Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

SEXTO, significat quoque Baptismus et Baptizari mortificationem veteris hominis, et suscitationem novi: quia sicut in immersione est primum veluti submersio immundi hominis, postea extractio aut suscitatio mundi: sic et in baptismate dicit Paulus Rom. 6, nos esse baptizatos in mortem Christi: item consepultos cum eo, ut suscitemur cum eodem, et novam vitam vivamus i nos tum prorsus renunciasse priori vitae ac veteri Adamo: et novo. i. Christo addixisse: tum et Spiritu Domini ex veteri homine in novum esse transformatos. SEPTIMO, Hebr. 6. vox Baptismi de illis veteris legis purificationibus ac lotionibus accipitur quae initio in primitiva Ecclesia, praesertim Apostolorum tempore non dum erant prorsus abolitae. Discrimen porro aut convenientia baptismi Christi, et Baptistae, tractatur in Theologia: nunc tantum breviter de ea re moneo, ipsum Baptistam Matt. 3. ac Luc. 3, et Iesum Act 1, sic distinguere, tanquam baptismum ministri et domini ipsius, quod minister proprie quidem tantum exterius lavet: sed Christus tunc, ac in eodem Sacramento, interius mundet. seu, Iohannem et alium quemvis Apostolum aut doctorem esse tantum administrum externi operis: sed Christum esse authorem internae efficaciae, sive exterius ipse baptizet, sive quispiam alius minister. Discrimen et in eo est, quod Iohannes in venturum aut certe iamiam venientem, vel etiam praesentem Meschia aut agnum Dei baptizavit: sed Apostoli postea in passum, suscitatum, et ad dexteram patris regnantem. Reliqua omnia fuêre eadem, idemque effectus aut efficacia. OCTAVO, baptismus 1. Cor. 10, de illa miraculosa transitione per mare rubrum intelligitur, qua et confirmati fuerunt in doctrina et eductione Moysis: et ipsi eo magis Moysi, vel Deo potius, eiusque doctrinae obligabantur. Eam dicit Paulus veluti quendam typum nostri baptismi fuisse. Vocetur ergo, ac sit typicus baptismus, sicut et omnes illae veteres lotiones

-- 47 --

69/70 ac purificationes fuerunt. Porro BAPTISMUS etiam dicitur esse interrogatio bonae conscientiae in Deum. 1. Pet. 3. Cui correspondens exemplar baptismi nunc nos servat non ablutio sordium carnis, sed bonae conscientiae interrogatio in Deum per resurrectionem IESU Christi: id est, Baptismus nos servat, non ex opere operato quatenus tantum est externum quoddam opus, abluens sordes corporis: sed quatenus fide apprehenditur promissio gratiae ac reconciliationis ob Christum in Baptismo proposita. Quae ideo dicitur interrogatio quod sicut in contractibus emens aut comparans sibi aliquid commodi certa ratione ac formulis interrogat emptorem, ac stipulatur ab eo quaerendo. An hoc aut illud mihi vendis ac tradis, et hac conditione ac precio, etc. cui contra venditor respondens affirmat. sic igitur etiam in Baptismo. cum Deus interrogando sibi stipulatur, ac obligat nos, nostramque fidem et obedientiam, tum vicissim nos nobis stipulando per fidem obligamus eius paternum favorem ac gratiam. Quare praeclare Lutherus vertit Ein bundt/ et explicuit per stipulationem. Baptizari super mortuis, infra in Voce MORTUUS exponetur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.