solenni, aut laeto. [1. Sam. 25,] In die enim bona venimus ad te: id est, in die laeta ac solenni. Sic esse corde aut animo bono. in Hester. DECIMO, bonum significat etiam licitum. ut 1. Timoth. 4, Omnis creatura Dei bona est: id est, licita non coinquinans conscientiam. Sic Paulus in priori ad Corinth. cap. 7 dicit, Bonum esse mulierem non attingere, sed caelibem vivere: id est, licitum, aut etiam commodum esse. Sic ibidem et coniugium et caelibatum dicit esse bonum: Existimo igitur hoc bonum esse, propter instantem necessitatem, quod in quam bonum sit homini sic esse. Alligatus es uxori, ne quaeras dissolutionem: solutus es ab uxore, ne quaeras uxorem. Posses recte exponere de bono licito, quod utrunque sit licitum, et tum a Deo tum et ab hominibus probatum. Confirmat mox ipse Paulus hanc interpretationem, dum negat nuptias esse peccatum, sed tamen habere suam afflictionem. Quare etiam utile bonum includit, sicut infra inquit: Hoc autem dico ad vestrum συμέρον , id est, ad vestrum commodum. Eadem huius vocis vis est etiam in fine Capitis: Si quis servat suam virginem, bene facit: itaque qui dat nuptum, bene facit: qui vero non dat nuptum, melius facit. Meliorem dicit esse caelibatum, quia (ut ipsemet exponit) minus habet afflictionum in carne. Impie ergo fecit Hieronymus, qui studio celebrandi caelibatus, bonum hic opponit vitio. quasi Paulus dixerit, Caelibatum esse rem sanctam et meritoriam: et contra, Coniugium rem vitiosam ac peccatum. Quare recte eum Augustinus hoc nomine reprehendit

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.