Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

BAPTISMUS, vox Graeca, et in Ecclesia notissima, proprie intinctionem, (qua voce Tertullianus usus est) significat. Ducta autem est a βάπτω intingo, ac βαπτίζω immergo. Porro per metalepsin significat abluo, lavo. Ideo Marcus dicit 7. cap. Iudaeos habuisse varios baptismos. i. lotiones poculorum et urceorum. Item Petrus dicit, baptismum esse ablutionem sordium. Caeterum Dominus ac servator noster voluit talem intinctionem aut lotionem in novo Testamento esse signum ac sigillum primae initiationis ac foederis nostri cum Deo, per ipsum factae: sive ut indicaret, eodem modo nos interius potenter ablui, et super nivem dealbari sanguine et merito suo, sicut foris aqua mundaremur: sive etiam imitatione quadam illarum veterum lotionum, quas Deus apud Iudaeos, in typum spiritualis lotionis ordinaverat: sive denique, propter alias causas ac similitudines baptismi et Christianae pietatis, de quibus postea prolixius dicemus. BAPTISMUS igitur, et Baptizari, proprie significat nunc in Ecclesia pactum illud, quod primum ab omni Christiano cum Deo initur: cuius partes sunt promissio aut pactio, utrinque a Deo scilicet et homine facta: et aquae intinctio, cuius exempla sunt in novo Testamento innumera. Ab hoc porro ritu et sacramento, variae significationes, potissimum per metaphoram deducuntur, quas ordine recensebo. Habuimus ergo supra duas Baptismi significationes, nunc tertia sequitur. TERTIO Baptismus et Baptizari significat internam lotionem, remissionem peccatorum et renovationem constantem, ob similitudinem: quod sicut aquae lotio externas sordes, ita baptismus Spiritus internam immundiciem eluat. ut Marci 1. et Iohann 1. dicit Baptista, Ego baptizo vos aqua, Christus baptizabit vos Spiritu sancto, Sic Matth. 3. et Luc. 3. Christus baptizabit vos Spiritu sancto et igne. Actor. 1. Sic et 1. Pet. 3. accipitur. QUARTO significat aliquando totam institutionem aut doctrinam, ut Matt. 21. Luc. 20. Baptismus Iohannis eratne ex caelo, aut non? i. tota eius institutio, aut functio. Act. 18, Apollo tantum baptisma Iohannis sciebat. i. solam eius institutionem de venturo

