Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Cogitationes Dei erga nos, Psal. 40, id est, consilia et opera. Cogitare ut parvulus, 1. Corint. 13. Item cogitare secundum carnem, 2. Cor. 1, perspicuae phrases sunt. Cogitationes alicuius ordinare, ibidem: pro, satis intelligere ac expendere. Cogitationes statuere, id est, perficere. Cogitationes malas exire e corde, Matth. 16. pro, mala consilia et cupiditates, vota ac conatus. Cogitationes enim non exeunt ex corde, sed in eo manent: verum consilia et conatus exeunt. Non in cogitationum disceptatione suscipiendum esse infirmum, Rom. 14, vetat quaestiuncularum nimium spinosam et scrupulosam disceptationem, quibus imperitus et imbecillus magis illaqueetur et excrucietur, quam sanetur et confirmetur. Vir cogitationum, Prover. 14 et 24, pro astuto et vafro accipi videtur: tametsi in priori loco aliqui de cogitabundo et cunctabundo, qui diu cogitat, et nihil unquam agit, accipiant.

|