Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

COGITATIO, est quaedam intellectus actio, qua verum a falso, utile a noxio honestum a turpi disquirimus ac discernimus. Eius causae quidem sunt difficultates nos urgentes, et inde ortae curae ac sollicitudines: effectus vero, reperta consilia ac conatus. Hinc igitur variae significationes, vel retro se recipiente hac voce in causas, vel ad effectus a propria significatione progrediente, oriuntur. In propria significatione accipitur in hisce exemplis. Ezech. 38. Cogitabisque cogitationem malam: pro, diu multumque cogitabis Psalm. 94 In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo: pro, dum multa mecum tacitus reputo aut cogito. Sic Dan. 2. Tu rex, cogitationes tuae ascenderunt: id est, coepisti cogitare, quid nam esset post te futurum. Eze. 16. Nec fecisti cogitationem super omnibus iniquitatibus eius: id est, nec semel quidem expendisti iniquitates tuas. Pro causa cogitationis: id est, cura, sumitur in hisce exemplis, Lucae 9. Intravit etiam cogitatio in eos quis nam esset maior inter ipsos. IESUS autem videns eorum cogitationes, etc. id est, invasit cura et ambitio primatus eorum corda. 1. Corinth. 7. Nupta cogitat, id est, sollicita est, quomodo placeat viro: innupta autem et virgo, contra, Sic cogitare Iehovam, Malach. 3, pro timere Deum, feu eum in oculis habere. Pro effectu autem cogitationum, id est, iam reperto consilio et conatu. Gen. 50. Vos cogitastis contra me malum, sed Deus cogitavit bonum: id est, conati estis mihi malefacere, sed Deus contra bene vertit, aut fecit. Psalm. 5. Decidant a cogitationibus suis: id est, irrita fiant consilia et conatus illorum. Daniel. 11. Cogitabit ad desertores foederis: id est, illis sese adiunget. Ierem. 51. Cogitatio eius contra Babel, id est, consilia et conatus ad evertendam eam instituet. Sic contra munitiones cogitare, Daniel. 11. Sic Iob 42. Novi quod omnia potes, nec prohibetur a te cogitatio: id est, non est possibile tua consilia ac conatus impedire. Ierem. 23. Non avertatur furor Domini, donec fecerit, et donec statuerit cogitationes cordis sui: id est sua consilia ac decreta. Matth. 6. Quis vestrûm cogitans potest ad staturam suam addere cubitum unum? id est, omnia tentans et moliens. Cogitare exponit Scriptura interdum pro dicere intra se: ut est in Evangelio, Dixerunt intra se, Quis potest remittere peccata? Et mox sequitur: Cum vidisset Christus cogitationes eorum, Luc. 11.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.