-- 46 --

67/68 iamiam Messia, eamque non satis plene perceperat. Sic et de illis Actorum 19 accipiendum est, quod non fuerant satis instituti de passo et resuscitato Christo, totaque Trinitate, ideo iussit eos Paulus denuo baptizari. i. plenius institui. Quoniam vero ille locus magni momenti est, et Anabaptistae inde suos errores probare volunt, ideo adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem accuratam super eum. Sic adnotat Beza: In quid ergo baptizati estis? εἰς τί οὖν ἐβαπτίσθήτε , id est, qua igitur doctrina imbuti et initiati estis? Vulgata, In quo igitur baptizati estis? Erasmus: Quo igitur baptizati estis? utranque hanc interpretationem, ac illam praesertim, idcirco repudio, quod εἰς pro ἐν interpretatur: perinde ac si scriptum esset, ἐν τίνι , ut sit haec sententia: Si non estis baptizati spiritu sancto, quare igitur estis baptizati? Quamvis .n. εἰς pro ἐν saepe usurpetur, tamen haec enallage (meo iudicio) nullo modo huic loco convenit. Neque enim puto quaerere Apostolum, aut a quo, aut quomodo, aut quorrum sint baptizati. Denique ne hoc quidem puto rogare an sint baptizati: sed cum illi dicerent, se nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen se discipulos dicebant: credo sciscitari Paulum, cur igitur doctrinae nomen dederint, et quales se esse profiteantur. Utitur autem vocabulo Baptizandi, et baptismatis: quia baptismus erat ipsius initiationis ac professionis tessera. Quod ut planius fiat, sciendum est, haec dicendi genera quae in Scripturis occurrunt, quid valeant, et quatenus inter se differant: Baptizari in aliquem, ut in Mosen, 1. Cor. 10. Baptizari in baptisma alicuius, ut Iohannis, hoc in loco: Baptizari in nomen alicuius, ut patris filii ac spiritus sancti, Matt. 28 vel Christi, vel Pauli: ut 1. Cor. 1 Baptizari in mortem Christi: ut Rom. 6 seu, pro mortuis: ut 1. Cor. 15. seu, In unum corpus: ut 1. Cor. 12. seu, in remissionem peccatorum. Denique Baptizari aqua, et Baptizari spiritu S. Itaque Baptizari in Moysen, declarat, Moysis auspiciis ac ductu baptizari: quod dicendi genus semel tantum reperio. Baptizari in Iohannis baptisma, significat, doctrinam quam Iohannes annunciabat, ac baptismi symbolo obsignabat, profiteri ac amplecti. Baptizari vero in eius nomen dicimus, cui nos baptismum dicamus ac consecramus. Quam obrem recte Paulus negat, sese in nomen suum quempiam baptizasse. Baptizari autem dicuntur fideles in mortem Christi, seu pro mortuis. i. ut per Christi mortem peccatum in ipsis moriatur et aboleatur. Et in unum corpus, ut omnes in Christo capite coalescant. Et in remissionem peccatorum, ut Christi sanguine abluantur, ut praepositio εἰς , in istis omnibus finalem (quam vocant) causam designet. Baptizari aqua, sive ἐν ὕδατι , id est, in aqua, nihil aliud quam aqua immergi declarat: quae est externa Baptismi caeremonia. Baptizari autem Spiritu, alio pertinet: nempe ad Spiritus S. dona, quibus fideles caelitus visibili signo imbuebantur, interdum ante Baptismum aquae, ut ex Cornelii historia apparet: interdum post Baptismum, ut istis accidit, de quibus hic agitur. Ex his autem diligenter consideratis, hoc quoque efficitur, Baptismatis vocabulum triplici significatione usurpari: quarum una propria est, duae translaticiae. Propria est, cum immersionem seu tinctionem declarat, quae etiam ab effectu Ablutio seu lavacrum dicitur. una est translaticia, quum pro donorum Spiritus sancti quasi effusione accipitur, ut supra plurib. locis. altera, quum pro Iohannis doctrina: ut quum quaeritur, an Baptismus Iohannis e caelo sit, an ex hominibus? quum dicitur Apollo nihil novisse quam Iohannis baptisma. ut supra alibi. Item quum dicitur Iohannes praedicasse baptismum resipiscentiae, ut supra, et in hoc versiculo, ac proxime sequente. Quod autem de Baptismatis nomine dicimus, de ipso quoque Baptizandi verbo simili ratione accipiendum est. Nam Baptizare dicitur minister, qui aqua tingit: et baptizari, qui aqua tingitur. Item baptizat Deus, quum Spiritus sui dona impertitur: et baptizatur Spiritu a Deo, qui Spiritus donum accipit. Baptizavit demum baptismo resipiscentiae Iohannes, quum resipiscentiam doceret, cuius symbolum erat Baptismus, quem primus administravit. Et baptizari dicuntur in Baptismate Iohannis, quicunque eo doctrinae genere fuerunt instituti. Quum autem appareat, minime extinctam fuisse cum Iohanne ipsius existimationem: sed post eius obitum multos fuisse tum qui ea docerent quae de Messiae officio ac vitae innocentia divinitus disserverat: tum etiam, qui haec audita amplecterentur, quamvis Christi officium non nossent, ut de Apollo paulo ante Lucas testatus est: nec tamen usquam legamus, vel etiam probabile videatur, istos, etiamsi eadem illa in genere docerent quae Iohannes, baptismum tamen Iohannis exemplo usurpasse: minime certe necesse est, ut, ubicunque fit baptismatis Iohannis mentio, ipsam baptismi caeremoniam usurpatam putemus Itaque qui, propterea quod isti paulo post dicuntur in nomine IESU Christi baptizati, colligunt, diversum fuisse baptismum Iohannis a baptismo Christi, ideoque ipsos fuisse rebaptizatos: certo fundamento destituuntur. Sunt autem multo ineptiores, qui rebaptizationem ex hoc loco volunt stabilire. Nam etiamsi concederem, istos bis fuisse baptizatos: non tamen consequeretur, iterandum Christi baptismum. Haec Beza. QUINTO Baptismus accipitur pro cruce, quia crux sit etiam quaedam immersio in calamitates: cum Dominus Marci 10. ad filios Zebedaei dicit: Potestis ne baptizari baptismate quo ego baptizor? i. potestis ne, patienter perferre talem ac tantam crucem propter gloriam Dei, quantam ego perferam, ut vobis veluti praemium petatis, proximum gradum dignitatis a mea? Sic et Luc. 12. inquit Dominus: Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor donec finiatur?

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.